Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITT Æ. 
235 
taittui mulier sive in ecclesia sive alicubi, semper sequebatur eam diabolus affligendo; portatam autem 
in cathedralem ecclesiam Lincopensem reliquit eam stans extra cimiterium inuasitque redeuntem ab ecclesia 
satis nequiter pertractando; cum iam venisset Wastenas, jacuit in vehiculo, quo illuc translata est, con 
fluentibus multis de habitatoribus loci et aliis ad videndum, et in conspectu omnium astancium arripuit 
eam diabolus per pedes eleuans in sublime et fecit horribiliter cadere in vehiculum. Post hec maritus suus 
cum alio viro forti portauerunt eam ad capellam, et solito plus ponderosior effecta est. Postquam autem 
colloeassent eam in quodam loco in capella, arripuit eam diabolus per pedes, volens extrahere eam, fren 
dens tam horribiliter, quod fere rumpebatur cor videndum eam pre timore, maritus autem eius attraxit 
sibi, tenens eam per capud, sed retinere non valuit, antequam juuit eum vir, qui prius. Sequenti vero die, 
que erat dies sabbati, congregatis omnibus in loco cantare scientibus post nonam et completorium n) canta- 
uimus ad expellendum ab ea malignum spiritum ymnum, Veni creator spiritus, ter cantando versum illum, 
Hostem repellas etc. item, Aue stella matutina, et antiphonam pro reliquiis, et sic cantatum est dominica 
die, feria secunda, tercia, quarta, quinta, et inter hec vexabat eam et collidebat eam ad parietem, circa 
quam sedebat, ita horribiliter, quod fere tremebat et monebatur tota capella, et in fletum excitarentur plu 
rimi hoc videntes et testificate sunt mulieres eam tangentes, se sentire aliquid corporeum ita moueri in 
visceribus eius, ac si foret vicina partui. Vnde et dixit ad eam diabolus, qui loquebatur secum: non ego 
facio tibi multa mala, sed ille qui habitat in te, est tibi multo molestior te grauius affligendo. Quadam 
autem die positum est capud domine Brigide super capud eius, et ligata est super eius pectus crux argentea 
paruula, quam domina Brigida posuerat in sepulcro domini in Jerusalem, et osculabatur manum cuiusdam 
senis presbiteri, quo facto venit ad eam totus furibundus diabolus, dicens: iam multa tecum faciunt, ecce, 
posuerunt clauam o), que est michi pessima, super caput tuum, uel quare osculabaris manum illius pessimi 
senis presbiteri fetentem; extendensque manum suam dixit: osculare manum meam; quod illa negante cepit 
blandis verbis quasi amicam rogare eam, quod a se abiceret stipulam p) illam, quam gerebat super se sci 
licet in pectore, dicens se pro uehementia fetoris pessimi, quem redderet sibi, non posse ibi commorari. 
Inter hec eciam rogabat eam blandis verbis, vt a capella secum recederet, dicens se pre anxietate intolera 
bili non posse audire illum vehementem clamorem, qui resonabat ibi. Quinta autem feria, dum intrauimus 
ad cantandum, cessauit a vexacione eius, et recedens extra capellam clamabat: ve, ve, quia iam nichil mali 
possum tibi facere. Sed licet dimisisset eam, jacuit tamen sicud persona paralisi pessima dissoluta. Se 
quenti vero die, que erat dies conuersionis sancti Pauli, dum in matutinis cantabatur te deum, restituta 
est sibi loquela, laudabat et illa deum, dum autem thurificabantur ymagines, sensit naturalem thuris odo 
rem, et dum eleuabatur corpus Christi in prima missa, recepit visum, clare videns hostiam in manibus 
sacerdotis, quod cum diceret circumstantibus, repleta est capella clamore alta voce laudaucium Jesum Chri 
stum. Sed adhuc de illo loco, quo jacuit, erigere se non valuit, finita autem missa accessit ad eum [o : eam] 
dominus Petrus, quondam venerabilis domine Brigide confessor, et statim surrexit Huius miraculi 
sunt testes reuerendi patres et domini videlicet dominus Laurencius canonicus Lincopensis, dominus Joarus 
Esgeri, ibidem prebendatus, frater Olauus, prior claustri fratum predicatorum in ciuitate Arosiensi, qui die 
predicto videlicet Annunciacionis beate virginis viderunt eam expedite ambulantem et pristine sanitati in 
tegre restitutam, et dominus Bero curatus parochialis ecclesie predicte Hussaby (!) et dominus Johannes 
Erici, vicecuratus ecclesie de Herseme, Lincopensis diocesis', qui viderunt eam male habentem et possunt, 
si velint, hodie hoc est in die sancti Laurencii inspicere bene sanam. 
Olauus agricultor de opido Gryta, parochia Biornascoghq), Arosiensis diocesis, grauissimo dolore et 
languore circa carnispriuium afflictus, per tres dies continuos vidit duodecim demoues, teterrimos in habitu 
vsque ad nates decurtato, calceis rostratis O et capuciis in summitate exacuatis secundum turpissimam au 
licorum modernorum consuetudinem juxta se comantes atque dicentes: si vis consentire nobis, ditabimus 
te diuiciis, si autem nolueris, morte turpissima condempnabimus te nobiscumque ad Tartara perducemus; 
quibus ille semper respondit: consenciam deo meo et illi reuerende famule sue domine Brigide, cui votum 
peregrinacionis emiseram, in qua tota fiducia spero, quod virtute dei mei me de minarum vestrarum terroribus 
eripiat. Illam enim omnibus diebus vite mee in quibus potero honorabo; finitis autem hiis tribus diebus 
horribilis demonum visio disparuit, et ille statim pristina sanitate peicepta, penecit hnmilitei votum suum. 
Testes sunt honorabiles viri dominus Karolus, curatus ecclesie predicte et dominus Johannes frater eius se 
cum tum existens 
n) Nona est officium ecclesiasticum diurnum, quod hora diei 
nona peragitur et decantatur; v. Du Cange. 1. c. De com 
pletorio v. supra pag. 222, not. h. 
o) Forsan pondus hic significat; cfr. Du Cange. 
p) Huic verbo significatio fraudis cujusdam inesse potest; Du 
Cange. 
q) Hodie Björskog in territorio Åkerbo et provincia West- 
mannia. 
r) Calcei dicebantur rostrati, qnia perverso hujus temporis more 
pedum longitudinem superantes in acumen quoddam rostri 
instar desierunt; cfr. Du Cange.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.