Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

222 
XVII. EX PROCESSU CANONIZATIONIS BIRGITT Æ. 
A 
pauperes, infirmos et debiles circumquaque adduci fecit ad curiam suam et posuit eos in certa domo magna 
deputata ad hoc et prouidit eis de seruitoribus, que erant honeste matrone, que ministrabant eis expensas et 
omnia necessaria, et ipsa omni die lauit pedes adminus XII ipsorum precipue in feriis sextis quocienscunque et 
aliis diebus, et semper iacuit et duxit vitam arduam die noctuque in veste dura marito absente, et statim mortuo 
marito reliquit omnia temporalia et omnem pompam huius mundi et remansit in monasterio Aluastri, ordinis 
Cisterciensis, vbi inhumauit maritum suum, in veste grossa seruiens deo, donec Eomam recessisset, et omni 
die confitebatur tam in domo, quando ibi remansit, quam in claustro, et si aliquod verbum aspere vel 
inane loquebatur ad famulum uel famulam suam, statim confitebatur. Item in noctibus pluries surrexit ad 
orandum, sed in gallicantu surrexit ex toto et remansit in ecclesia, quousque prima fuit cantata, et tunc 
propter refocillacionem frigoris adiuit estiuarium et ibi legit partem psalterii, quamdiu traxit ibi moram 
et reuertebatur ad ecclesiam vsque ad prandium orando et audiendo horas canonicas, post prandium mora 
batur statim in oracione ad tempus et deinde vacabat operi pio pro ornatu altarium et vestium sacerdotum, 
et calices fieri fecit et ecclesiis dedit et numquam alii vacabat operi, deinde hora vesperorum ad ecclesiam 
reuertebatur vsque ad cenam, facta cena et expeditis negociis cum familiaribus legit completoriumh) suum 
et postea negabat loqui, ymo nemini loquebatur vsque ad horam primam sequentis diei. Item in jeiunando 
semper abstinuit ab esu carnium secundis et quartis feriis, et die Veneris et omnibus vigiliis apostolorum 
et beate virginis et plurium aliorum sanctorum in anno profestis jeiunauit in pane et aqua. Item tante 
fuit paciencie, quod de contumeliis et jniuriis illatis numquam turbabatur, sed omnia hylari wltu sustinuit. 
Et quia rex Magnus a juuentute sua fuit deuotus et vixit in bona vita, audiens famam eius eam pluries 
ad se vocari fecit et libenter innitebatur consiliis suis pro seruiciis diuinis, propter quod inuidebant sibi 
plures proceres regni et consanguinei dicentes eam esse sortilegam et seductricem, propter quod filii sui 
commoti contra iniuriatores huiusmodi insurgere voluerunt, ad que ipsa respondit, flexis genibus instanter 
rogans, quod nichil contra istos agere deberent, inuocans deum testem, quod pocius vellet tales iniurias et 
contumelias pati propter Christum, quam diadema regis aut regine gestare in capite suo, et in curia regis 
uel regine existens numquam voluit lasciuiis et solaciis illorum interesse, [sed] semper solitaria in camera 
sua oracionibus vacare. 
Cristina, filia nobilis Boecii,i) quinquagenaria, que vixerat in viduitate decem annis, fatebatur ju 
rata, quod stabat secum per vnum annum et jacuit in camera sua, et dixit, quod multociens surrexit ad 
orandum in nocte et semper in gallicantu in toto surrexit et vacabat oracioni vsque ad diem, et deinde 
statim accessit ad capellam et ibi vacabat oracionibus et diuinis officiis vsque ad prandium, facto prandio 
iterum vacabat oracioni ad tempus, deinde intrabat cameram, in qua sedebant ancille sue in opere suo, 
alique in ornatu altarium, alique in aliis operacionibus necessariis, et assumpsit librum in lingua materna 
conscriptum de vita sanctorum et eorum passionibus et legit coram puellis et ancillis eas informando de 
sequendo vitam sanctorum et sanctarum. Deinde hora vesperorum ad ecclesiam rediit vsque ad cenam et 
post vacabat oracioni vsque ad lectum, et in lecto marito absente vtebatur veste dura et aspera et eciam 
continue omni die marito presente uel absente, et in quadragesima ultra alios infirmos quos tenuit omni die 
duodecim pauperes robustos ad eundum induxit ad mensam suam et eis necessaria dedit et administrauit 
XII in die cene tunicas et calceos et alia necessaria et super omnia quando sedebat in mensa expensas 
bene paratas et delicatas dimittens et refutans occulte vtebatur pane et aqua. 
Item Helena, Lideri nobilis viri filia, quinquagenariak), que vixerat in viduitate quindecim annis, 
jurata fatebatur, quod nouit eam, postquam maritata fuit; propriis manibus ministrauit pauperibus cibaria 
et vacabat oracionibus instruendo puellas sicut prius. 
Item monachi de Aluastro, Cisterciensis ordinis, vbi domina Brigida morabatur per quatuor annos 
post mortem mariti 1) de licentia superioris ordinis illorum, vsque juit Romam, deposuerunt sub eorum 
juramento, infrascrip ti videlicet, domini fratres Laurencius sexagenarius, Daniel septuagenarius et Magnus 
quinquagenarius et vitra seniores de conuentu concorditer, quod in eorum monasterio resedit quatuor annis 
continue et sedulo uacabat vigiliis et oracionibus elemosinis et aliis piis operibus de die corapi videntibus 
omnibus monachis et de nocte vt didicerunt de familiaribus suis; exhibuerunt se et obtulerunt, sicut et 
domine iam prescripte fecerunt, quod, si nos moram trahere possemus, vellent nobis adducere, quotquot 
cujus post mortem divisio bonorum facta est an. 1352 inter 
Nicolaum Dannæs militem ex parte filiæ Ingegerdis, Nico 
laum Hakonsson ex parte consortis Hianæ, et Anundum 
Hemingsson ex parte consortis Katerinæ presentibus 
Nicolao et Benedicto Tbureson (Bjelte), quos Nieolaus Dan 
næs ibi ”fratres” vocat, sicut eadem insignia ferebat (Yide 
literas in Codice J. 7. pag. 287, 288 in Arcbivo regni. Ni 
colaus Haquini in armis gestabat cymbam, cujus in puppi 
atque prora splendebant stellæ (vide Riks-Arch. Perg. bref, 
I. n. 651 et 1283, II. n. 2872). 
h) I. e. ”officium ecclesiasticum, quod cetera diurna officia 
complet et claudit, unde dicitur ad noctem,” Du Cange. 
i) Cristina quædam, filia Boecii, nupta Johanni Götason vivit 
anno 1366 (R.Arch. Perg. bref, n. 689). Johannes Götason 
advocatus castri Wiborg comparet anno 1343 (Diplom. Sue- 
can. V. n. 3698). 
k) Ignoramus qu» illa Helena fuerit, nam Helena Lydersdotter, 
que anno 1374 prædium condonat monasterio Vadstenensi 
(R.Arch. Perg. bref I. n. 1079), jam anno 1336 erat nupta 
Johanni Öyarsson (Diplomatar. Suec. IY. n. 3212), quare 
ante annum 1327 natam fuisse necesse est. 
l) Cfr. supra pag. 194, not. m et 202, not. Ö.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.