I
XIV. VITA S. BIRGITTÆ. 203
n um quam recessit. Vide in libro questionum in vltimo et penultimo capitulo, vbi bec con
tinentur et declarantur diuinitus. Cumque *illa* conquereretur de infirmitate corporali et de
decrepita etate, tunc responsum est ei a Christo sic: quis est nature conditor? numquid ego?
ergo ego augebo fortitudinem, ego prouidebo de via, ego ducam et reducam in locum
istum Rome.
Cum quadam vice ante hoc quod supra proxime diximus per XV annos domina Bri-
gida staret orando in Roma, apparuit ei virgo Maria dicens: propter nimium amorem, quem
habes ad me, dico tibi, quod tu ibis ad Jerusalem, quando placuerit filio meo, et tunc ibis
eciam ad Bethleem, et ego tunc ostendam tibi quomodo peperi filium meum Jhesum Christum.
Quam promissionem adimpleuit virgo Maria post XVI annos, quando domina Brigida fuit in
dictis locis, vt in libris reuelacionum lacius continetur in quadam reuelacione facta ei in
Beethleem que loquitur de partu virginis Marie.
Quomodo jubetur ei diuinitus dum esset m Jerusalem, quod jterum rediret
Romam.
Quadam vice dum domina Brigida staret in Jerusalem 8 ) orando, Christus apparuit ei
dicens: omnia *loca*, que alii peregrini visitant, eciam tu visitabis, nam eciam alia loca sunt
in quibus ego corporaliter fui, que visitanda essent, sed sufficit vobis querere propinquiora
propter infirmitatem vestram et quia nondum tempus est misericordie illius, de qua dictum est,
quia paucissimi sunt, qui recogitant caritatem passionis mee et paciencie. Cum vero redieritis
de Jordane, parate vos ad viam vestram, quia adhuc sunt aliqua mittenda summis principibus
terre. Require multas et pulcras reuelaciones, que continentur in libro "celesti", que facte
sunt eidem domine Brigide in Jerusalem et Beethleem.
De speciali signo spiritus.
Hoc quoque sciendum est, quod supradicta sponsa Christi a principio quo visitata
est a spiritu dei hoc signum habuit, quod quando appropinquabant homines pleni spiritu
diabolico aut qui diuersi erant a bono, tantum senciebat fetorem in naribus et tam ama
rum saporem in ore, quod vix poterat ferre, vnde quidam vir jmmutatus a bono et îe-
uersus ad peccata*) priora, cum sedisset cum sponsa dei loquendo cum ea, dixit ad illam:
quid est de spiritu, quem habere diceris, vtrum est a te, an de aliquo alio aut a demone.
Cui illa vix ferre valens fetorem eius respondit: fetidum habes habitatorem et fetida proce
dunt de ore tuo, penitere igitur, ne veniat tibi vlcio dei. Qui jratus recedens cum se sopoii
dedisset, audiuit voces innumerabiles: trahamus, inquiunt, porcum ad loca porcorum, quia
spreuit monita salutis ; qui rediens in se ipsum perfecte correxit vitam suam, et odor sencie-
batur a dicta domina immutatus in suauitatem.
Simile quasi contigit eidem domine Brigide in Famagusta in Regno Cypri cum
quodam Religioso cui loquebatur, et cum pluribus alijs hoc simile ei contingebat.
Item de eodem.
Hoc eciam habuit sponsa dei speciale, quod in XXVIII annis a quibus cepit haoeie
spiritum dei, numquam ibat nec faciebat aliquam mutacionem ad alias ciuitates neque vmquam
in aliquo loco morata est nisi secundum infusionem et preceptum spiritus sancti.
De Mediolana ciuitate.
Cum esset in Mediolano«), stetit ibi longo tempore, vbi beata virgo Maria inter alia
verba respondit ad verba cuiusdam magni magistri in Theologia, vt habetur in libro cele-
stium reuelacionum.
s) Quod navigationem Palestinam versus attinet, confer infra
Iter Hierosolymitanum. Pervenit Jerusalem in octavis ascen
sionis domini (d. 13 Maji), Bethleem visitavit infra octavas
assumptionis virginis (16-21 Augusti) et omnino menses
quatuor cum dimidio in terra sancta morabatur (attestante
Alfonso, eremita et episcopo, super artic. 31 et 32 in pro
cessu Canonizationis). Ineunte Octobri Cyprum est reversa
(v. Buæum in Actis Sanctorum sepecitatis pag. 453, n.
355).
t) ”Dominus Birgerus advocatus Ostgocie” appellatur a Petro
Alvastrensi in attestatione super artic. 36 processus supra-
dicti.
u) In itinere Romano Birgitta etiam Mediolanum visit (an. igi
tur 1349 vel 1350), ubi familiarem amisit, dominam Em-
burgim (o : Ingeburgemj, uxorem Nicolai Dannais, militis (v.
attestationem Petri Alvastrensis super art. 29).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.