XVII. EX PHOCESSU CANONIZATION IS BIRGITTÆ.
22ti
apostolorum et sancti Nicolay in BaroO, videlicet anno domini millesimo CCC :,0 LXX in0 , dicta domina Ka-
therina testis loquens ipsam dominam Brigidam associauit, et cum venissent in via in castro Sarmonetag ,
quod est comitis Fundorum et distat a ciuitate Bomana per XL a miliaria vel circiter, vt credit, contigit
in domo nobilis viri nomine Sculus, vbi vidit(!) dicta testis, quod Katherina de Flandria, ancilla dicte
domine Brigide infirmata fuit grauiter ad mortem de febribus et de punctura lateris sinistri taliter, quod
tractabant ei facere extremam vnccionem; tandem ipsa testis videns, quod recedere vellent et eam dimittere
infirmam non esset licitum, supplicauit eidem domine Brigide matri sue, quod oraret pro illa infirma,
credens quod oracionibus illius curaretur et fieret sana, et tunc dominus Petrus confessor predictus eidem
mandauit, et tunc ipsa extendit se totam in pauimento et ibi orauit pro illa, et statim in momento libe
rata fuit illa infirma et surrexit illico sana et equitauit et arripuit iter versus Romam.
[Super quinquagesimo articulo] Item dixit ipsa testis, quod ipsa portauit vnum quater-
num de multis miraculis, que contingerant(l) in regno Suecie post mortem matris sue domine Brigide.
sigillis videlicet dominorum episcoporum et specialiter domini Vpsalensis necnon aliorum episcoporum sigil
lisque baronum et aliorum nobilium regis Swecie consiliariorum autentice roboratum et eciam publico in
strumento h) , verumtamen in partibus illis non est consuetudo vt plurimum de instrumentis notariorum vel
testium, sed instrumenta munita sigillis episcoporum vel secularium personarum nobilium vel aliorum no
tabilium virorum in partibus illis reputantur autentica et faciunt plenam fidem. Post lapsum vero temporis
dicta testis loquens existens tunc in curia Romana ad informacionem domini Cardinalis Nucerini tunc vicarii
domini pape et aliorum jurisperitorum, misit capellanum suum dominum Nicolaum nomine i) ad regnum Sue
cie, scribens episcopo Lincopensi, quod ipse dominis, videlicet Johanni dicto Prest, Godmaro de Enecopia,
Kaltilmundo [o: Ketilmundo] sacerdotibus in Wastenis commorantibus et cuilibet eorum in solidum in vir
tute sancte obediencie districte preciperet, quatenus cum omni reuerencia ac solicita circumspeccione timoris
et amoris dei miracula omnia, que deus ad laudem et gloriam nominis sui propter merita beate Brigide in
Wastenis operari et ostendere dign[ar]etur, conscribere curarent, uel omnes simul, aut ille qui tunc ex ipsis
presens adesset, ita quod ipsa infirmitas modusque curacionis nomenqiie persone, opidum et parochia seu
diocesis exprimantur(!) vna cum inscripcione trium uel quatuor testium magis notorum, qui dictis miraculis
adessent. Post hec anno sequenti tunc ad mandatum testis loquentis rediit ad Romam dictus Nicolaus et
apportauit secum multa miracula scripta dicto modo scilicet cum juramentis et testibus per notarium pu
blicum consignatis ex commissione dicti domini Lincopensis diocesani monasterii Wastenensis, vbi corpus
dicte domine Brigide requiescit, et erant scripta in quodam quaterno pergamenio(!) cum sigillo eiusdem
domini episcopi vna cum sigillis aliorum episcoporum pendentibus j). Postea autem omni anno quasi eadem
testis vidit nouos quaternos, quos portauerunt nuncii venientes de regno Suecie cum multis miraculis modo
supradicto scriptis et receptis et literas regis et episcoporum dicti regni cum eorum sigillis pendentibus et
cum signis notariorum et testibus. Vidit eciam ipsa testis, vt dixit, literas cuiusdam episcopi Ottoniensis
de regno Daciek) cum sigillo eius pendente et eciam notariis et testibus, qui fuit commissarius deputatus
per dominum Gregorium pie memorie papam XI de inquirendo de eius vita, sanctitate et fama
%
[Depositio Alfonsi episcopi Giennensis].
[Super duodecimo articulo] dixit ipse deponens, quod vidit, dum penes ipsam conuersaba-
tur, quod ipsa domina Brigida singulis feriis sextis et aliis diebus similiter corpus suum disciplinauit
multis disciplinis et penitenciis, oraciones suas cum maxima deuocione et lacrimis dicebat continuando et
perseuerando usque ad tempus et per tempora, quibus secum conuersatus fuit et eciam.vsque ad diem
obitus sui, prout audiuit ab omnibus eius familiaribus, cum tunc ipse testis dixit se fuisse absentem, quando
ipsa domina Brigida obiit, ymo de mandato ipsius domine Brigide missus fuit aliquamdiu antea ad Aui-
nionem ad papam Gregorium vndecimum cum quibusdam reuelacionibus diuinis, quas ipsa domina Brigida
de dicto papa a Christo obtinuit et sic dixit ipse testis, quod fuit verum, publicum et notorium.
' i ' ,
[Super decimo nono articulo] semel vidit ipse testis ut dixit, quando dominus Karulus
maior filius eius moriebatur in ciuitate Neapoli, quod erat ipse testis tunc prope eam et aliqui alii dome
stici clerici legendo recommendacionem anime eius, et ipsa domina Brigida mater sua a longe sedebat ab
f) Petrus Alvastrensis (super eodem articulo) dicit: ’Veniens
de peregrinacionibus regni Secilie.”
g) In Campania Romana, haud procul ab Anagnia meridiem
versusl
h) Hoc i stramentum erat sextemus Wastenis d. 2 Maji, an.
1375 novem sigillis signatus, quem in prologo sub lit. D.
n. 11 memoravimus.
i) Idem ac Nie., familiaris. Birgittæ et curatus eccl. Herseme
(cfr. pag. 178, not. x), ut relatio infra in not. j. memorata
docet.
j) Dé hoc quaterno, Holmie an. I37ti, d. 9 Dec. signato, vide
prologum sub lit. D. n. 10.
k) Quibus literis vel relationi primum locum inter excerpta ex
libro attestationum supra pag. 220—222 dedimus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.