XIV. VITA S. IÎIRGITTÆ.
201
1 rater quidam conuersus dicti monasterii de Aluastro sancte vite tribus annis et
vitra infirmabatur, quem sponsa Christi ex mandato eius visitans dixit ei: penitere attencius,
quia est tibi aliquod occultum in corde, quod quamdiu tenueris absconditum, mori non poteris.
Quo respondente se nichii habere quod in penitencia non esset publicatum, ait illa: inquire
quali intencione ingressus es monasterium et quali intencione hucusque vixisti i) ; tunc ille
resolutus in lacrimas ait: benedictus deus qui te misit ad me; jam ex quo locuta es, volo
dicere veritatem, nam quoddam occultum habeo, quod prodere numquam audebam, quia
quociens penitui, semper erat quasi ligata lingua mea et nimius eciam pudor inuasit me,
ne aperirem, idço quociens confessionem feci, jnueni michi nouam conclusionem verborum
meorum, in fine dicens; reddo me culpabilem deo et omnibus sanctis dei de delictis om
nibus que dixi vobis pater et de liiis que non dixi, credens per hanc conclusionem omnia
dimitti, set nunc si placeret deo, libenter dicerem toti mundo; vocatoque confessore plene
cum lacrimis omnia explicauit et non diu postea superuixit.
De temptacione Castrimargie k ) qua temptata est domina Brigida.
Temptata fuit igitur domina Brigida aliquo tempore de Castrimargia grauitcr in
tantum, quod pre fame vix aliqua alia sufficeret cogitare; tandem in spiritu visus fuit ei
Ethiops vnus habens in manu quasi bucellam panis et quidam juuenis pulcerrimus habens
vas deauratum, et dixit juuenis: cur solicitas eam que tradita est michi in custodia; respon
dit Ethiops: quia gloriatur in abstinencia, quam non habuerat, non enim cessat implere ven
trem suum, donec plenus erit stercoribus delicatis, ideo porrigo bucellam meam, vt dulcescant
ei grossiora; respondit juuenis: tu scis bene, quod non habet naturam immaterialem sicut
nos, set saccum terrenum, qui cum sit terra labilis et inquieta, indiget continua recreacione;
et ille Ethiops inquit: Christus vester jeiunauit nichii comedens et prophète comederunt panem
et bibebant aquam ad mensuram. Ideo promeruerunt sublimia, et quomodo merebitur ista
que semper sentit sacietatem; respondit juuenis: uumquid non est eciam Christus tuus sicut
noster; cui ille: nequaquam, inquit, quia numquam volo me ei humiliare, set contraria faciam
ei, quia non redibo in gloriam suam; respondit juuenis: Christus noster docuit jeiunare non
vt debilitetur corpus vitra modum, sed vt humiliaretur, ne insolescat contra animam suam,
nec Christus noster querit impossibilia nature, sed moderanciam, nec querit qualia et quanta
quis sumit, set quali intencione et caritate. Cui Ethiops: iustum, inquit, est, vt quod ista
mulier non experiebatur in juuentute, sentiat in senectute; et confia juuenis ait. laudabilis
est abstinencia a peccato, nec prohibet a celo purpura et caro delicata cum caritate dei
habita, que consuetudo educacionis bene cum graciarum actione tenenda est quandoque, ne
caro grauius infirmetur. Post hec eadem hora Maria virgo apparens eidem coronata dixit
Ethiopi: obmutesce negociator; inuide quia ista est assignata michi. Et Ethiops ait: si,
inquit, aliud facere non potero, proiciam paliurum 1 ) in fimbriam vestimentorum eius. Cui-
virgo: ego 'iuuabo eam et quociens eum inieceris, reicietur tibi in faciem, et duplicabitur
corona eius. Hiis visis non longe post ablata est omnis temptacio gule.
Quomodo temptabatur in oracione.
Temptata est quandoque, sponsa Christi in oracionibus et cogitacionibus immundis, cui
beata Maria apparens dixit: diabolus est sicut explorator inuidus, querens accusare et impe
dire bonos, ideo tu conare et ora, quantumcumque temptaris, quia desiderium et conatus
bonus reputabitur tibi pro oracione, et si sordida adueniencia non poteris a mente e[j]icere,
illi conatus reputabuntur tibi, dummodo non consenseris, ad meritum, et sicut sunt contra vo
luntatem tuam.
Quomodo oracio sponse dei profuit vni.
Quidam religiosus temptatus fuit per duodecim annos de sacramento corporis Christi
et de nomine beate Marie, quam sine sordida cogitatione et blasphemia numquam poterat
nominare; ideo et angelicam salutationem diu obmisit. Qui rogans dominam Brigidam spon-
i) Sic rec illa manus pro antea scripto: ”institisti”. 1) Frutex spinosus et acer; v. Forcellini Lexicon tot. Latinit.
k) I. e. gulæ concupiscentia: Du Cange, Glossarium medii am.
Tom. Ill .
H. 51.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.