23 *
XVIII.
EX MIRACULIS SAINCTÆ BIRGITT Æ.
sis Okar et Heminghus in Kasedhumb), parochie Orabergh, eiusdem diocesis, ac Wlpho in opido et pa
rochia Nes O, eiusdem diocesis, cum puero volentes sua secum tollere substiteiunt, donec viderunt aperturam
inter se et socios suos tam amplam effectam, quod impossibile erat eis venue post illos, vn e prop er
horribilem collisionem et commocionem glaciei vsque ad mortem turbati, cum mchil expectaren “ 1S1
mersionem subitam, leuarunt oculos suos versus Mastenas, dominam Brigidam sibi in auxi mm umi i er
inuocantes, quo facto mirum in modum pars glaciei, in qua illi stabant periculosissime, m ictu ocu i con ra
violenciam ventorum coniunxit se ad illam partem, que adiacebat littori, in qua sine periculo stabant
rum socii, permittens omnes ad locum secure accedered). Jam illis in securitate stantibus glacies tanta
facilitate disiuncta est, quanta coniuncta, dictus vero puer properans post eos, sed persaltare non va ens
tanta velocitate, quanta illi, cum disiungeretur glacies, prosiliit in aquam, quod videntes hn decem viri et
ipsum nullo modo juuare valentes, pro ipsius liberacione dictam dominam flexis genibus implorabant, qui
mox quasi substituta sibi manu cuiusdam ex aqua leuatus est; illi omnes, cum quibus miraculum hoc
factum est, circa annunciacionem domini venientes ad Wastenas et lacrimas pre gaudio effundentes auxilium
sibi mirabiliter et misericorditer prëstitum pluribus intimabant. Testes sunt Sueno in Arnabærghe) et
Haquinus Knutsson de opido Sorbyf), parochie 0ratomta, Lincopensis diocesis.
Mulier quedam, Margareta nomine, de ciuitate Trondenensi in regno Norwegie, paralitica, muta
totisque viribus corporis inconsolabiliter destituta, quasi trunccus (!) inutilis diutine jacuit in grabato. Huic
dormienti apparuit quedam domina veneranda habitu dicens: ego sum Brigida de Masteno, iamque curabo
te de incurabili infirmitate tua, et tu sanata venies ad locum meum, tecum factam graciam publice confes
sura; hoc dicto quasi vngendo medicamine tetigit membra dolencia. Euigilans igitur mulier inuenit se
membribus (!) omnibus incolumem, loquela et omni corporis fortitudine sibi plenarie restituta. Hec "Vaste-
nas veniens coram presbiteris ibidem existentibus et multis aliis hoc narrauit; eiusque membia precipue in
dextra parte carnositate fere carencia satis liquide monstrabant pestem, que depasta fuerat, non donniuisse;
ad ambulandum tamen et laborandum robore corporis extitit vigorosa. Testes sunt nobiles viri, dominus
Petrus Porse miles de Nothoby, parochie Lomarudhg), Lincopensis diocesis et Johannes Petri de Westraby,
parochie Wardhanesh), eiusdem diocesis.
Fuit in opido Bro, parochie Hosaby i), Lincopensis diocesis, quidam rusticus diues nomine Laurencius
Zepperk), habens filiam nomine Christinam, que a primis annis iufancie magnas infestaciones in sompnis
perpessa est a diabolo, sed hec volens' dicere parentibus suis os aperire non potuit; hoc tamen ex signis
aliquibus perpendentes, aduocauerunt incantatricem quandam, que fecit artes suas super eam, et peius ha
buit, quia postea vidit eum in teterrimis formis diuersorum animalium se terrencium, videlicet equorum,
luporum, canium et serpentum; et huiusmodi deinde transacto tempore aliquo quidam incantator fecit super
eam incantaciones et ligauit res aliquas super collum eius, et peius habuit Preterea cum facta
esset annorum nubilium, viro legitimo tradita est circa festum sancti Martini. Post hec autem tercia die
venit ad eam diabolus vehementer iratus et percussit eam ita valenter, quod cecidit in terram, et connexit
ambo genua eius, que ita inseparabiliter coherebant, ac si clauo ferreo confixa forent, nemine ea abinuicem
separare valente. Iacuit itaque quasi trunccus (!) inutilis, non valens mouere manum nec pedem neque aliud
membrum Deinde anno sequenti id est anno domini M:o CC&mo LXXVI post octauam Epiphanie
maritus suus cum amicis suis parauit se, vt transferret eam Wastenas. Et cum iter arriperet, cucurrit cum
eis diabolus in habitu houalium 1) modernorum et cadens in quadam lubrica glacie flere cepit, quod videns
illa dixit sequentibus se, quod fieret, ac illi ridere ceperunt, ille vero surgens arripuit vnum per pedes et
collidebat eum ad glaciem, alterum vero percussit in dentes cum instrumento, quo minabat m) jumenta, ita
quod sanguis efflueret et dolentibus illis dixit: pro tempore vos risistis, jam ego rideo; et quocunque por
la) Forsan Kasta in paroecia Örberga et territorio Dal.
c) Hodie Nässja in eodem territorio.
d) Sc. ”tutum”, ut addit Codex 15.
e) Sine dubio Arneberga prædio Kasta (vide not. b) vicinum.
f) Vide supra pag. 232 not. k.
g) Hodie Noby vel Nobynäs in eadem paroecia et territorio
Norra Wedbo. Quia tria prædia in Notaby, par. Lomaryd,
in bonis hereditariis Boecii Johannis, dapiferi, enumerantur
(Rääf: Beskrifning öfver Ydre Härad pag. 257) et ille cum
genero, Petro Porse, milite, bonorum in Smalandia commu
tationem fecisset (Rääf, 1. c. pag. 180), verisimile fit hic
significari illum Petrum Porse, qui tria folia nympheæ in
insignibus gestabat et a coævo milite, Petro Porse Geet,
diligenter est distinguendus.
h) Sine dubio idem ac Johannes Petri de Ullabolstad, armiger,
qui frater erat Magni Petri, secundi confessoris monasterii,
et præfuit ejusdem ædificationi (v. supra pag. 178, not. x. et
179, not. i); nam anno 1375, d. 29 Aprilis, hic Johannes
et uxor ejus, Katerina Bryniulfsdotter magnam curiam in
Westraby, paroeciae Wärdnäs et territorii Kind, monasterio
Wadstenensi condonant (Riks-Arch. Perg.bref, n. 1146; cfr.
n. 1135 et 1136).
i) Ex duabus paroeciis hujus nominis in territoriis Skärkind et
Östkind, quæ tunc in Ostrogotia reperiebantur (nam Husaby
Wist in territorio Hanakind solum Wist hoc tempore appel
labatur), hic significari videtur illa in Östkind, quia vicecu-
ratus ecclesiae Herseme in eodem territorio ut testis nominatur.
k) Sic; in codice 15: Copper. Laurentius Keper in territorio
Tdre reperitur in Riks-Arch. Perg.bref, n. 3151.
l) Suetice: "hofmän", vocabulum deductum a verbo: ”hof”,
Latine, aula vel curia, quod significat nobiles vel equites,
quia omnes nobiles et eorum comites equis pugnabant.
m) Minare (Gallice: mener) significat: ducere vel agere; vide
Du Cange, Glossarium medii ævi.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.