Will. MX MIRACULIS SANCTÆ 1IIRGITTÆ.
XVIII.
EX
Miraculis sanctæ Birgittæ
ALIQUA SELECTA.
Hæc miracula reperiuntur in collectionibus, de quibus supra pag. 219 in prolegomeuis
numeri XVII, in litera D, num. 8, 10, 11 et 13 rationem reddidimus, et ex quibus plurima in
Actis Sanctorum, edit. Antwerp., Octobr., tom. IV sunt impressa. Sic collectio n. 10 (relatio
an. 1376 signata) in Actis Sanctorum redditur in paginis 546 560; collectio n. 11 (relatio,
quam Katerina anno 1375 secum Romam portabat) ibidem in paginis 542 546; collectiones
n. 8 et 13 (relationes Waldemari episcopi Ottoniensis anno 1377 et Nicolai Lincopensis annis
1377 et 1378), quamquam huc et illuc dispersa? , maximam quoque partem in Actis inveniuntur.
Nonnulla denique nova miracula etiam ex attestationibus in processu canonisationis asservatis
sumere potuimus. Variantes lectiones et inde hausimus et ex sæpe memorato codice Biblioth.
Upsaliensis, n. 15 in catalogo Benzeliano, in quo manus vergentis seculi XlV:i totam collectionem
n. 11 et majorem partem n. 10 exscripsit. — Quum contenta miraculorum sæpissime nullius
fere sint momenti, ea solum, quæ notabilioribus hominibus atque locis vel cultui humano hujus
temporis lucem afferunt, hic inseruimus.
\_Ex relatione Waldemari, episcopi Ottoniensis , anno 1377 ].
Anno domini millesimo CCCmio LXXIIIIdo contigit hoc sequens miraculum, et ille cui contigit coram no
bis in propria persona comparuit sub juramento dicens. Quidam dictus Clauus Nyendank a) tyrannus appre
hendit eum constituai apud ecclesiam Norbib), diocesis Vpsalensis, et imputauit sibi, quod famulus suus
wlnerasset quendam rusticum et ob hoc dicebat ipsum bannitum esse; ipse respondit famulum suum debere
respondere pro facto suo et nichil sibi imputari. Tyrannus statim apprehendit eum et voluit eum taliasse ad
sexcentum marchas, deinde petiuit III lestas ferri. Tandem duo curati, qui presentes erant, consuluerunt
eidem Petro, ut redimeret periculum suum, sicut posset, et obhoc obtulit illi vnum vas ferri Q, propter
quam oblacionem idem Tyrannus reputans se despectum statim fecit eum ad torturas et questiones poni,
propter quod iste timore ductus vouit deo et domine Brigide, quod si oracionibus suis saluari posset, visi
taret semel locum Vastenensem in honorem Brigide quolibet anno infra decem annos et offerret dimidium
talentum cere, et ad faciendum illud votum induxit eum vnus de familiaribus illius tyranni; quo facto
apposuerunt et constrinxerunt tybias suas truncis fortibus, qui statim frangebantur, quotquot apposuerunt,
deinde constrinxerunt capud eius cum chamod) forti, adeo quod sanguis defluxit de naribus et ex ore, ni
chil tamen pecunie extorquere potuerunt ab eo, deinde tulerunt eum et suspenderunt eum ad furcas cum
corda forti, quia timuerunt, ne justicia procederet contra illos superuiueutes, si ipse sic torsus superuiueret,
sicut postea factum fuerat per regem Swecie, et ibi pendebat a meridie vsque ad occasum solis. Et tunc
vnus illorum, videns ocreas eius bonas et ornamenta corporis voluit sibi tulisse, sed puer quidam, qui
astitit, clamabat dicens: noli tollere quicquam, quia video ibi mulierem albis vestibus indutam cum crini
bus vsque ad pectus, que hominem sustentat; ad quod idem, qui tollere voluit: vtinam illa domina sancta,
cuius reliquie translate sunt ad terram istam nouiter, cuius eciam totus fui per tres annos, vellet hominem
hunc juuare ad salutem, ob reuerenciam illius cordam suspensionis succidam, et vestes et ornamenta corporis
sibi dimittam. Et hoc dicto proscidit cordam et dimisit eum ibi jacere, qui ibidem jacuit vsque ad noctem
a) Nomen Teutonicum, quod saepius et rectius scribitur: Negen- in frusta divisum numerabatur, ut quingenta frusta ferri dolio
dante; cfr. Styffe, Bidrag t. Skaudin. Hist., I. pag. 103. condita dicebantur ”ett fat jern” (unum vas ferri).
b) Hodie Norrby, prope urbem 8ala. d) ”Videtur vox illa deducta a Lra:ca ° ', Latine frenum ,
c) Ferrum enim hoc tempore non solum pendebatur, sed etiam Buaeus in Actis Sauctorum, pag. 52(1, not. g.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.