200
XIV.
VITA S. BIRGITTÆ.
ydoiieum, coactus fuit metu mortis a Christo et fere mortuus, donec consensit et consensu
facto subito curatus est et non in successu temporis iiel intervallo.
Item eciam vniis demoniacus in Osgocia presentibus duobus fidedignis testibus ad
verba oris predicti religiosi, quorum formam hec domina a Christo audiuit et fere secundum
Christi preceptum ad demonem dixit, et tunc demoniacus purgatus est.
Item alter demoniacus in Swecia presentibus fidedignis testibus eodem modo purga
tus est per eundem religiosum ex precepto predicte domine Brigide.
Item quedam publica meretrix conuersa est per subuencionem beate Marie * virginis*
cum Christo dicte domine Brigide apparentis per oracionem eiusdem domine Brigide.
Item conuersi sunt plures magnates jn regno Swecie qui tempore et loco vna vice
cordis sui mocionem in melius experti, nisi ingrati fuerunt Christo, ab ipso factam ad verba
eiusdem domine Brigide ab ipso missam fatebantur.
Quomodo judicabatur domina Brigida a quodam episcopo f ) in corde et que ei
aduenerunt.
Cum sponsa Christi quodam tempore sederet in conuiuio cum quodam Episcopo
deuoto in mensa et ipsa cibis delicatis appositis uteretur in honorem dei, judicabatur ab
episcopo intrinsecus in mente; dicebat enim in corde suo: Cur hec domina tanti spiritus a
delicatis cibis non abstinet. Tunc ipsa nichil sciens de talibus cogitacionibus circa vesperas
audiuit *hec* in spiritu: dic Episcopo, ego sum qui pastorem impleui spiritu meo, numquid
propter jeiunia sua; ego sum qui feci coniugatos prophetas, quid promeruerunt illi, ego jussi
prophète, vt adulteram reciperet in coniugem, numquid non obediuit ipse, ego *sum*
qui loquebar Job ita bene in delicijs suis sicut quando sedit in sterquilinio. Ideo quia
ego sum mirabilis, facio sine precedentibus meritis omnia, que michi placent. Episco
pus igitur hoc audiens ab ea recognouit se ipsum et humiliatus rogauit eandem domi
nam Brigidam pro se orare. Et tunc tercio die apparens eidem sponse Christi beatissima
virgo Maria,dixit ei: dic eidem Episcopo, quod quia omnes predicationes suas inchoare solet
a laude mea et quia judicium suum caritatis non jnuidie erat, ideo caritas meretur consolari,
dic ergo ei, quod ego volo eidem esse in matrem, et animam eius presentare deo. Et ego
nunc exponam ei, quomodo ipse est animal septimum de animalibus tibi e) ostensis et ipse
verba mea coram Regibus et pontificibus portabit, que quidem reuelacio septem animalium
in libro reuelacionum plenius continetur.
Quomodo reuertebatur domina Brigida a Rege Swecie et quomodo filius suus
moriebatur.
Reuersa igitur domina Brigida a Rege Swecie ad monasterium Aluastri jnuenit *quen-
dam* filium suum, quem infirmum diu relinquerat iam in extremis agentem, et plorans mul
tum de tam longa infirmitate eius *reputabat*Q *hoc* accidere pro peccatis parentum, tunc
diabolus apparens ei dixit: quid tibi mulier *cum* tantis lacrimarum aquis debilitas visum et
junanum (!) laboras, numquid aque possent ascendere in celum. Eadem hora Christus in
forma humanitatis apparens *sponse* dixit: huius pueri infirmitas non est ex constellacionibus
stellarum, vt fatui dicunt, nec propter peccata eius, set propter nature condicionem et maio
rem eius coronam; Ideo si vsque huc vocatus est proprio nomine Benedictus filius Vlfonis,
jam de cetero vocabitur filius lacrimarum et oracionum, et faciam finem necessitati eius.
Post ista vero quinta die auditus est cantus suauissimus quasi auium inter lectum pueri et
parietem, et ecce tunc anima pueri egressa est; et dixit spiritus sanctus eidem domine Bri
gide: ecce quid faciunt lacrime, iam filius aquarum transmit ad quietem. Ideo diabolo
odiose sunt lacrime bonorum que procedunt ex caritate diuina.
De fratre qui tribus annis et vitra decubuit in infirmitate sua.
f) Scilicet Hemmingus episc. Aboensis, attestante Petro Alva- g) Sic recentior illa manus correxit; antea videtur scriptum
strensi super art. 30 in processu Canonizationis. fuisse: ”prius”.
h) Sio recent, illa manus pro: ”reputans”.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.