Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIV. VITA S. BIRGITTÆ. 
199 
e) De ratione retielationiun 
literis consignandarum cfr. supra pag. 196, 
Quomodo mittebatur ad Episcopum et ipse agnouit aduentum eius. 
Venit eciam eadem domina Brigida ad Episcopum quendam probate vite et deuocio- 
nis et dixit ei aliqua verba diuinitus sibi reuelata, qui audiens verba illa ita ad punctum 
jnuenit in conscientia sua, sicut *ipsa* in spiritu intellexerat, que prêter deum et ipsum nullus 
omnino *hominum* sciuerat; habebat enim dictus dominus episcopus *quedam* minus rationalia 
vota et in aliquibus zelum, set non secundum scieuciam, et jeiunia supra naturam, jdeo liben- 
eius admoniciones caritatis accipiens, omnia correxit ad caritatem et dixit ad illam : te, inquit, 
diligenter vidi hac nocte ingredientem ad me et amouentem a corde meo maxima onera, 
Ideo non solum credo verbis tuis, set et ipse video in anima mea, quia deus tecum facit 
mirabilia. 
Quomodo regem prohibuit ab jmposicionibus et tributis iniustis. 
Cumque Rex Swecie artatus esset ad quandam summam pecuniarum soluendam et 
disponeret grauare communitatem Regni contra statuta et juramenta sua, respondit illi domina 
Brigida: noli domine hoc facere, quia non eris immunis ab ira dei, set recipe magis duos 
filios meos et pone eos obsides, donec soluere poteris, et non offendas deum tuum; tunc ipso 
die facta est *ei* subsequens visio, in qua Christus loquebatur domine Brigide sic dicens: 
*sicut* propter caritatem vnius hominis quoque saluatum est vnum regnum, sic propter vnius 
adinuenciones et grauamina perdita sunt aliqua regna, sed exemplum dico tibi de isto regno. 
Ipse enim rex plus confidebat in pecunia a populo et transeuntibus sub fraude et simulacione 
justicie exacta, quam in me. Ideo vitam perdidit et regnum reliquit in tribulacione, et adinuen 
ciones sue praue ducte sunt ab aliis successoribus in consuetudinem et quasi in legem, set si 
confidit in me -deo suo et communitas regni petitur in auxilium cum caritate, tunc ego saluare 
potens sum et cicius propter caritatem reducere ad pacem. Ideo Rex si prosperari desiderat, 
teneat promissionem suam mecum et ueritatem cum communitate regni sui, caueatque pre- 
cipue, ne nouas adinuenciones et tributa ac subtilitates inducat; in difficultatibus sequatur 
consilia timeucium deum, non cupidorum, quia melius est aduersa quedam mundi pati quam 
scientér peccare contra me et animam suam. 
Quomodo diabolus voluit decipere eam. 
Quodam die cum ex precepto spiritus *domina* Brigida visitaret quendam obsessum 
a demone, equus mansuetissimus, in quo equitare solita erat, eleuabatur a terra ita quod sut- 
ferramenta pedum omnia videri possent, ex qua eleuacione eadem domina dorsum longo tem 
pore doluit, vnde dabatur intelligi diabolum jnuidisse, vt ille peccator conuerteretur. Ille 
vero qui visitabatur vir nobilis secundum mundum et magnus vexabatur a diabolo, et eciam 
ea presente quasi grauius solito turbabatur; tunc idem *vir* multa horribilia loquens contra 
deum dixit ad illam: 0 quam dissimiles sunt spiritus tuus in te et spiritus meus m me, set 
quando placet spiritui qui est in te, sanabor perfecte, quia ipse me propter infidelitatem et 
occulta demerita mea tradidit me in manus crudelis exactoris. Cui illa respondit: promitto 
tibi quod cito sanaberis, set quero cur tanta abhorribilia loqueris contra deum; et ille: non 
rego inquit, me ipsum; et dicto illo verbo cepit quasi amarius loqui contra deum et blas 
phemari eum dicens: eum qui creauit celum et terram colo, de nouo deo vestro Christo si 
leatis- tunc ait sponsa Christi: Sile miser diabole loqui contra deum, quia si punitor 
istius’creature es, non tamen possessor eternus eius eris, et statim ille homo quasi dormi 
tans siluit, set post aliquos dies curatus est. 
Contigit eciam aliud miraculum, quod cum prefate domine Brigide dictum esset m 
Reuelacione diuinitus, quod ipsa preciperet ea parte dei cuidam fratri Petro, 
sterii sancte Marie de Aluastro in Swecia ordinis Cisterciens«., quod ipse scr.beretl.bros 
reuelacionum e ) que eidem domine Brigide in spirituali visione dnumtus date fuerant, une 
" r, m esset homo simplicissimus, e« propter humilitatem „ulla rae.one volens 
manum mittere ad scribendum, reputans se propter ignorandam suam ad tantum opus mmus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.