206
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
Hiis dictis et multis aliis mencionem fecit et ordinacionem aliquarum personarum se-
cum existencium, quas ante mortem coram deo vidisse se dicebat astare.
Post ista audita subiunxit dominus dicens in mane diei quinti, sumptis sacramentis,
conuoca singillatim omnes, quos superius nominaui, et eis dicas facienda et sic intei veiba
et manus eorum venies ad monasterium tuum, id est in gaudium meum et corpus tuum lo
cabitur in Wastenis. Deinde appropinquante die quinta in ipsa aurora iterum apparuit ei
Christus consolando eam, dicta vero missa et perceptis sacramentis inter manus predictarum
personarum emisit spiritum b ).
Prolegomenis vitæ Birgittæ jam impressis, epistolam quandam Birgeri Gregorii. Archi-
episcopi Upsaliensis offendimus, quæ omnem dubitationem nobis tollit, quin re vera vitam ipsi
adscriptam (vide supra pag. 186 sub lit. A.) composuerit. Eeperitur illa epistola in codice pa
pyraceo Bibliothecae reg. Holm, signato A. 26, fol. 58, in quo monachi Vadstenenses literas vel
ad monasterium directas vel ex illo scriptas diversis temporibus descripserunt. (Illuc quoque
pertinent et antiquo loco jam inserta sunt rescissa folia, 82—86, literas de canonizatione Bry-
nolphi continentia, quas supra pag. 138 memoravimus). Epistola Birgeri Gregorii hujus est sen
tentiae:
”Desiderata in domino salutacione premissa. Eegratiamur vobis multum pro legenda beate
virginis nobis missa rogantes, ut cum tempus habueritis nobis totum officium de beata virgine
destinetis; regratiamur etiam pro missa nuper litera, in qua fit mencio de reuelatione facta do
mine Birgitte sancte memorie super hystoria supradicta; et benedictus sit deus qui in nobis mise
ricordiam suam misericorditer adimpleuit, composicionem autem hystorie de domina Birgitta, quam
vobis misimus vsque ad officium misse quod nunc mittimus excepta sequencia (!) quam vobis cum
quodam Aruido Diekn misimus circa dominicam passionis, nostro non ascribatis ingenio sed glo
rificemus dominum, qui propter intercessiones beatissime virginis Marie et domine Birgitte gra-
ciam ministrauit. Vnde sciatis quod in hystoria predicta vobis missa duplicem reperimus de
fectum quorum vnus in prologo. Ibi hee sunt tres propagines &c. nam sic debet scribi, crescen
tes paulatim in gemmas gemine caritatis hee sunt gemme preciosissime quibus veri Dauid dya-
dema &c. c) nam ibi gemma recipitur pro geminacione, que fit in vite, et non pro materia vide
licet gemmis. Secundus defectus est circa finem none lecionis, vbi fit mencio de die translatio
nis, ad monasterium Watzstena. Nam sicut dixit nobis dominus Karolus, non translata fuit
prima die mensis Augusti sed in mense Julii, et iam hoc personaliter corrigatis, rescribentes
nobis diem translationis predicte, vt nos eciam quaternos nostros corrigere valeamus. Eemitti-
mus vobis quaternum miraculorum cum subscriptione notarii nostro sigillo sigillatum, rogantes
ut hystoriam sepe dictam vna cum officio misse mittetis domino nostro Vexionensi, ut ipse qui
noster magister est et dominus corrigere valeat corrigenda. Preterea placeat uobis et domino
Birgero inter alia, que scribere intenditis venerabili patri domino Alphonso olim episcopo Ye-
nensi, recommendare sibi personam nostram. Nam uere si aliqua nobis mandare voluerit, parati
erimus cum omni promptitudine ipsius monitis obedire. Ceterum credatis verbis exhibitoris pre-
sentis Karoli, que uobis et domino Birgero retulerit nostro nomine, ac si vobis in persona pro
pria loqueremur In domino diu et feliciter valituri. Scriptum apud Arno feria secunda proxima
post dominicam Quasimodogeniti nostro sub secreto.
Birgerus prouidentia diuina
Archiepiscopus Ypsalensis.”
b) Anno 1373, die 23 Julii in domo sua obiisse, et nocte in
ter 26 et 27 ejusdem mensis corpus ejus capsa lignea in
clusum transportatum esse ad monasterium sancti Laurentii
de Panispema (in monte Viminali situm, auctore Buseo), ubi
in monumento marmoreo sepeliretur, donec in Sueciam re
ferri posset, ex pluribus attestationibus in processu canoni-
zationis redditis apparet.
c) Quæ quidem verba legimus in prologo vitæ , quae Birgero A.
Episcopo ascribitur; vide Acta Sanctorum, edit. Antwerp.
Octobr. Tom. IV. pag. 485.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.