Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

204 
XIV. VITA S. BIRGITTÆ. 
De Roma. 
Rome vero stetit dicta domina Brigida diucius non solum propter indulgencias set 
et propter promissa perficienda, vbi multipliciter visitata est et de statu vrbis et de repara- 
cione omnium statuum, et ibidem de futuris multis certificata est, vt ostendunt reuelacioues 
facte que in libris lacius continentur. 
Ibi eciam in Roma adimpletum fuit, quod promissum fuerat sibi ante per multos annos 
in Swecia in reuelacione scilicet, quod iret Romam et ibi staret, donec videret ibidem pa 
pam et imperatorem v * * * ). 
Item quando dominus papa Vrbanus * quintus* voluit recedere de Ytalia ad Auinio- 
nem, virgo Maria apparuit dicte domine Brigide et dixit ei aliqua verba in visione dicens, 
quod idem dominus papa non recederet de Roma nec de Ytalia ad Auinionem; alioquin 
dampnum sibi eueniret in breui, vt in illa reuelacione lacius continetur, quam eadem domina 
Brigida presentàuit eidem domino pape manu propria in Monteflascone, et tunc ibi presens 
erat dominus noster papa Gregorius XI, qui tunc Cardinalis Bellifortis appellabatur x ). 
Item ibi tunc in Monteflasconis (!) virgo Maria precepit ei, quod ipsa diceret cuidam 
presbytero heremite * Alfonso* sibi noto et amico ex parte sua, quod ipse scriberet et co- 
piaret libros reuelacionum, que sibi date fuerant diuinitus, que quidem reuelaciones vsque 
tunc secrete tenebantur y), quod in morte eiusdem domine Christus confirmauit precipiens 
eidem domine Brigide, quod ipsa diceret suis confessoribus, vt ipsi traderent dicto heremite 
omnes reuelaciones secretas et alias quas nondum tradiderant, vt idem heremita eas scribi 
faceret et ad dei honorem et gloriam gentibus publicaret. 
Item in Neapoli et in Jerusalem eciam diu stetit, vbi vidit aliquas visiones de statu 
et tribulacione regnorum et de natiuitate et passione Jhesu Christi et de uocacione z ) gen- 
cium, vnde dictum est ei in Jerusalem a Christo: verba, inquit, mea diu audiri et nunciari 
debent, postea venient opera et signa. Ideo scito, quod multi nondum nati sunt qui verba 
mea suauiter recepturi sunt, propterea sicut dictum est in Ewangelio meo: Beati qui audiunt 
verba dei, sic dico nunc, beati qui nunc audiunt verba mea et perficient ea opere, verumpta- 
men scito quod post obitum tuum plures recipient verba *mea* et cum suauitate sequentur 
ea, quia non sunt sicut flos casurus, set sicut fructus permanens in eternum. 
Sciendum est eciam, quod quamvis marito viuente domina Brigida aliquam peniten- 
ciam fecerat occulte, tamen ipso mortuo de ipsa penitencia non erat contenta, in triginta 
namque annis lineis vestibus non utebatur nisi in velaminibus capitis. 
Ante lectum * quoque* suum fecit poni in pauimento vnum thorale et cussiuellum sub 
capite et sic ibi dormire solebat super se habens vestem simplicem vel mantellum, que dum 
querebatur, quomodo illic quiescere posset in frigoribus intensissimis que in illis partibus 
Swecie vigent, respondit dicens: ego, inquit, sencio intus in me tantum calorem ex diuina 
gracia, quod frigus illud quod exterius est non me multum vrget ad lectum meliorem a ). 
Illa autem tot genuflexiones, inclinaciones et venias die et nocte facere consueuit, 
quod mirum erat, quod tam tenera persona tantos labores poterat sustinere. 
Consueuit eciam in die Veneris de ardenti cereo stillas flammigeras super nudam 
carnem suam fundere, ita quod ex ipsis wlnera remanebant, que si aliquando per se ante 
alium diem Veneris aliquantulum sanarentur, tunc statim inmissis vnguibus suis ita in eis 
arauit, vt corpus suum non esset sine wlneris passione et hoc faciebat propter memoriam 
passionis Christi, habens eciam nodosa ligamina de corda qua erat precincta ad carnem suam, 
que neque diebus neque noctibus a se separauit neque infirma neque sana. 
Veniens autem ad partes istas Rome et Ytalie cum deuocione et assiduitate loca 
sancta visitabat cum labore sibi satis magno hoc obseruans, quod non libenter in via cum 
v) Vide supra pag. 202 not. n. 
x) Becentior manus correxit in hunc modum: ... ”presens erat 
dominus Cardinalis qui Bellifortis appellabatur et postea vo 
cabatur Gregorius XI:us”. 
y) Quod est animadvertendum, cum alias semper legimus, 
Birgittam primo in Cypro illud Alfonso injunxisse. 
z) Sic recentior illa manus emendavit (et idem habet Codex 
15), dum vetus scriba legerit: ”et deuocione gentium”. 
a) Codex 15 et rec. manus: molliorem.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.