XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
205
aliquo loqueretur, nisi forte interrogata fuisset; et tunc paucissimis verbis loquenti sibi re
spondebat et quocumque aliquod verbum indiscussum proferebat, tunc statim in corda illa,
que ad dicendum pater noster in pectore suo pendebat, illud verbum in quo deum offenderat
diligenter notabat, vt non negligeret hoc confiteri et pro eo penitencia satisfacere.
Similiter et quando sanctuaria visitabat, ita continebat oculos suos, vt facies hominum
non libenter cernebat, quando autem contigit, quod alicuius faciem subito inspexisset, statim
in eadem murenula que ad collum pendebat signatum reseruabat, donec pro eo per peniten-
tiam fuisset satisfactum.
Omni die Veneris ab infancia sua confiteri solebat, set tamen de hoc non fuit con
tenta, ymo etiam omni die anni pluries confitebatur de leuibus verbis et cogitacionibus. Inerat
enim ei timor dei cum magno eius amore.
Solebat enim die Veneris propter passionem Christi et amaritudinem fellei potus sibi
ante mortem propinati amarissimam quandam herbam que gentiana vocatur in ore suo tenere,
hoc eciam faciebat aliis diebus, quum aliquod verbum indiscussum vel incautum proferebat.
In confessione facienda fuit humilima et ad quecunque sibi jniuncta complenda prom-
tissima.
Item sic dilexit veram humilitatem, quod in nullo loco esse voluit sine preceptore, cui
humiliter in omnibus obediuit.
Item eciam dilexit paupertatem, quod omnia que in sua possessione habebat po
nebat in manus alterius, que dum aliquid habere voluit, ita humiliter hoc petebat a confes
sore magistro suo in nomine Jhesu Christi, sicut hoc numquam possedisset.
Plus eciam attendebat ad personarum secum existencium vtilitatem quam ad propriam,
nam quandoque deuastata caleiamenta sua occultabat, dum aliis nova rogabat et similiter de
aliis rebus necessariis faciebat.
Omnia eciam adueniencia pacientissime sustinebat, cui semel beata virgo in visione
sic dixit: tu, inquit, debes esse sicut speculum clarum et mundum et sicut spina acuta, spe
culum per honestos mores et diuinos et per bona exempla, spina vero per detestacionem pec
catorum. Hoc enim domina Brigida bene monstrabat, nam vbicunque fuit, hoc pro posse suo
fecit, quod bene ostendit in Famagusta, dum in presencia regis et regine et pnncipum
aliorumque magnatum regni Cypri reuelacionem sibi in Jerusalem factam super regno Cypri
seriöse narrauit et audaciter, erat tamen tunc temporis corpore debilis et infirma, que quidem
reuelacio in libris celestium reuelacionum continetur.
Item Neapoli et super populo eiusdem ciuitatis factam reuelacionem non siluit, set
presente archiepiscopo et tribus magistris in Theologia aliisque doctoribus juris canonici et
ciuilis ac ceteris dominis et prudentibus viris tam clericis quam laycis enarrauit peccata ciui
tatis intrepide arguendo et qualiter se emendarent ostendendo, sicut ei Jhesus Christus pre-
ceperat in reuelacione, vt hoc clarius et lacius in libris reuelacionum continetur
Preterea dum erat Jerusalem infirmari cepit, cuius infirmitas ad annum integrum du-
rauit *et* tam in mari quam in terra labores et dolores pacientissime sustinuit, ex qua in
firmitate mortua fuit in Roma. . .....
Contigit deinde Rome quinque diebus ante diem obitus sui, quod apparuit ei domi
nus noster Jhesus Christus ante altare, quod erat in Camera sua, et leta facie se osten
dens dixit ei- ego feceram tibi, sicut sponsus solet facere qui abscondit se a sponsa sua,
vt ardencius desideretur, sic ego non visitaui te consolacionibus isto tempore, quia tempus
probacionis tue erat. Meo nunc probata procede et para te, quia lain tempus est, vt, sicu
promiseram tibi, ante altare meum in monacham vestieris et consecraberis, et amodo repu
taberis non solum sponsa mea, set eciam monacha et mater in Wastems, que est: quedarn
villa que sic vocatur, et ibi est illud monasterium monialium et fratrum, quod sibi fuerat le-
:tt’um a deo fleri, vbi dieta domina debe, sepeliri, deinde dixi, ei Christus: verum, amen
scito quod corpus tuum depones in Roma, donec venerit in locum s.b. paratum, qma p ace
mihi parcere übi a laboribus tuis et voluntatem tuam recipere pro effectu.
II. 52.
Tom. III.