/
XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITTÆ. 233
diendi officium amisisset, quod videntes vior eius et curatus sacerdos ibidem, dominus Johannes, sibi ni
mirum plurimum condolentes voueront pro ipso, cum ipsemet non posset, quod ipse visitaret reliquias do
mine Bngide in Wasfenis, oblaturus pro quolibet articulo vsu officii sui naturalis carente vnam marcham
cere, quo facto mirum in modum paulatim sensit se sanari, qui circa natiuitatem beate virginis veniebat
astenas, humiliter implens votum; testes sunt dominus Johannes predictus, pater Stirbernusq), abbas
monasterii Jwleta eiusdem diocesis, et Laurencius de oppido Tipcbi r) dicte parochie.
Honorabilis pater * dominus* Sterbernus, Abbas de monasterio Julita, Strenginensis diocesis, ad
astenas direxit literam in liée verba: Reuerendo viro domino Petro, priori Aluastri in Wastenis existenti
in domino salutem. Abscondere cepi, quod experior non esse abscondendum, videlicet quod domina illa
gloriosa Brigida magna dum inuocata fuerit, in aquarum periculis auxiliatrix erit, nam stagnum Mæler *)
prope passagium Olghosund t) nauem ascendi, *ut* versus Strengianes ‘nauigarem*, extensoque velo sub
illo vehementissimo flatu, qui erat circa festum beati Martini, *in* scopulo quedam lésa est nauis, fracto
autem gubernaculo et rupta naui velum deponere volebamus, sed non potuimus, flatu instrumenta veli
stringente, sicque nauis velocissime currens in alium lapidem impegit et fordas rupta est, tandem velum
trahere volentes, in tanto periculo missam, Salue sancta parens, in honorem gloriose Brigide dicendam
vouimus, et tum protinus reuelamen [o : releuamen] accepimus, quod nec minima gutta aque percipiebatur
nauem intrare; pueri autem, priusquam nauis rumpebatur, ad vnam leucamu' pluries exhauserunt aquam,
quia nauis propter vetustatem porosa erat, rupture vero tam ample fuerunt, quod non erat in manu nostra
auxilium ferre; ipsius itaque ‘meritis* ab inuasione aque mirabiliter nobis exemptis, eciam pori, qui antea
receperunt aquam, tanto deferentes facto quieuerunt. Verumtamen aqua rupturis alludens inconsuetum sonitum
dedit, mira reluctante potencia, quippe in operacione tante resistende ostendit se talis actus minoris esse
potencie et viitutis; a terra vtique remoti eramus sub isto facto ad longam dimidiam leucam, sed nauis
postmodum cum remis ad ten am ducta et in portu firmata aquam mox cepit absorbere, post cuius repara-
cionem pueri se habuerunt in exhauriendo aquam sicut ante eius fraccionem ; me autem ascendente [o : descen
dente] de naui in Strengnes, pueri persequebantur viam versus Stokholmis v), v bi eadem nauis penitus est
destructa, illesis tamen pueris et rebus nostris, hec vtique facta sunt non inuocantis merito, sed inuocati
nominis dignitate. Quid ergo tante auxiliatrici rependemus? Scimus pro certo, quod ipsa gloriosa re et
nomine veraciter existit bona, inuocantibus reis gloriosum iuuamen tribuens; taceant adversarii. Valete
semper in Christo. Scriptum in crastino sancti ‘Vincendi m artiris* x). * Testes* sunt Soal (!) monachus et
sacerdos monasterii Kwma in terra Gotlandie, Bero Campe, Laurencius Benedicti, Johannes Petri secum
in naui periclitantes.
Item circa festum beati Nicolai episcopi nobilis quidam nomine Pinno y) de castro sito juxta dui
tatem Orabro Strenginensis diocesis, deridens dei famulam altero oculo priuatus subito est, qui post di
midium annum de blasphemia penitens et votum peregrinacionis ad eam emittens atque perficiens se gau
debat amissi oculi claritatem recepisse; testes fuerunt Hermannus Skitta, Kort et Willebrack cum ceteris
eiusdem castri castrensibus.
Decem viri cum puero paruo sedebant ad piscandum super glaciem in stagno magno monasterio
Wastenensi adjacenteQ' quod talis est consuetudinis, quod dum appropinquat tempus resolucionis glaciei,
vehementissimo strepitu incipit ebullire et commoueri a fundo et magna violentia prorumpere primo in
paruas rimas *vel scissuras*, que sunt in glacie, has in modico ‘temporis* spacio faciens valde latas, licet
‘autem protunc* glacies in densitate habuit plus quam vlnam, et tunc adiuuante superius impetu ventorum,
diuiditur tota glacies in grossa frusticula, et tunc multi existentes super ipsam glaciem multociens sub
merguntur, sed licet istud videatur mirabile ad credendum, tamen omnis circumjacens regio hoc testatur.
Sex ergo de dictis decem viris commocionem a profundo audientes et stagni consuetudinem non ignorautes
curso velocissimo properabant ad litus relictis piscibus, quos preudiderant (!) ceterisque rebus suis, alii vero
quatuor ‘viri*, videlicet Sinudo [o : Sigmundus] in Kastembergha), parochie Wastenensis, Lincopensis' dioce-
q) In sequenti linea scribitur Sterbernus ; Suetice : Styrbiörn.
Paullo post obiisse videtur, quia anno 1379 Ingevaldus qui
dam abbas vocatur (vide prologum n:i XVII. in lit. H. n. 2).
r) Scribitur ”Thiolaby” in codice n. 15.
s) ”In stagno Mæler”, rectius scriptum est in depositionibus
Magni Petri presbyteri, et Petri Alvastrensis de eadem re
super articulo n. 47.
t) Forsan Algösund justa litus boreale insulse Sela, vel Eld-
sund, quod olim erat return inter Fogdö et terram, urbem
Strengnäs circumjacentem, sed nunc alluvione in solum est
mutatum (vide: Styffe, Skandinavien under Unionstiden,
pag. 207).
u) Gallice: lieu; mensura itineraria, 1500 passuum; vide Du
Cange, Glossarium medii ævi.
Tom. III.
v) Sic paullo recentior manus emendavit, dum antea scriptum
erat ”Scolomis.”
x) Addita verba etiam in duabus depositionibus, quas supra
not. s. laudavimus, reperiuntur.
y) Gens Teutonica, quae tempore regis Alberti immigraverat et
cujus nominis nonnulli viri commemorantur, ut Pinnow senior
et Tideke Pinnow kiis iisdem annis (Styffe : Bidrag till Skan
dinaviens Historia, I. pag. 104 et 105) et Haraldus anno
1393 (Riks-Arch. Perg.bref, n. 2661).
z) Scilicet lacus Wattern.
a) Forsan Kasteberga in paroecia Ekbyborna et territorio Aska
provinciae OstroGotiæ.
II. 59 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.