232 XVIII. BX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITTÆ.
totaliter exanimis sine sensu. Tandem post longum tempus respirauit et oculos apperuit et sensus suos
aliqualiter recuperauit sic, quod intelligere potuit factum et quicquid sibi contigerat, manus tamen ambas
adhuc habuit ligatas fortiter ante pectus cum corda de corio forti, et sic resumptis viribus aliqualiter
traxit se sicut potuit infra blada e), que prope stabant, timens, quod redirent et interficerent eum, et nite
batur cum dentibus, si posset, cordam rumpere, et statim quando applicuit ad dentes, rumpebatui corda
sicut filum paruum, et surrexit et venit iterum ad locum et sacerdotes ipsa nocte, vbi primo captus fuit;
factum istud publice postea coram rege et consiliariis regni Swecie idem proposuit et petiuit sibi justiciam
fieri super eodem tyranno et suis complicibus, et omnes fuerunt banniti extra regnum. Et idem Claims
publice factum istud coram rege et consiliariis regni fatebatur per omnia, sicut superius scriptum est, et
hoc in presencia nostra examinauimus per juramentum ipsius suspensi, et confirmabant proceres regni cum
juramento duo, scilicet predictus Wicko de Witzen, capitaneus castri Calmarensis et dominus Karolus de
Toffta, miles, legifer SweuorumO, ambo consiliarii pociores regni, et ultra hoc fatebatur idem dominus
Wiko sub juramento, quod ipse audiuit a quatuor viris et probis militaribus, quod jurabant se vidisse et
examinasse verba pueri predicti dicentis et jurantis coram ipsis, quod vere vidit mulierem iii albis vestibus
astantem et sustentantem hominem suspensum, et quando vidit hoc, puer erat annorum XIII. Suspensus
vocatur Petrus Nicolay, ciuis Stokliolmensis. Testes presentes fuerunt ut supra.
Domina Katherina, vxor quondam domini Karoli militis, XXXV annorum s) deposuit cum juramento,
quod filius suus paruulus, .Karolus nomine, quem in presencia nostra adductum vidimus m tenera etate
constitutum, morbum caducum paciebatur vehementer et continue per duos annos. Super quo plui imum
anxia et tristata scripsit domine Brigide tunc Kome constitute et supplicabat humiliter, quod pio paruulo
filio suo dominum exoraret; tandem eadem domina rescripsit sibi, quod super infirmitate illa amplius tri
stari vel turbari non deberet, quia vlterius sibi nocitura non esset et ita nunc juramento suo asseruit esse,
adeo quod ipsa hora,.qua litera scribebatur Kome, puer hic in patria omnino fuit liberatus et ita perseverat
in sanitate sua; hec examinauimus sub testibus videlicet Nicolao Arvidi, Petro Benedicti et Gemente Biigeri
nobilibus viris.
[Ex relatione miraculorum Holmis anno 1376, d. 9 Decembris signata] h).
Contigit' anno domini M : ° GCC-mo LXXIIIPto feria tercia Pentecostes!), quod nobilis quidam, Ha-
quinus Fadhersson nomine, de oppido Sutherbyk) parochie Oratompta, Lincopensis diocesis, ab hostibus suis
capitur et strictissime ligatur, a domo sua plusquam triginta miliaria vsque ad littus mai is abducitur, naui
itaque iam parata, qua ad Alamanniam vlterius traduceretur, vt ibi liberius tantam argenti summam
qnantam vellent ab eo per penas extorquere possent; stans itaque vir ille in littore, doloribus vndique cir-
cumseptus, audiuit, quod illi, qui transtulerunt reliquias domine Brigide a Koma, pausandi gracia consi
sterent non longe a loco, quo ille stabat; illam ergo in sui auxilium, vt saltem in patria sua remanere
* posset*, altis suspiriis inuoeabat, et statim armati de propinquo castro BrymsB plures et forciores capti-
uatoribus venerunt et prohibuerunt, ne abduceretur in regionem alienam, sed imponeretur ibi sibi certa
summa pecunie pro captiuitate soluenda, si justicia sic declararet, quod et factum est, et ita liberatus ire
ad propria dimissus est. Illi tamen qui juuabant eum in nullo sibi attinebant, sed usquetunc fouebant
partem inimicorum eius. Ille vero dum reuerteretur ad propria venit ad illos, qui transtulerunt ossa do
mine Brigide, et sequebatur eos, vsque dum collocassent ea in monasterio suo Wastenensi, quo collocata sunt
quarto nonas Julii anni predicti, narrans graciam secum factam. Postmodum per regem et proceres regni
liber datus est, ita quod captiuatoribus suis obulum postea non soluebat; testes sunt nobiles viri Haquinus
Campe de opido Sonabym), parochie predicte Oratompta, et Johannes Oplannig [o : Opplænning] n ) de opido
Ludhengxstadh, parochie Rydstadh»), Lincopensis dyocesis.
Nobilis quidam Ragwaldus Niclisson de Hidhingxop), parochie Næswlta, Strengenensis diocesis,
paraliticus effectus fuit, ita quod nullius membri dextre partis vsum haberet et loquendi, videndi et au-
e) Idem afi vocabulum Gallicum: ”blé”, i. e. seges in agro.
f) Legifer erat Upland!», principalis terræ Sveorum, sicut antea
fuerat socer Israel, frater Birgitt»; cfr. supra pag. 216. ta
bulas I et III.
g) Forsan Katarina, uxor Karoli Ulfsson, filii Birgitt», de qua
vide supra pag. 211 not, m.
h) Vide prologum num. XVII in litera D. n. 10.
i) Id est die 23 Maji.
b) Hodie Sörby in eadem paroecia et territorio Bankekind.
Haquinus Fadersson, de gente ”Stiernbat” vocata ortus, qui
longo tempore munere judicis territorii Memming (in Ostro-
gotia) fungebatur, in curia Söderby habitabat, vide Riks-Arch.
Perg.bref, n. 2401 (cfr. n. 360, 712 et 730).
1) Juxta pontem Brömsebro haud procul a mare in confiniis
Blekingi» et Smalandi».
m) In attestatione Petri Johannis, curati Norcopensis. rectius
nominatur Svenaby, hodie Svenneby, prædium supradicto
Siirby vicinum in paroecia Ortomta et territorio Bankekind.
Insignia generis Haquini Kampe sunt descripta in Riks-Arch.
Perg.bref, n. 263.
n) Johannes Upplänning erat vice-legifer provinci» Ostrogoti»
annis 1368—1380 (Riks-Arch. Perg.bref n. 846 et 1477, ubi
etiam in n. 912 insignia ejus inveniuntur).
o) Hodie Luestad in paroecia Rysta in territorio Äkerbo.
p) ”Ætatis quinquaginta annorum vel circa” dicitur in relatione
Nicolai, episc. Lincop., anno 1378 (vide prologum in litera
D. n. 13). ”Ragvaldus Niclasson de Hedinsö” (ex gente
propter imaginem armorum ”Fargalt” appellata) commemo
ratur anno 1378 (R.Arch. P.B. n. 1350). Curia ejus Hedensö
adhuc in paroecia Näshulta et territorio Östcr-Rekarne exstat.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.