Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

218 
XVII. 
EX PROCESSU CANONIZATIONIS BIRGITTÆ. 
XVII. 
EX 
Processu canonizationis sanctæ Birgittæ 
EXCERPTA. 
Ut jam in prolegomenis vitæ Birgittæ diximus, exstat in bibliotheca regia Holmiensi 
Codex papyraceus, signatus A. 14, pretiosæ reliquiæ antiquæ collectionis monasterii \ adstenensis, 
qui fere omnia acta Canonizationis Birgittæ continet. Duas distinctas comprehendit partes, fere 
eodem tempore (circa annum 1400) et paullum discrepante manu scriptas, quamquam atramento 
tenuiore posterioris partis scriptor usus est. Pars prima, XXI folia numeris signata continens, 
inscribitur: ”Rubricacio seu summa tocius processus Canonizationis beate Brigide de Suecia et 
abbreviata est expositio earum rerum, quæ in majori libro Canonizationis continebantur, eo con 
silio instituta, ut Papa et Cardinales negotia hujus rei sine majori temporis jactura perspicere et 
judicare possent. Pars secunda, cui superscriptum est: ”Acta et processus habitus coi am reue 
rendissimis in Christo patribus dominis Gradensi, Corphiensi et de Zangro, Cardinalibus, Com 
missariis super negocio Canonizacionis beate Brigide de Regno Swecie, est ipse major liber, de 
quo in Rubricatione non semel fit mentio. Propter amplitudinem hujus operis, quod ducenta 
quadraginta folia complectitur, solummodo gravissimas, Sueciam spectantes, res excerpere atque 
hic prodere ausi sumus, sicut etiam spatii servandi causa jam in prologo diversarum rerum, 
quibus processus est compositus, conspectum damus, ad quem, ut iterationem et supeifluam 
amplitudinem evitemus, legentes infra referimus. 
Contenta libri Canonizationis. 
A) Testificatio notarii publici, Thomam sanet. Nerei et Achillei presbyterum Cardinalem 
anno 1379, d. 3 Martii recepisse literas Urbani VIL dat. an. 1378, d. 15 Decembris, 
quibus Papa quatuor Cardinalibus mandat, ut hujus negotii examinationem instituant. 
— — Testificatio notarii pubi., Ludovicum Alfonsi de Capucione, licentiatum in jure 
canonico, an. 1379, d. 16 Martii Cardinalibus instrumentum datum an. 1379, d. 27 Janu 
arii, porrexisse, quo Katarina, filia Ulfonis et Birgittæ, eum suum procuratorem nomi 
naverit (fol. I—III). 
B) 51 articuli de vita et miraculis Birgittæ per illum Ludovicum Commissariis an. 1379, 
d. 11 Julii traditi, ut testes super iis interrogentur (fol. IV—XI) 
C) Productiones testium, ubi solummodo recensetur, quibus diebus Commissarii testes ad 
jusjurandum dandum pro tribunali compellaverint; de quo confer infra sub lit. G: depo 
sitiones testium” (fol. XII—XVIII). 
D) Literæ prineipum, praelatorum et magnatum pro canonizatione, atque relationes de exa 
minationibus pluribus locis factis, per Ludovicum procuratorem an. 1380, d. 8 Martii 
productæ (fol. XVIII—XCVI). 
1) Literæ Gregorio XI pro canonizatione impetranda directæ a Birgero Archi Ep. Up- 
sal., Nicolao Lincop. et Mathia Arosiensi, dat. Holmiæ an. 1376, d. 9 Octobris 
(fol. XX). 
2) ab Alberto rege, Karolo de Toptum, milite, legifero Sweuo- 
rum, Boetio legifero Gottorum et regni constabulario, Benedicto Philippi, Ag- 
mundo Johannis et Kanuto Karoli militibus et consiliariis regni Swecie, ejusdem 
anni, diei et loci (fol. XXI). 
3) _ — — — -r- — a sex episcopis Sueciæa), Telgis an. 1377, d. 27 Maji 
(fol. XXI). 
4) ab Erengislo SunonisU, comite Orchadensi, Boecio Johan 
nis, legifero Ostgottorum et constabulario regni, Benedicto 0, marseallo Karolo 
a) Deest nomen episc. Wexionensis. 
b) Codex habet: Stirgilslo Symonis. 
c) Lege: Stenone Benedicti (Bjelke).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.