36
X. EX JOHANNIS MAGNI AßCHIEPISCOPI UPSALIENSLS.
Sueonum discordia reportare: et ita oportuit eum in sua Dania contentum permanere. Carolus autem omnia
ckcumspectius agens populares fauores (quos profectorum imprudentia amiserat) pauco tempore recuperauit,
factus omnibus charissimus, qui antea publico odio laborabat: præfectosque instituit, qui virtu es vi ns f
tSam iniuriis, honestatem vtilitati praeferebant. Pneterea quicquid ad augendam conseruandamque pa
tri* libertatem et commodidatem spectabat, infatigabili animo exsequebatur. Nullus enim pnoium regum
tam diligentem curam pro agricultura, pro extendendis pratis, pro excidendis sylms, pro nonalibus amp l
andis, P o extruendis oppidis et villis adhibuit, quantum h;c Carolus: qui si ecclesim libertatem pari dili
genti: conseruasset, paucos meliores Eeges Gothi vel Sueones antea vel postea habuissent. Sed sunt pne-
finita a Deo tempora et Principes, sub quibus Christian» ecclesiae pastores in varias persecutiones exponun
tur qui deinde rursus sub magnificis et piis Principibus ad omnem honorem et gloriam extolluntur. Tan
dem Carolus post multa gloriosa facinora, que tum ante adeptam Regiam dignitatem tum postea peiegerat,
in senium et vltima fata deuergens, vocatum ad se Steuonem ex sorore nepotem, virum v tique non solum
sanguine illustrissimum sed omni morum probitate conspicuum ita alloquitur: Scio te post mea ex lema a a,
jam imminere sentio, a proceribus et populis in Gothorum et Sueonum Principem assumendum Pla
ceat igitur tibi consilium meum, vt oblatum principatum ad Dei gloriam et publicam patriae salu em as
sumas. Sed omnibus modis dissuadeo, ne coronam aut Regium nomen tibi imponi patiaris. Vides enim,
quanta iustitia, æquitate et modestia his populis praefuerim et tamen a plerisque mihi obncitur, quo y-
rannidem non regiam maiestatem in liberam patriam exercuerim: a quibus quidem calumniis te omnino 1-
berabis, si optimum Principem te sine Regio nomine omnibus incolis praebueris, praesertim cum Gothi nostri
nomen Regium non minore odio, quam olim Romani insectantur. Post hæc Carolus acceptis. Christiano
more sacramentis, vitam et regna morte commutauit, anno a Christo nato MCDLXX circa principium men
sis Maji.d) Sepultus Stoeholmiæ in monasterio Fratrum, quos S. Franeisci sine minores appellant.
Cap. X. Steno Sture, Caroli (vt diximus) nepos, post auunculi fata maximo omnium procerum po
pulorumque consensu Gothorum Sueonumquæ Princeps eligitur. Hic totis triginta annis sublecta regna tanta
tranquillitate et felicitate administrabat, vt Traiano melior Augustoque felicior dici potuisset. Sed non de
erant potentissimi aduersarii, quos diuinæ prouidentiæ permissio idcirco eius felicitati obiecisse videbatur, vt
Steno ipsis deuictis magis illustris redderetur. Primus autem hostis, qui hunc lapidem (nam Steno Gothica
lingua lapidem significat) adoriri tentabat, erat Christiernus Danorum Rex, qui forte putans sibi nonnihil
iuris ad Suetiam oh illam quorundam factiosorum coronationem, de qua diximus, accessisse, exercitum præ-
ualidum collegit eumque bellica classe in Stocholmiam Suetiae regiam perduxit. At Steno futuri belli non
ignarus copias ex propinquiore Sueti a contrahit eisque suffultus aduentantibus Danis obuiam vadit. Concur
rit igitur vterque exercitus in monte Brunclionis, qui Stocholmensem regiam a septentrione spectat. Nec
leuis pugna inter fortes gentes committitur. Dani vt diuites fierent proprium sanguinem in periculum po
nebant, Sued vero et pro fortunis et pro libertate certantes importunius' et vehementius pugnabant: ad quos
victoria tandem conuersa Danos in precipitem fugam conuertit. Plurimi ex eis occisi, multi fugati et plu-
res captiuati. Nec paruus erat Danorum numerus, qui se in proximam aquam immergentes suffocabant.
Ipse quoque eorum Rex ictu muralis tormenti, quam bombardam vocitant, impetitus quatuor anteriores
dentes vna cum magno et fere toto exercitu amisit. Dani igitur tam insigni iactura affecti in suam Daniam
redierunt atque in Danicas historias retulerunt eam aduersam belli fortunam sibi non tam viribus Sueonum,
quam magicis artibus cuiusdam doetoris Ryttingi proconsulis Stocholmensis e) obuenisse: quasi nulla alia ra
tione summam illorum ignaviam qui se sponte submerserant excusare potuissent.
Cap. XI. Tum Christiernus post acceptam eam stragem animum ab occupanda Suetia penitus de
spondit. Compertum quippe habebat summam inter Stenonem et Sueones concordiam esse, qua perseue-
rante temerarium admodum esset illos homines impugnare, qui sola domestica discordia superari consueue-
runt. Quod etiam in ea principum Germanise confoederatione, quam contra Suetiam sub ipsa Romana pe
regrinatione sua iniuit, satis ostendit, asserens se confoederatorum auxilium inuocare nolle, priusquanfi Sued
domestica discordia laborarent: tunc enim diligentissima adhibenda esset opera, vt concordes principes dis
cordes populos facilius superarent. D At Steno summopere et prudentissime cauit, ne vel tenuis discordiæ
significatio intra Sueticæ Reipublicæ viscera suboriretur. Vix enim credi queat, quanta beneuolentia et mo
deratione ac prudentia in omnibus moribus suis vtebatur. Legimus complures Reges et principes ita fuisse
populares et a subiectis populis dilectos, vt patres patriæ et humani generis deliciae merito appellarentur.
Immo quidam eorum im numerum Deorum referendi putabantur, quod suam ipsorum salutem, et quicquid
fortunarum vsquam habebant, sponte et promptissime pro suis impenderent. Sed hic Steno talem se suis
semper et vbique praebuit, vt inter quoscumque praecipuos et optimos heroes cum immortali laude connume-
d) Die 15 Maji (v. infra Kalendarium Strengenense)
«) Clarus ille cancellarius Karoli regis, qui sequenti anno obiit
(vid. supra pag. 28 not. f.).
f) Consilium et rationem Sueciæ subjugandae, quæ in hac pe
regrinatione excogitaverit Kristiernus, videas apud Reimernm
Kock (Lübeckische Chroniken ed. Grautoff, Tom. II. p.
708—714).