Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XVII. KX PROCESSU C A N ON IZ AT I 0 NI S BIRGITTÆ. 
225 
[Depositio Katerina filiœ liirgittœ]. 
[Super quarto articulo] ipsa pluries audiuit ab ipsa domina Brigida,, matre sua, quod 
antequam contraheret matrimonium, in virginitate existens desiderabat toto corde seruire deo omnipotenti 
totis temporibus vite sue in virginitate et statu virginitatis et non contrahere matrimonium. Sed tamen 
parentes eius compulerunt, cogerunt et induxerunt eam ad contrahendum matrimonium, et dicebat ipsa do 
mina Brigida tunc, ut asseruit ipsa testis, quod tunc voluisset libencius mori quam contrahere. Postquam 
autem fuit tradita matrimonio in etate XIII annorum magnifico viro domino Wlfoni de Wlfason, patri 
ipsius domine Katherine, presentis testis, qui, vt communiter dicebatur et dici audiuit eadem testis, et 
virgo fuit et etatis XVIII annorum, ipsi post huiusmodi matrimonium seruauerunt castitatem, continen 
dam et virginitatem suam per biennium vel circiter, rogantes deum continue, quod, si commisceri deberent, 
quod ipse dignaretur eis dare prolem vnam, que sibi continue seruiret et que ipsum numquam offenderet, 
et sic postea carnali copula consummata omni vice, antequam commiscerentur, semper premittebant oraciones 
suas ad deuin supplicantes eidem, quod non permitteret eos peccare in actu illo carnali et quod deus daret 
ei fructum, qui ei semper seruiret ei 
- i 
[Super decimo nono articulo] dixit ipsa testis, quod vidit, quod quando dicta domina Bri 
gida mater sua erat in regno Suecie post mortem mariti sui, habuit aliquas reuelaciones diuinas, in quibus 
deus precipiebat sibi, quod accederet ad dictum regem et reginam et alios maiores regni et predicaret eis 
ex parte dei maximam iram et justiciam dei in breui et in proximo venturam, ni se emendarent cito de 
certis peccatis in eisdem reuelacionibus contentis; ipsa autem ex precepto dei cum magnis laboribus et ex 
pensis statim iuit ad eos et publice dixit eis omnibus et singulis omnia ex parte dei, que Christus sibi 
preceperat, qui non credentes ei faciebant derisiones et detracciones de ea et murmurabant fortiter tali modo, 
quia intrepide reprehendebat eorum vicia, quod, si ipsa non fuisset tanti generis, interfecissent eam, sed 
timentes magnos dominos, filios et fratrem et consanguineos eius, permittebant eam, et tamen omnia im 
propria et contumelias et detracciones humiliter sufferebat cum magna paciencia et silencio, nolens nomi 
nare personas iniuriantes eidem. ...... 
[Super vicesimo nono articulo] Item dixit ipsa testis, quod postquam domina Brigida 
mater sua veniret Komam de regno Swecie et erat ibi tunc secum ipsa testis loquens in anno Jubeleyd) 
de licencia tamen mariti sui, consanguinei regis ipsius regni e), venit cum multis aliis dominabus ct pere 
grinis et familia sua ad Komam ad obtinendam indulgentiam Jubiley et ad visitandam ipsam dominam 
matrem suam; transacto autem aliquo tempore, licet in Roma nil sciretur de morte mariti eius, nec aliquis 
inuentus seu nuncius de partibus illis Swecie venisset, tamen ipsa domina Brigida mater sua diuinitus 
certificata in oracione, quod maritus istius testis loquentis filie sue esset mortuus in die Veneris sancta, 
dixit ad ipsam testem filiam suam in hec verba: filia scias, quod maritus tuus mortuus est, ideo elige tibi 
statum aut matrimonii aut sancte castitatis et viduitatis ; quia sic fuerat ei reuelatum, quod deberet eam 
temptare 
[Super tricesimo primo articulo]. Item dixit ipsa testis, quod vidit, quod antequam predicta 
domina Brigida veniret Komam, in dicto regno Swecie quedam baronissa, nomine Margareta de Vourvourk, 
propter famam sanctitatis dicte domine Brigide ad ipsam dominam Brigidam habuit recursum, vt pro ma 
rito suo iam defuncto deum oraret, vtrum anima eius esset in tali loco, vbi precibus, elimosinis et aliis 
bonis posset iuuari 
Item dixit dicta testis, quod vidit, quando dominus Alfonsus Heremita, olim episcopus Giennensis 
supra nominatus, venit de Heremo ad Romam precepto domini Gerardi quondam Abbatis Majoris Monasterii 
et domini Nicolai comitis Nolani cum literis ipsorum credeucie, qui notificabant ei ex parte domini Gre- 
gorii pape vndecimi aliqua secreta dubia eiusdem pape, qui et rogando precipiebat, quatenus oraret deum 
super huiusmodi duhiis et mitteret sibi responsa diuina, si qua a deo obtineret in oracionibus suis, quodque 
post paucos dies sequentes ipsa domina Brigida dedit ei in scriptis responsa huiusmodi domino Alfonso 
predicto, quem papa ad dictos abbatem et comitem remisit 
[Super tricesimo quarto articulo] . Item dixit ipsa testis, quod dum predicta domina Bri 
gida prima vice iuit ad Neapolitanam duitatem ad visitandum(l) ecclesias sancti Mathei et sancti Andree 
d) Anno igitur 1350. Quod affirmatur attestatione Nicolai, 
comitis Nolani, super art. 3:o, ”quod cum in anno Jubileo 
qui fuit anno domini MCCCL venisset ipse testis de Nola 
ad vrbem, vidit dictam dominam Brigidam ac dominam 
Tom. III. 
Katherinam Rome per sanctuaria conuersantes.” 
e) Quomodo Eggardus de Kyrn fuerit regis Magni consangineus, 
nescimus. 
II. 57.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.