XVI. ITER HIEROSOLYMITANUM BIRGITTÆ.
217
»
XVI.
Momenta quædam itineris Hierosolymitani s. Birgittæ.
/ ■ *
Ex codice pap. Bibi. Upsal., (initio seculi XV;i scripto) signato n. 86 in catalogo Benzeliano, fo
liis penultimo et ultimo. Ante priorem partem itineris duæ literæ Birgittæ, quas supra pag. 196, not.
v. ex alio codice memoravimus, exscriptae sunt. Inter priorem et posteriorem partem ista revelu-
cio reperitur: ”Hanc reuelacionem habuit a deo domina Byrgitta in regno Cipri in ciuitate Fama-
guste In qua Christus precepit ei, quod traderet omnes libros celestium reuelacionum Al
fonso heremite a) Filius dei loquebatur ad sponsam dicens. Ego sum similis carpentario
&c.” In margine vero eadem manu et rubro atramento est annotatum : ”Istam reuelacionem idem
episcopus non inscripsit in libris reuelacionum propter arrogandam vitandam et causa humilita
tis sed post mortem ejus reperta est in breviario suo”. Ex quo Benzelius (qui priorem partem
in appendice suæ editionis praecedentis chronici n. XV imprimendam curavit, sed posteriorem praeter
ivit) non sine causa conjecisse videtur, Alfonsum auctorem primae partis esse. Secundae vero
scriptor (sive Alfonsus sive alius) argumenta ex attestationibus Alfonsi in processu Canonizationis
aperte hausit (cfr. supra pag. 203 not. s.).
Anno domini MCCCLXXII :0 fecit sancta Byrgitta de regno Swecie hoc viagium ad sanctum
sepulchrum de Neapoli prout infra sequitur a ).
Die Jouis XI die Marcii posuimus nos in naui in portu in ciuitate Neapoli.
Dominica in passione X IIT T die Marcii exiuit nauis de portu predicto et incepit
viagium.
Feria sexta XIX die dicti mensis applicuimus ad Mecinam et stetimus ibi vsque ad
parasceuen b ).
Die parasceues XXYI die eiusdem mensis recessit nauis de Meeina versus Ciprum.
Die Martis penultima die Marcii applicuimus ad insulam Cefalonie cum magna tem
pestate.
Die Jouis prima die Aprilis recessit nauis inde hora quasi completoria.
Die dominica que erat quarta diejs] Aprilis errauimus iter in mari et ambulauimus
errantes die et nocte. Et die lune sequenti inuenimus nos errantes in gulfo Turquie prope
quandam insulam Grecorum que subest magistro de Rodis ordinis militaris sancti Johannis
que quidem insula vocatur Lango °).
Die Jouis VIII die Apprilis hora vespertina exiuimus inde et ambulauimus nauigando
et applicuimus die lune ad quandam ciuitatem Cipri que vocatur Bafa a ). Eadem die hora
medie noctis habuimus bonum ventum et ambulauimus sequenti die videlicet Martis et appli
cuimus ad ciuitatem I amaguste laudantes deum.
Item nota, quod in vigilia octane ascensionis domini intrauit beata Byrgitta primo
ecclesiam sancti sepulchri die vero sequente scilicet die Veneris ea orante in capella montis
Caluarie vidit in visione Christum crucifigi et totam eius passionem et multa alia vt libro re
uelacionum lacius continetur.
Infra octauam quoque assumpcionis
leem et ibi in oracione vidit totum modum
XV annos.
a) Hactenus rubro atramento, sequentia nigro.
b) Idem ac Passio Domini (Lång Fredag).
virginis Maria (!) juit beata Byrgitta ad Beth-
partus virginis vt sibi promissum fuerat ante
c) Olim Cos, nunc Ko appellatum.
d) Hodie Baffa (olim Papbos) in litore occidentali.
Tom. III.
II. 55.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.