Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XVII. EX PROCESSU C.ANONIZATIONIS BIRGITT Æ. 
227 
eo quasi per octo passus uel decem, vbi licet dictus filius suus expirauit, non tamen ipsa surrexit de loco 
suo tunc nec emisit voces uel lacrimas, sed eleuatis manibus benedixit deum et regraciando ei et confor 
mando se humiliter voluntati diuine, et post hoc licet domina Johanna regina Secile [o: Sicilie] et alie 
illustres et multe nobiles domine et maritus dicte domine regine, rex Jacobus, cum multis gentibus dicte 
ciuitatis associarent eandem dominam Brigidam cum planctu et multis lacrimis ad portandum dictum filium 
eius mortuum ad ecclesiam monialium sancte crucis, ipsa tamen velud immobilis columpna paciencie nec 
plorabat nec planctum faciebat sicut ceteri, sed benedicebat deum et dicebat quasi in effectum verborum: 
vade fili mi peregrine benedicte a deo et a me 
Item dixit testis ipse, quod vidit, quod postquam dominus Vrbanus papa quintus predictus in Aui- 
nione mortuus fuerat, sicut et ipsa prophetaueraf,, statim in Roma eadem domina Brigida plures diuinas 
reuelaciones habuit in oracionibus suis pro eius successore domino Gregorio papa vndecimo, in quibus diui- 
nitus precipiebatur ei, quod infra certum tempus ibi expressum veniret cum curia sua ad Romam uel Yta- 
liam cum humilitate et pastorali caritate, alioquin pateretur tribulaciones maximas in terris ecclesie et in 
corpore et in anima, quas reuelaciones vnam videlicet dominus Latinus de Vrsinis miles portauit eidem 
pape Gregorio, et aliam portauit dominus Nicolaus, comes Nolanus, et ipse testis, vt asseruit, portauit 
dicto domino Gregorio quandam aliam terribilissimam reuelacionem, que tamen omnes scripte fuerunt de 
manu ipsius testis loquentis, vt dixit, et corroborate manu et nomine proprio dicte domine Brigide 
[Super tricesimo secundo articulo] Item dixit presens testis, quod vidit, quando dicta 
domina Brigida intrauit Jerusalem in octauis ascensionis domini, vidit quod statim die Veneris sequenti 
ascendit ad capellam montis Caluarie et tunc ipsa domina Brigida habuit vnam visionem pulcram ct deuo- 
tissimam de passione domini Et dixit ipse testis, quod habetur hec visio in ultimo libro celesti, 
XVI ° capitulo et quod audiuit eandem visionem ab ore eius presentibus supradietis 1) in dicta ecclesia sancti 
sepulcri prope capellam beate Marie, vbi est pars columpne, ad quam Christus flagellatus fuit. 
Item dixit idem testis loquens, quod quando predicta domina Brigida infra octauas assumpcionis 
virginis Marie iuit ad Betleem et cum ibidem staret in oracione prope presepe domini, statim apparuit sibi 
virgo Maria 
[Depositio Petri Johannis, curati Norco pensis\. 
Item interrogatus super XXXV t0 articulo dixit se audiuisse a pluribus fidedignis, quod, cum 
vna die ex spiritus sancti precepto dicta domina Brigida visitaret militem quendam obsessum a demone, 
' ..... 
qui vocabatur dominus Johannes Sto[r]berni m), in articulo nominatum, qui tunc erat justieianus prouincie 
Osgocie, contigit, quod equus, quem dicta domina Brigida equitauerat, qui consueuerat esse valde man 
suetus, se in tantum saltando et alios actus terribiles faciendo se eleuabat in altum a terra, quod subfer- 
ramenta pedum ipsius equi poterant ab omnibus circumstantibus intueri, ex qua eleuacione dicta domina 
Brigida fuit multum lesa in dorso et longo tempore doluit 
[Depositio Petri , prioris Alvastrensis]. 
[Super secundo articulo]. ...... Item dixit idem testis, quod audiuit a domino Hemmingo, epi 
scopo Aboensi, qui dixit se audiuisse a reuerendo et deuoto viro, domino Benedicto antecessori suo, quod 
adueniente tempore, quo puella Brigida esset nata, idem tunc sacerdos nomine Benedictus, qui tunc erat 
parochianus seu parochialis clericus vicinus illius ecclesie, vbi domina Brigida nata fuit, qui dominus Be 
nedictus postea fuit episcopus Aboensis, vite approbate et etatis prouecte, vigilando in oracione vidit n) 
[Super quinto articulo] Item vidit idem testis, ut dixit, et presens fuit in monasterio Al- 
uastri, cum maritus dicte domine Brigide ageret in extremis, idem maritus suus imposuit digito dicte do 
mine Brigide anulum suum, quem tunc in manibus suis gestabat, rogans eam, vt eo attendus animam 
eius haberet recommendatam. Cumque post hec ipse maritus defunctus fuerat, paucis diebus post ipsa do 
mina Brigida amouit anulum de digito suo et dicentibus ei aliquibus, eciam magnis viris, non esse magne 
caritatis mouere de digito tale signum caritatis ipsius mariti, respondit ipsa: quando sepeliui virum meum, 
sepeliui eum cum omni amore carnali, et licet dilexerim eum sicud cor meum, nollem tamen vno denario 
contra velle dei redimere vitam eius, sed quando habui anulum in manu mea, erat michi quasi onus, quia 
inspiciendo eum animus meus recordabatur priorum dileccionum; ideo ut animus meus in solius dei ascen 
dat amorem, volo carere anulo et viro meo et me recommendo deo 
1) Sc • confessoribus Uplandia erant sita (v. Diplom. Suecan. IV pag. 222 et 694.) 
m) Nobilis hujus nominis, qui arma gentis, postea ”Gren” n) Continuatur narratio ut supra pag. 190. 
appellatas, ferebat, hoc tempore vixit, sed prædia ejus in
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.