198
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
modo querit carnale , scilicet carnis copulam cum alia contra deum , et erit sibi et posteris in
tribulacionem; Tercium est quod tu transibis mare et in loco glorioso in Roma morieris.
Item apparuit ei secundo dicta domina dicens: Ego tibi judicare volo de statu meo,
quia sic placet deo, quia sicut nos dileximus nos jnuicem viuentes in carne, sic nunc dili
gamus spiritum; ego, per similitudinem loquendo, posita sum quasi in spisso vitro ialens
audire, set nondum venire ad optata; sic ego intelligere et desiderare et sperare possum illa
eterna gaudia, set nondum perueni ad plenum, donec vitrum gracilius liat et subtilius ad
velle dei, et hoc fuit, quia me duo grauabant in mundo, scilicet facilitas ire et quod non
contentabar de hiis que habebam, sed volui semper habere plura. Ideo inducas eos qui
amici mei erant, vt faciant fieri pro me calices, in quibus offeratur sacrificium domini mei
Jhesu Christi, Secundo quod memoria mei fiat per annum ab eis qui amici dei sunt; per
talia enim cicius sine dubio liberabor ab ista pena.
Qualia contigerunt iste domine predicte viuenti, que soror mariti domine Brigide
fuit a ), que sic ei apparuit.
Ista predicta domina *que* post mortem apparuit domine Brigide, in jeiuniis et ora-
cionibus famosissima fuit, cumque quodam tempore grauiter infirmaretur, apparuit ei diabolus
in forma teterrima volens quasi rapere eam jacentem, illa vero vehementer perterrita cla-
mauit: in eternum, inquid, dampnabor. Cui repetenti multipliciter illa verba dixit Confessor
suus: cur, inquit, domina talia verba loqueris, cum deum semper in toto corde dilexisses b ).
Illa autem nichil respondere poterat nisi sicut prius: dampnabor in eternum. Tandem inter
manus eam tenencium obmutuit, cuius facies mirabiliter jmmutari et colorari cepit et nec al
bum nec roseum colorem habere; mirantibus qui aderant ipsa alta voce dixit: Benedictus tu
deus meus qui me creasti et liberasti, te confiteor te*que* benedico; resumpto vero spiritu
et rediens in se ipsam vocato confessore suo et aliis viris virtuosis dixit eis: ego vidi dia
bolum in vilissima forma, a facie cuius timens credebam me dampnandam, et cum terribi
liter anxiarer, vidi Christum quasi stantem in cruce, qui fugiente diabolo dixit: anno reuo-
luto videbis eandem visionem, set non diabolum, et hoc tibi signum erit, cum videris, quod
statim erit vite tue finis; quod et sic contigit, nam reuoluto anno eadem die vidit Christum,
et tunc anima a carne diu purgata soluta est.
Quomodo ista domina tercio apparuit sponse Christi domine Brigide.
Item tercio apparuit ista dicta domina post mortem suam eidem domine Brigide di
cens: quod cupiui jam habeo, tradita sunt obliuioni priora tormenta et amor iam perfectus
est, tu vero esto obediens quia in societate magnorum es ventura.
Quomodo post mortem mariti sui domina Brigida distribuit bona sua.
Mortuo marito statim distribuit domina Brigida omnia bona sua inter filios et pau
peres, mutans habitum et vitam fecissetque maiora nisi obstitisset, quod preceptum sibi fuit
in reuelacione peregrinari ad Romam. Cumque ipsa a nobilibus contempnaretur (!) propter su
bitam mutacionem et vilitatem habitus, respondit illa: nec propter vos incipio nec propter
vos dimitto, statueram enim in corde meo tolerare verba jniuriosa; orate igitur pro me vt
possim perseuerare.
Quomodo preceptum fuit diuinitus sibi ire ad regem Swecie.
Igitur cum preceptum sibi fuisset in spiritu ire ad regem Swecie c ) et eausaret d ) se
nescire quid diceret ei, responsum est sibi a deo: cum perueneris, inquit, aperi os tuum et
ego implebo illud; perueniens [o:-enti] ergo statim infusa fuerunt sibi verba diuina, non
solum que pertinebant ad regem, set eciam multa que futura erant.
a) Unam solum sororem Ulfonis Gudmari cognitam nobis ha
bemus, Katerinam, Gustavo Tunnason militi et Werma-
landiæ dein Sudermanniæ legifero nuptam, quæ adhuc d.
1 Maji an. 1844 in viventium numero erat (Diplom. Suecan.
V. p. 257, 258); cujus post mortem Gustavus in matrimo
nio habuit Mechtildem Lydersdotter (literæ orig, pergam,
de an. 1350 in Arch. Regni), forsan sororem Eggardi Ly-
derson de Kyrn militis, qui uxorem duxit Katerinam filiam
Birgitt».
b) Recentior illa manus correxit: dilexeras.
c) Sc. Magnum Erici, apud cujus conjugem, Blancam reginam,
Birgitta munere magistrae aulae erat functa.
d) Recentior illa manus fecit commutationem: ”et cum causa
retur”.