XVII.
230
EX PROCESSU C A N O N I Z A T I O N I S B1RGITTÆ.
Aluastri, fuit ei preceptum a spiritu diuino, quod veniret Romam et tune domina quedam nobilis nomme
Emburgis [o : Ingeburgis], quondam vxor domini Nicolay de ânes [o : Dannæs] y) disposuit sequi eam, cuius
maritus tunc viuens, licet consentire videretur, tamen quantum poterat alios incitabat ad disvadendum.
Cumque venisset ad iter domina illa, timens inconstanciam mariti rogauit »dominam Brigidam, quod ro
garet* deum, quod animum mariti transformaret ad meliora, tunc autem orante domina Brigida, Christus
dixit ei: ite securi, ne moueamini ab itinere et proposito sancto, ego enim abbreuiabo isti mulieri iter, ego
preparabo corpus et cum saccus exhaustus fuerit, anima impleatur dulcedine, maritus vero habebit deside
rium suum. Igitur cum venissent Mediolanum, domina ista Emdeburgis ibi infirmata obiit in pace. Cum
autem sepulta fuisset, tunc domina Brigida orante (!) rapta fuit in spiritu et audiuit diabolum conqueren-
tem super anima illius, quia non adjudicabatur sibi, cui Christus tunc dixit: vade, si tu purgasti affligando
saccum, iam ego animam, que intus jacebat, possidebo et honorabo.
Item dixit iste testis, quod in ciuitate Orabro regni Swecie vidit et presens fuit, quando sacerdos
quidam erat ibi, collector communitati regni satis grauis. Videns itaque domina Brigida sacerdotem dei
non debere esse collectorem nec decere habere judicia sanguinis, amonuit regem, vt officium tale imponeret
secularibus et sacerdotes vacarent officio et seruicio dei. Bex igitur assenciens ibi posuit hominem fidelem
et aptum ad tale opus. Videns autem sacerdos ille se destitutum ab illo officio, cum obuiasset domine
Brigide in quadam silua, totus furibundus dixit ei: Jam priuastis me honore et beneficio meo, quantum
lucrata (!) estis, melius fuisset vobis sedere in domo vestra, quam discordias seminare; audiens autem illa
mitissime respondit, dicens: quicquid rex egit, ego consului pro salute anime vestre et honoris, non enim
decet clericum, qui sors dei est, tali officio, quod sine periculo anime transigi non potest, implicari; re
spondit ille: quid vobis cum anima mea, dimittite me transire in hoc mundo, vt possum, quia anima
mea bene placitabitur in futuro per se; tunc autem domina Brigida, tota inflammata spiritu dei dixit vere
et absque dubiis: judicium dei est super te, nisi correxeris amara penitencia verba tua, quia ex malicia
cordis loquitur os tuum, et plus tibi dico, quod nisi cicius caueas tibi, sicut ego vocor Brigida, sic non
euades singulare judicium dei. Igitur non longe post sacerdos eciam priuatus est ecclesia et horribili et
inaudita morte mortuus est, nam cum campana quedam funderetur, es ebulliens exiuit de formula et com
bussit eum totum.
[Super tricesimo secundo articulo] Item dixit iste idem testis, quod audiuit a domina
Brigida et a domino Petro confessore, quod interim, quo [tempore] ipse testis loquens iuit de mandato ipsius
domine Brigide ad Sweciam ipsi domine Brigide contigit, quod cum ipsa domina Brigida per plures annos
habitaret in domo cardinalatus, que est contigua ecclesie sancti Laurencii in Damaso Rome, tunc ipsa du
bitante, quales lecciones deberent legere moniales monasterii sui de beata virgiue . . , . . .z).
[Super tricesimo quarto articulo] Item dixit iste idem testis, quod vidit et presens fuit,
cum domina Brigida descendisset de monte Gargano ad duitatem Manfredoniam in regno Secilie a), quod tunc
episcopus Wexionensis nomine magister Thomas, qui fuit in comitiua domine Brigide, casu accidente, sic
grauiter de equo cecidit, quod due coste eius fracte fuerunt
[Super tricesimo quinto articulo] Item dixit iste testis presens quod cum quidam magnus
dominus secundum mundum, qui vocabatur dominus Tolmob), capituneus castri Flaminberg [o : Falkenberg],
qui diu corde induratus absque penitencia vixerat, grauiter infirmaretur, de cuius anima dolens beata Bri-
o-ida cepit denote pro eo orare. Cui domine Brigide Christus apparens dixit: dic confessori tuo, ut istum
infirmum visitet audiendo confessionem eius
y) Vide supra pag. 221 not. g.
z) Continuatio legi potest in prologo ”Sermonis Angelici”, qui
in omnibus editionibus revelationum Birgitt® exstau.
a) Hic, ut pluribus aliis locis nomen Siciliæ etiam de regno
Neapolis usurpatur, quia ante annum 1282 sub eodem rege
fuerant conjuncta.
b) Forsan hic agitur de Trottone Petersson, capitanco castri
c).
Falkenberg (in Ilallandia), v. Diplomat. Suecan. V. pag. 243,
quod verisimile ex eo videtur, quod infra legitur in attesta
tione: ”seruiuit latroni illi, cujus periculum ostendi tibi”, et
latro ille erat Sigvidus Ribbing, præfectus Hallandiæ (v.
supra pag. 209 not. x).
c) Sequentia reperiuntur in Revelationibus Birg. Lib. VI, cap. 97.
HO'ïtr-