Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

223 
XVII. EX PROCESSU CANONIZATIONIS BIRGITTÆ. 
vellemus de nobilioribus dominis et dominabus tocius regni, qui nouerunt eius conuersacionem optimam. 
Presentibus venerabili in Christo patre domino Nicholao dei gracia episcopo Lincopensi &c. prout supra, 
discussione taliter habita super vita et moribus ipsius domine Brigide, presente notario publico subscripto, 
inquisicionem fecimus diligentem super miraculis, et producta fuerunt coram nobis plura miracula in scrip 
tis, quorum testes non comparuerunt coram nobis nec venire potuerunt propter artacionem temporis, sed 
tantum super infrascriptis miraculis, que prope locum Yastenensem contingerant (!), testes recepimus et 
examinauimus diligenter, sicut statim inferius annotatur m). 
[Depositio Nicolai comitis Nolani n )]. 
Super vicesimo nono articulo qui incipit: Item ponit et probare intendit &c. dixit hoc tantum inde 
scire, quod cum quadam die ipse testis introduceret dictam dominam Brigidam ad presenciam supradicti 
quondam domini Vrbani pape V:ti in Monteflascone tunc morantis et esset quasi interpres inter ipsum do 
minum papam et ipsam dominam Brigidam, quia nesciebat bene grammaticam nec intellexit bene linguam 
dicti domini pape, ipsa dicta domina dixit dicto quondam summo pontifici, solo presente teste predicto, 
quod per multos annos, et videtur sibi recordari expressissime per XIIII, expectauerat ipsum dominum 
papam venturum ad vrbem, jta quod multis annis, antequam esset papa, videtur fuisse sibi reuelatum de 
aduentu predicto Interrogatus de tempore dixit fuisse penultimo uel ultimo anno reces 
sus domini Yrbani predictio) 
[Depositio Magni Petri presbyteri p)]. 
Item super decimo quinto articulo interrogatus, quomodo scit, respondit, quod predicta 
nouit et scit, tamquam ille, qui per octodecim annos vel circa stetit et moram traxit Eome quasi continue 
cum dicta domina Brigida 
Item super vicesimo quinto articulo interrogatus in quo loco dicta domina Brigida emisit 
spiritum, respondit quod Borne in domo habitacionis ipsius domine Brigide, posita apud Campum Florisq), 
in qua presencialiter habitat prefata domina Katherina eiusdem domine Brigide filia, de anno domini mil 
lesimo tricentesimo septuagesimo tercio et de mense Julii die XXIII, presentibus prefatis dominis Confesso 
ribus , domina Katherina et domino Birgero filio dicte domine Brigide et tota familia sua ac ipso teste 
[Super vicesimo nono articulo] Item dixit idem deponens, quod presens fuit et pluries 
audiuit a predictis confessoribus dicte domine Brigide, quod tempore felicis recordacionis domini Clementis 
pape sexti dicta domina Brigida existens Borne habuit reuelacionem ei diuinitus reuelatam, quod ipsa domina 
Brigida Borne expectaret, donec videret ibidem insimul papam et imperatorem, que quidem reuelacio fuit ante 
per XV annos ante mocionem curie Bomane de Auinione in vrbem, et ista fuerunt nota bone memorie domino 
Cardinali sancti Petri, tunc eiusdem ecclesie canonico, et aliis pluribus deridentibus dictam dominam Bri 
gidam, qui dicebant verisimile non esse papam et imperatorem simul et eodem tempore venire Eomam, 
et dicit idem testis, quod ipse presens fuit et vidit dominum Vrbanum olim papam quintum et dominum 
Karolum imperatorem simul Bomam aduenisse C 
Item dixit idem testis, quod dicta domina Brigida existens Borne, reuelatum fuit sibi diuinitus vna 
die stando in oracione quod dominus Mathias, canonicus Lincopensis, magister in sacra pagina, ipsius do 
mine Brigide primus confessor et eius pater spiritualis, mortuus erat in regno Swecie, et eius anima defe 
rebatur ad regna celestia, quam reuelacionem statim dicta domina Brigida dixit et narrauit domino Petro, 
confessori suo s) , et illico prefatus dominus Petrus scripsit et notauit diem reuelacionis predicte ; post mul 
tos dies extunc contigit, quod dominus frater Petrus, prior monasterii Aluastri, secundus confessor dicte 
domine Brigide, venit de regno Swecie Bomam, qui presens fuerat in morte dicti domini Mathie, et nar 
rauit mortem eius predicte domine Brigide et alijs de familia sua, et tunc dictus dominus Petrus confes 
sor quesiuit a predicto priore de die mortis ipsius domini Mathie et aspiciens [o: -tes] in quaterno reuelacionum 
dicte domine Brigide diem, quam ipse notauerat, inuenerunt ambo, quod ipso die, quo ipse dominus Ma 
thias mortuus fuerat in Swecia, eodem die ipsa domina Brigida de hoc certitudinem habuerat in reuelacione 
predicta Eome t) 
m) Sequentia miracula Mc præterivimus , quia ex immensa illo- q) De loco, in quo Birgitta animam efflavit, dissenserunt scrip- 
rum copia illa solum, quae homines atque loca vel mores hujus tores (cfr. Buæum in Actis Sanet., Antwerp. Octobr. Tom. IV, 
temporis quodammodo illustrant, infra uno loco preferre in pag. 461, num. 384 et 385) sed Hammerich (Den heilige 
animo habemus. Birgitte, pag. 163 et 212, not. 1.) recte conjecit, in domo 
n) Vide prologum, lit. D. n. 17. De ipso viro cfr. supra pag. ejus factum esse. 
196, not. u. r ) Ann0 1368 - 
o) Electus est papa an. 1362, d. 6 Novembris, obiit an. 1370, s) Sc. Petro Vadstenensi, de quo diximus supra pag. 177, not. 
d. 19 Decembris. e *' ^ 8 > n °t- a - 
p) De illius gente et vita vide supra pag. 178, not: x. t) De obitu Matthiæ cfr. supra pag. 191, not. a.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.