2U
XVII. EX PROCESSU CANONIZATIONIS BIRGITTÆ.
Item interrogatus super XXXVIILo articulo, qui incipit: Item quod dicta domina Brigida, dum esset
totaliter rudis &c. a), respondit vera esse contenta in dicto articulo, reddens causam sciencie, quia ipse testis
audiebat ipsam dominam Brigidam loquentem congrue et prolixiores sermones facientem latinis verbis, quam,
dum esset XL annorum, ipse testis cognouit rudem et omnino in sciencia grammaticali insciam
[Super quadragesimo nono articulo] Item dixit idem testis loquens, quod cum prefate
domine Brigide a Christo reuelatum extiterit, quod corpus suum Rome deberet sepeliri et deinde tiansfeiri
ad monasterium sancte Marie in Yadstenis, dominus Birgerus filius, domina Katherina filia et confessoies
ipsius domine Brigide deliberauerunt, ordinauerunt ac fecerunt funus dicte domine Brigide includi in vna
capsa lignea et ipsam capsam cooperiri panno et sigillis ipsius domini Birgeri militis et domini Latini de
Yrsinis de vrbe et aliorum quam plurium dominorum caute sigillari ac in monumento lapideo recondi et
sepeliri anno domini M°CCC : ” 0 LXXIIP, die XXVII mensis Julii G eiusdem anni in monasterio sancti Lau-
rencii Panisperne infra cancellos ferreos, vbi ipsa domina Brigida dum viuebat elegerat sepeliri, verum
eodem anno prima septimana mensis Septembris eiusdem anni, dum vir venerabilis dominus Alfonsus reuer-
sus foret de Auinione Romam, qui ex parte ipsius domine Brigide aliquas reuelaciones domino pape Gre
gorio portauerat, decreuerunt supradictum corpus beate Brigide de monumento extrahi et carnem ab ossibus
separari et aromatibus ‘ac* herbis odoriferis recoup, volentes, vt ipsi domine Brigide reuelatum fuerat,
funus ipsius in dicto monasterio de Yastenis transferre, miserunt predicti, dominus Birgerus, dominus Al
fonsus et prefata domina Katherina quosdam viros spirituales et prefatum testem loquentem ad dictum
monasterium sancti Laurentii et ordinauerunt extrahi dictum funus et bulliri cum aqua et herbis odoriferis
et carnem ab ossibus separari, vt commodius et sine fetore corpus deferri posset predictum. Qui testis
vna cum predictis viris spiritualibus, vt eis jniunctum fuerat, euntes ad dictam capsam ligatam et sigilla
tam» vt premittitur, de monumento extrahentes, paratis ibi necessariis pro coquendo et alia prout eis jn
iunctum fuerat, facientesx) et capsam apperientes predictam, jnuenerunt totam carnem dicte domine Brigide
consumptam mirabiliter ac ossa nudata, ac si dictum funus per decem annos sepultum iacuisset in terray),
vestibus ‘tamen*, in quibus funus ipsum .inuolutum extiterat, integris et incorruptis et sine macula ac
quacumque putredine integre conseruatis. Et dicit idem testis admirando, quod hoc fuit singulare miracu
lum, quod infra tempus quinque ebdomadarum cum dimidia corpus reconditum in capsa lignea et in mo
numento marmoreo potuit totum consumi funus, vestibus in quibus positum fuit integris manentibus et
illesis
[Depositio Ilartleui episcopi Arosiensis z)].
Super primo articulo ipse testis dicit se de partibus Swecie oriundum et cognouit ipsam
dominam Brigidam, dum viuebat, et dominum Birgerum patrem ac dominam Sigridem matrem prefate
domine Brigide a)
Item interrogatus super XLII articulo b) dixit se tantum scire de contentis in dicto arti
culo videlicet, quod de anno presenti M°CCC:""LXXVIIII°, de mense et de die se dixit non recordari, dum
idem testis loquens esset in castro Örabro, presentibus serenissimo principe domino rege Swecie et concilio
suo et magna multitudine nobilium et principum copiosa, idem testis audiuit dici et narrari a reuerendo
patre et domino, domino episcopo Arosiensiti, qualiter deus meritis et intercessionibus beate Brigide mu
lierem, de qua in dicto articulo fit mencio, quam idem dominus episcopus ante per longum tempus viderat
cecam, videntem perfecte et perfectissime liberatam [reddiderit]
u) Articulus hujus est sententiæ : ”Item quod dicta domi a Bri
gida, dum esset totaliter rudis in sciencia' grammaticali et
iam esset seu attigisset XL: mu >a annum etatis sue, vt me
lius intelligere posset sacram scripturam, cepit studere ex
precepto Christi in grammaticalibus, et infra non longum
tempus ita profecit, quod in dicta sciencia et arte predicta
bene erat instructa, ita quod bene intelligeret grammatica
liter loquentes et ipsa eciam cum bonis latinitatibus longos
eciam sermones grammaticaliter loqueretur, et hoc est verum,
publica vox et fama. — De ipsa re conferendum dictum
comitis Nolani supra pag. 223.
v) Sic etiam filia Katerina in attestatione super art. 50 ; Petrus
Alvastrensis (super art. 26) contra d. 26 Julii.
x) Petrus Alvastrensis hic .addit (in attestât, super art. 26):
”preparauerunt rasoria et gladios et preceperunt parari aquam
cum herbis odoriferis, ne forte a cadauere inficerentur.”
y) Katerina filia addit (in attestât, super art. 50): ”excepto
capite, in quo erat parum de cerebro.”
z) De annis ejus episcopatus vide supra pag. 125. Super art.
14 attestatur, se Romæ versatum esse, cum Birgitta Hiero
solyma reverteretur.
a) Sicut de nomine labitur testis, ita de ipsa re mentitur,
nam Ingeburgis, mater Birgitt®, jam quinque annos ante
natum episcopum (si anno 1367 sexagesimum ageret annum)
erat mortua (v. supra pag. 189, not. g).
b) Continet miraculum an. 1374 factum, quando Helena quæ- '
dam caeca de Westgotia meritis Birgitt® visum recepisse
dicitur.
c) Sc. Matthia Laurentii, antecessore Hartleui; v. supra pag.
125.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.