XVII. EX P R 0 C 13 S S U CANONIZAT IONIS BIRGITT Æ. 229
communitatem, detraxit multum domine Brigide, quia ipsa consuluit regi justiciam facere, circumveniendo
dictum regem dicens, quod propter defectum justicie regnum fuerat tribulatum; hic idem miles, quia nil
audebat facere contra eam nisi per verba, contigit, quod quadam die domina Brigida stante in castro quo
dam cum rege, regalibus multis astantibus, ipse miles quasi compressum se similans de retrostantibus
proiecit se ad dorsum domine Brigide, ita quod ipsa pene corruisset, si non a manibus precedencium fuisset
suffulta, ita quod rex videns egre tulit, increpans illum, sciens quia [o: quod] ex malicia hoc fecisset, tunc
autem domina Brigida flexis genibus coram rege impetrauit ei veniam, excusans maliciam eius, qui siqui
dem miles iratus discedens de castro liuiusmodi post tres dies mortuus est, confitens se aperte in dominam
Brigidam, sicut predicitur, valde peccasse.
Item dixit iste testis, quod in Roma presens erat, quando domina Brigida habuit a Christo precep-
tum, prout ipsa sibi testi retulit, quod ipsa iret ad visitandum in regno Secilie sepulcrum sancti Andree
apostoli, ipsaque tunc infirmabatur vehementer in jecore et aliis infirmitatibus ita grauiter, quod transire non
poterat nisi in Baro, cumque tempus aduentus domini ante festum natale domini, quo solita erat jeiunare,
[instaret] et in societate eius plures erant infirmi, et anxiabatur, quid ageret, maxime quia in via illa non
inveniebantur pisces, rogauit itaque deum, ut eis compateretur, ne deum offenderent aut scandalizarent pro
ximum in comedendendo aut infirmi deficerent jeiunando, tunc Christus appareils dixit ei; pisces sunt
multum frigidi et tempus non est multum calidum, via difficilis et petrosa et vos infirmi, Ideo que inue-
niuntur, comedite, ego enim super omnia vota sum, et que sunt ad honorem dei et moderatam sustentacio-
nem carnis non imputabuntur ad peccatum.
[Super vicesimo secundo articulo] Item dixit idem testis, quod audinit a quodam mo
nacho, nomine Svenungo, qui postea fuit Abbas Wernensis [o : Warnhemensis] t), ordinis Cisterciensis, Sca-
rensis diocesis, quod predictus monachus sequebatur predictam dominam Brigidam ad sanctum Jacobum
peregrinando, qui infirmatus grauiter in via raptus fuit extra se et tunc vidit dominam Brigidam quasi
septem coronis coronatam, qui miratus audiuit vocem a quodam pulcerrimo assistente sibi et dicente: ecce
mirabile, quod dico. Sol enim iste magnus, qui est princeps istius regni Swecie obscuratur et erit quasi
despectissimus et opprobium hominum, et mulier ista Brigida afferet spicam septiformis gratie dei, et hoc
erit tibi signum, quod sanaberis ab ista infirmitate et reuerteris ad tuos. Qui postea rediens factus est
abbas et multum deuotus, proficiens de virtute in virtutem.
[Super vicesimo nono articulo] Item dixit idem dictus testis, quod audiuit in confessione ab
episcopo Abuensi, cuius socius tunc erat iste testis loquens, ut asseruit, in illa legacione, videlicet quod cum
ipse episcopus Abuensis ex precepto domine Brigide diuinitus sibi facto quadam diuina legacione fungeretur
in Francia et Anglia «), turbatus [est] in corde suo, eo quod videbat reges Francie et Anglie minus benevolos
ad recipienda verba dei eis transmissa cum ipso episcopo per beatam Brigidam, scilicet reuelaciones illas
tangentes reges et guerram regnorum Francie et Anglie in modo pacis fiende inter eos, que reuelaciones
continentur in quarto libro, CIII et CHII et CV capitulis. Cui episcopo dormienti domina Brigida tunc
apparens dixit: Cur turbaris, redibis enim ad patriam tuam prospere et facies fructus animarum, sed scito,
quod nondum finietur plaga eorum, ad quos missus es, quia indurata sunt corda eorum contra deum et
tribulabuntur adhuc, donec humilientur.
Item dixit idem testis loquens, quod vidit et presens fuit, quando in castro Baghohwsv), dyocesis
Osloensis, frater regis minor, nomine dominus Haquinus dux x), satis mundanus, cum obuiasset domine
Brigide mane extra castrum, derisorie dixit ei: utrum erit pluuia au serenum, aut filii tui erunt reges et
nos priuabimur regno; respondit illa imperterrita tota et inflammata spiritu sancto dicens: si non melius
correxeritis vitam vestram, nec eritis rex, nec diu viuetis nec videbitis primam nec secundam generationem
vestram, ymo nec mater letabitur in vobis, nec longa erit memoria vestra. Ideo humiliate vos coram deo,
ut inueniatis misericordiam eius. Qui ex verbis domine Brigide micior factus est et non diu viuens decessit
sine generacione et sine regno ut predictum fuit ei a domina Brigida.
Item dixit idem testis, quod audiuit a domina Brigida et a domino Petro confessore eius supra -
dicto, postquam ipse testis loquens venit Romam, quia remanserat in partibus Swecie per aliquod tempus,
vt dixit, post recessum domine Brigide, quod cum ipsa domina Brigida esset in Swecia in monasterio
norum erat-, quum Birgitta Sueciam reliquit. Praeterea hic
de fratre eius majore, Erico, agi videtur, quia in flue di
citur ”decessit sine generacione” ; tempore autem huius atte
stationis Haquinus (f 1380) et Olavus filius ejus (t 1387)
adhuc vixerunt.
t) De quo cfr. supra pag. 193, not. f.
u) Cfr. supra pag. 195, not. n.
v) Pro: Bagahus, hodie Bohus, cujus rudera prope urbem
Kongelf apud fluvium Götaälf adhuc remanent.
x) Haquinus, filius regis Magni Erici, tantum puer novem an-
Tom. 111.
n. 58.