X.. EX JOHANNIS MAGNI GOTH. SVEONUMQÜE HISTOßlA.
35
triæque historiam nihil fere attingunt. Cum autem ad nostras res orationem postreino convertat, nihil
etiam in priore parte seculi XV:i nobis tradit, quod ex fontibus, quibus usus est, non melius cogno
scamus : etiamsi enim ipse magnifico quodam modo ”non pauca antiquissima volumina quæ publica sacer
dotum Upsaliensium fide et Gothico sermone ac charactere conscripta . . . inveni” laudat, vix dubium
est, quin omnes ejus auctores, in quibus Ericus Olai primum tenet locum, in nostro opere aut inserti
sint aut jam inserendi. Quare solum extremam partem historiæ reddere et ab illo tempore, quo Ericus
Olai subsistit, initium capere, cum sequentia Johannes aut a testibus oculatis audierit aut ipse coram
perspexerit, nobis satis visum est. Quod demum orationem Hemmiugi Gaddii, de qua adhuc ambigitur,
ab historia Johannis Magni separaverimus, rationes, quas infra in præfatione hujus orationis expo
nemus , satis illustrabunt.
Liber XXIII.
Cap. VIII. Tunc confestim Archiepiscopus cum suæ factionis sociis Cliristiernum in duitatem Stoc-
holmensem introductum corona regia donat: idque nimis temere, sine aliquo senatus aut populi decreto,
nulla lege, nullo ordine, nullo denique maiorum more obseruato. Itaque incertum apud plerosque erat, il-
lane corbnatio plus ignominiæ 'an honoris Christierno contulisset: immo nihil in ipsa honore aut laude dig
num inuenio, nisi quod eorum, a quibus tam temere coronatus fuerat, intolerabilis persecutor euasit, eosque
(cum nulla alia subessent delicta) ob rebellionem, quam in Carolum commiserant, seueriter castigauit, as
serens eos perfide proprium regem exclusisse et se magis ad ludibrium quam ad regnum inuitasse. Cum
enim videret maximam regni partem Caroli reditum exspectare, Joannem Archiepiscopum pro conciliando
sibi incolarum fauore emittere curauit. Sed cum is nihil aut parum proficeret, ipsum quamuis optimum et
integerrimum Pontificem hactenus apud se æstimatum inter praecipuos hostes reputauit: immo ignominiose
captiuatum secum in Daniam transportauit perpetuoque carceri mancipauit et iureiurando se astrinxit, ne
ipsum inde viuum eripi pateretur. Ita satisfactum fuit nobilissimo Archiepiscopo pro regni titulo, quem
in Danum imprudenter transferre contendebat. Silendum quoque non est, Christiernum ingentem thesaurum
a Carolo apud fratres Praedicatores et Minores in Stocholmia derelictum prodentibus fratribus accepisse et
septem magnis vasis inclusum in Daniam secum adduxisse,») non vt ipsum tamquam rem alienam contra
aequitatem conseruaret, sed vt in aculeos sagittarum conuersum rursus Sueonibus (qui nescirent suis fortunis
felicius vti) restituat. Interea dum Christiernus ea seueritate immo summa ingratitudine in Joannem Ar
chiepiscopum ferretur, Catillus Lincopensis Episcopus, eiusdem Archiepiscopi nepos,b) summa prudentia et
strenuitate praeditus, .collectis vndique copiis, omnes Christiernianæ factionis homines a Gothorum Sueonum-
que finibus potenti prælio superatos eiecit, missisque literis et legatis, Carolum ex Prussia in patriam et
ad regni administrationem reuocauit. Est quidem memorabile et sempiterna laude dignum, quomodo is Ca
tillus, visa Danorum tyrannide et patriae desolatione, necnon ignominiosa sui Archiepiscopi captione, omnia
pontificalia indumenta, praesente suorum Canonicorum collegio, induit, quasi rem diuinam solenniter perac
turus eaque rursus et sine mora singillatim exuens et ad summum in ecclesia Lincopensi altare reponens,
votum vouit deo, se non prius ea recepturum, quam oppressam patriam a tyrannorum seruitute liberasset.
Deinde ex eodem loco omnibus militaribus armis instar cataphracti militis ad praeparatam militiam extra
ecclesiae septa egressus, comites habuit canonicos eam rei nouitatem lacbrymis efc gemitibus prosequentes:
ad quos conuersus vix salutationis verba ob solicitudinis magnitudinem exprimere poterat: immo ductis ex
alto pectore suspiriis, in calce omnium verborum dixisse fertur illud, quod in Psalmis cani consueuit:
Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus.
Cap. IX. Deinde quamuis esset valido exercitu munitus, fugam tamen simulans, Christierni exerci
tum ad loca insidiis opportuna seduxit. Haracher villam vocant, vbi stationem firmauit et venientes Danos
glaciali pugna excepit atrocique bello supra lacum late congelatum commisso, clarissimam et memorabilem
victoriam adeptus est. c) Cæsos namque et fugatos hostes ita insequebatur, vt fulmine ac turbine disiecti
viderentur: vixque aliud præclarius officium ab aliquo Pontifice in patriam vmquam collatum fuisse memo
ratur. Ea enim pugna effectum est, vt seclusa Danorum factione tota patria in libertatem et Carolus (vt
dicere coepimus) in patriam atque Archiepiscopus in suam metropolim restitueretur. Christiernus enim com
perto regis Caroli in Suetiam reditu mox Archiepiscopum a captiuitate liberum ad Vpsaliam redire permi
sit, ea potissimum ratione inductus, quia sciuit odiuin esse impacabile, quo in Carolum ducebatur. Proinde
spem maximam habebat, vt ambo ad veterem controuersiam reuersi totam Gothorum et Sueonum rempu-
blicam extrema pernicie implicarent. Sed sua opinione deceptus nullum amplius commodum poterat ex
a) Ericum Olai hic secutus est (cfr. supra Tom. II. 1. pag. b) Mater Johannis et pater Katilli erant liberi Kristiemi Ni-
164, 165). De ipsa re cfr. infra excerpta e Chronicis Lu- colai filii, celebris dapiferi.
Recensibus. , c) Anno 1464, d. 17 Aprilis. Vide infra sect. H. p. 110, not, b.