202
XIV. VITA S. BIRGITT Æ.
sam Christi cum lacrimis pro se orare et eius oraciouem obtinens liberatus est, vt raro postea
sine magna letieia nomen beate Marie pronunciauit[-aret] , tamque suaue factum est sibi corpus
Christi, vt non quietari illa die posset, qua missam non celebraret. Hic idem diu deside
rium habuit visitare loca sancta in Jerusalem, set propter obedienciam et professionem non
admissus est, qui cum esset in extremis, raptus est et vidit omnia illa loca in spiiitu, sicut
hii, qui viderunt corporaliter, et cum ostendisset locorum illorum disposicionem hiis, qui ea
prius visitauerant, exultans in domino defunctus est.
Quomodo sponse Christi preceptum fuit ire Romam et testificari graciam dei.
Transactis autem fere duobus annis in monasterio predicto sancte Marie de Aluastro'
ordinis Cisterciensis, precepit ei Christus Romam ire m ), prout in sequenti reuelacione con
tinetur.
Reuelacio de eodem.
Dominus noster Jhesus Christus quadam vice loquebatur eidem Brigide dicens: vade
Romam vbi platee strate sunt auro et sanguine sanctorum rubricate, vbi compendium, id est
brevior via, est ad celum propter indulgencias, quas promeruerunt sancti pontifices oracionibus
suis; stabis autem ibi in Roma, donec summum pontificem et imperatorem videbis ibidem in
simul in Roma et eis verba mea nunciabis n ).
Quid egerit in via vsque in Romajm].
Egressa igitur de patria °) preceptum est sibi diuiuitus in visione dimittere consuetam
lecturam et addiscere grammaticam, vbi beata Agnes data est sibi in solacium, et magister
Petrus p) eius confessor in magistrum ad instruendum et ut ipsa ei obediret, tantum autem
profecit dicta domina in breui in sciencia grammaticali, quod sciuit pro parte legere intelli-
gere et proferre sermonem latinum.
Quomodo preceptum fuit eidem diuinitus, quod iret Neapolim et visitaret ibi
dem loca sanctorum.
Postquam diu steterat Rome, Christus sic ei loquebatur dicens: permittitur tibi visi
tare sancta loca in Sicilia q), quia illic sunt multorum corpora, qui me dilexerunt toto corde,
inter quos precipuus est Thomas apostolus meus, vbi cum perueneris, ostensurus sum tibi
aliqua secreta, Cumque illa dubitaret quodammodo, ne deficerent forte expense in via, re
spondit dominus: qui possedit pratum, non parcit prato pro equo suo laborante; sic ego do
minus amicis meis prouideo, vbi illorum deficit prouidencia, et excito animos aliorum ad
benefaciendum eis. Require in libro reuelacionum celestium visionem quandam, que data
fuit domine Brigide a Christo in ciuitate Orthona r ), que loquitur de laude beati Thome et
de illo regno. *
Quomodo preceptum est ei diuinitus in Roma, vt iret Jerusalem, set non de-
terminauit[-abatur] tempus.
Christus semel loquebatur ei dicens: ego sum quasi aquila, que preuidens in aere
volentes nocere pullis suis preuenit eos volatu, ne noceant, sic ego preuideo tempora et vias
et viarum difficultates et animorum disposiciones. Ideo dico vobis quandoque state et exspec
tate, nunc ite et properate, ergo quia iam est tempus, ite nunc ad loca prius ostensa tibi,
vbi vas fuit mundum et non mundum, et vbi agnus fuit tonsus et non tonsus, vbi leo rugit
et non rugit, vbi serpens monebatur et non moliebatur, vbi aquila in locum volauit, vnde
m) His verbis, opinor, tot auctores ducti conjecturam fecerunt
Birgittam jam an. 1346 Romam profectam esse.
n) Hanc revelationem XV annis, antequam imperator et papa
[an. 1368] Romæ convenerant, Birgitt» datam Bomce tem
pore Clementis VI:ti attestantur filia Katerina (super art.
32) et Magnus Petri (super art. 29).
o) Gravissimis argumentis, quibus Hammerich Birgittam an.
1349 patria excessisse jam probavit (v. den heilige Birgitta
pag. 127 not. 1) novum supra pag. 194 not. m commemora
tum addere volumus, quatuor annis post mortem viri Alva-
stri remansisse, immo quinque annis ut legimus in vita Ka-
terinse Suetice composita (v. supra pag. 192 not. a).
p) Ergo Petrus Yadstenensis. In articulo XXXVIII:o proces
sus Canonizationis dicitur, eam quadragesimum attigisse
annum ætatis, antequam grammaticam discere coepisset.
q) De hoc itinere in fine anni 1369 vel ineunte anno 1370
incepto confer Hammerich (1. c 187, 188) et Buæum in sæ-
pe citatis Actis Sanet, pagg. 438—442. Filia Katerina in
hac re contraria testatur, uno enim loco (super art. 34) ma
trem prima vice Neapolim anno 1370 adiisse, altero (super
art. 29) duobus annis tunc Neapoli moratam esse, quod im
pedit et brevitas temporis et dictum Alfonsi (super art. 19),
mortuo Urbano V:to lanno 1370, d. 19 Decembris 4 statim
Birgittam Romæ revelacionem habuisse.
r) Est oppidum Abrutii citerioris in ora maris Adriatici.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.