228
XVII.
EX PROCESSU CANONIZATIONIS BIRGITTÆ.
[Super 'quinto decimo articulo] aliquando vero in oracione non videbat ymagines sibi lo-
quentes sed audiebat voces loquentes sibi et in illo auditu discernebat ipsa et cognoscebat personam Christi
uel angeli aut sanctorum sibi loquencium, et ita manebant illa verba reuelacionum impressa in corde suo,
quod nullo modo poterat ea obliuisci, donec ipsa illa scriberet uel ab aliquo confessorum suorum scribi
faceret, et tunc oblitis verbis impressa remanebat sola substancia ipsorum verborum in corde eius. Ali
quando eciam videbat oculis carnalibus et corporalibus Christum et virginem Mariam, et maxime dixit iste
testis, premissis addendo, in hora mortis sue cum maxima consolacione. Aliquando eciam infundebantur in
corde eius reuelaciones diuine non visa aliqua ymagine nec audita aliqua voce, sed illustrabatur intellectus
eius supranaturaliter et comprehendebat reuelaciones et conclusiones, et talibus modis, dixit iste testis, pre-
fata domina Brigida habuit reuelaciones omnium librorum sibi diuinitus reuelatorum, tam propheticas de
futuris euentibus, quam omnes alias reuelaciones in libris suis contentas, et ne in hiis pateretur illusionem
ipsa supposuit omnes visiones modumque videndi examinacioni magistri Mathie, confessoris sui predicti, et
aliorum magistrorum in theologia et multorum peritorum in sciencia et via spiritus, quorum determina-
cioni ipsa totaliter obediuit, qui, ut asseruit ipse testis, determinauerunt istos modos videndi et visiones
habendi esse ex dono spiritus sancti, consideratis persona videntis et materiis visionum et modis videndi
supradictis. Et super hoc sunt facta, vt dixit iste testis, duo prohemia, scilicet prohemium primi libri
celestis et libri celestis Imperatoris ad reges
[Super decimo octauo articulo] Item dixit idem testis, quod audiuit ab ipsa domina Bri
gida, quod ei facta fuerat reuelacio in anno Jubiley in Korna, postquam iam visitauerat sanctuaria, in qua
reuelacione preceptum fuit ei non stare plus protunc in Koma, sed in castro novo abbacie Farfiensis«) ad
tempus, dicente sibi in spiritu: vade, inquit, quia camera pro te parata est. Cumque venisset ibi cum
domino confessore et familia sua, tunc a fratribus monachis illius monasterii cum maxima difficultate ob
tinuit ad inhabitandum vnum vile tugurium, allegantibus non esse consuetudinis eis cum mulieribus co
habitare. .......
Item super XY111I 0 articulo Et contigit semel, ipso priore, teste loquente, presente et vidente,
in ciuitate Stokholmis, quod miles quidam, nomine dominus Kanutusp), de nobilioribus regni videns do
minum Magnum regem immutatum ad bonam vitam sanctis admonicionibus domine Brigide nec se apud eum
auditum fuisse more solito, inuidens super hoc dicte domine Brigide et captata hora, cum ipsa semel trans
iret per quandam angustam et strictam plateam, effudit ab alto aquam de fenestra super eam, que intelli
gens eius maliciam respondit solum hoc verbum: dignum et justum est, quod ego talia sustineam, sed
parcat ei deus et non reddat in futuro seculo.
Item dixit idem testis, quod *die eadem * q) orante ipsa domina Brigida Christus dixit ei: attende,
quia miles ille, qui tibi iniuriam fecit super te aquam fundendo, sanguinem sitit, sanguinem fudit, terram
desiderat, audacter contra me loquitur; ideo caueat sibi, ne sanguine moriatur. Cumque germanus domine
Brigide, videlicet dominus I[s]rael, hec eadem verba diceret eidem militi, respondit ille: ad sompnia non
attendo, deus misericors est et nullum dampnat: et post hec iste miles per modicum tempus vixit et fluxu
sanguinis fluente de naribus eius mortuus est, sicut et ipsa domina Brigida predixit. Et sic fuit verum
publicum et manifestum, vt asseruit iste testis se per publicam vocem et famam ibidem audiuisse.
Item dixit iste testis, quod in ciuitate Arburga [o: Arboga] regni Svecie vidit et presens fuit, quando
alius miles dominus Nicolaus quidamr), potens cum rege, qui non audebat iriiuriam loqui per se contra
dominam Brigidam,’ incitauit quendam, qui se fingebat ebrium, vt eidem domine Brigide verba contume
liosa loqueretur, qui siquidem sic se fingens ebrium, considente domina Brigida cum magnatibus, ingressa
ad mensam dixit: o domina nimis sompnias, nimis vigilas, expedit tibi plus bibere et plus dormire, iram-
quit deus relinquit religiosas personas et cum superbis personis mundi loquitur, vanum enim est verbis tuis
dare fidem. Cumque ita loqueretur, circumstantes volebant vindicare in eum, sed ipsa per nomen Jesu
Christi prohibuit eis dicens: permittite eum loqui, quia deus misit eum, ego enim, que in tota vita mea
quesiui laudem meam et blasphemaui deum meum, quare non audiam justiciam meam, omnes qui plus
laudabant me, adulabantur michi, iste autem dicit veritatem. Et talibus verbis confregit astantes, ita quod
homo ille euasit itlesus, qui compunctus statim coram pluribus dixit omnem veritatem.
Item dixit iste testis loquens, quod quidam satis nobilis, nomine Karoluss), de genere militari in
regno Swecie, aliter eum ad presens nominare nesciens, priuatus officio regis, quod habebat, quia grauabat
o) Hoc monasterium ”ord. S. Benedicti in agro Sabinensi et
ducatu Spoletino ad fluvium Farfarum situm et quadraginta
circiter passuum millibus ab urbe distans” est (v. Buæum
in sæpe citatis Actis Sanctor, pag. 432, n. 265).
p) Manus coævi scriptoris in margine addieit: ”dominus Ka-
nutus Folkason"; de quo vide supra pag. 147, not. x et de
patre Fulcone, pag. 156, not. b.
q) Addita verba sunt eadem manu ut videtur, sed tenuiore
atramento scripta.
r) In margine eadem manus, ac in not, q addidit: ”dominus
Nicholaus Ingeualdsson” ; de quo vide supra pag. 209, not.
q et 214, not. k.
s) Eadem manus ac in nota superiore addidit: "dominus Ka-
rolus Nestkonungsson", de quo cfr. supra pag. 216, not. d.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.