XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
197
tibus hoc interrogantibus diceret et notificaret, per quas elimosinas et sacrificia aut per qualia
viuorum suffragia ab illis penis poterant liberari. Ipsa vero recipiens in scriptis illorum
defunctorum nomina cum summa caritate et compassione orabat deum pro illis, et tunc in
oracione diuinitus respondebatur ei, vtrum ille anime essent in purgatorio et eciam de modo
illius purgatorii et illarum penarum, vbi erant, vel vtrum essent in inferno vel in celo, et
notificabantur ei modi suffragiorum aut elemosinarum distincte et declarate, per que ille
anime poterant liberari, quod bene probauerunt alique persone predictarum personarum viuen-
cium, que superius nominate sunt, que eam de talibus deuote requisiuerunt et ab ea diuinas
responsiones de hoc habuerunt in scriptis. Quando eciam ipsa vel aliquis nostrum suorum
domesticorum in aliquo anxiabatur vel dubitaret, statim ipsa per reuelationes diuinitus sibi
datas carissimum responsum a Christo glorioso sponso suo vel a domina virgine Maria super
illo negocio sine magna mora declarate et humiliter reportabat.
Quid plura, testimonia enim tantarum virtutum, tante sanctitatis et excellence, gracie
tam affluentis et habundantis, diuinitus in ea refulgentis pandunt libri celestium reuelacionum
diuinitus sibi datarum, liber eciam questionum, qui eciam ea equitante et jtinerante ad villam
Wastenam diuinitus sibi datus est infusione a spiritu sancto miro modo quasi in vna hora, vt
in principio eiusdem libri questionum plenius continetur y); testificantur hoc eciam experiende
oculares, quas nos vidimus sepissime et multi alii in diuersis mundi partibus. Vidimus
enim sepe ea, que ante tempora per multos annos prophetice ipsa predixerat, postea effec-
tualiter per experiendam euenire, quod multi et viderunt et experti sunt, ex quibus clare
colligitur et probatur per dicta sanctorum, quod ipsa habuit a deo spiritum verum prophecie
et intellectualem visionem diuinitus sibi datam; miracula eciam que post mortem eius fiunt
per eius merita et intercessiones de tantis graciis in ea diuinitus coruscantibus clarum per
hibent et perhibebunt in futurum testimonium veritatis. Hec eciam domina postquam vocata
fuit in spiritum dei prophetabat non solum de futuris vt prophète, ymo eciam de presentibus
et preteritis et eciam de aliquibus dubiis sacre scripture plurima declarabat.
Ipsa eciam sicut apostoli, relictis omnibus que possidebat ex precepto dei, epistolas
ad tocius christianitatis maiores personas videlicet ad summos pontifices 2 ), ad jmperatores et
reges et reginas Franci e et Anglie, Cecilie et Cipri, ad principes et principissas, ad prela
tes diuersos et ad seculares et religiosos et regna et terras ac ciuitates transmittebat. Mul
tas eciam terras visitabat personaliter, voluntatem dei tam magnis quam paruis peisonis
ostendendo pro animarum utilitate Christi sanguine redemptarum.
Scripsit eciam vt *sancti* ewangeliste de Christi natiuitate et de eius gloriosa x ita
similiter et de morte et de resurrectione et de eius eterna gloria sicut in eius reuelacionibus
ostenditur satis clare.
Vere non erat expers martirij, mortificabat enim corpus suum viuens in laboiibus et
abstinendis, exponens se periculis in terra et in mari, pacienter sustinens multorum oppio-
bria et contumelias pro Christi nomine tam in graui corporis infirmitate quam in sanitate,
pro omnibus aduersitatibus ex intimo corde sponso suo Jhesu Christo gracias continue re
ferendo et pro offensoribus suis deum suppliciter exorando.
Quomodo quedam domina mortua apparens ei predixit sibi futura.
In mense autem primo, quo domina Brigida venit ad dictum monasterium monacho
rum Cisterciensium scilicet sancte Marie de Aluastro, apparuit ei in oracione quedam do
mina iam mortua sibi notissima dicens: tibi dabitur intelligencia spiritualium; ideo humilia
te in omnibus et ut certius scias, ecce triplex signum tibi do: Primum est, quod purgata
sum graniter pro pertinacia consciende mee; Secundum, quod vir meus qui non est vir meus,
unam cum Latino de Ursinis ante iter Hierosolymitanum yt
videtur, alteram cum ipso Alfonso an. 1373, et praeterea
iis priorem, quam Birgitta Urbano V:to m Monte
Flascone sua manu porrexerit (de qua vide infra pag. 204).
y) Confer prologum libri V:ti Revelationum, qui solet liber
quæstionum appellari.
z) Præter revelationes Clementi VI et Gregorio XI assignatas .
(v. not. n. et u) commemorant Alfonsus et Petrus Alvastren-
sis in Actis Canonizationis duas alias Gregorio XI:o missas,
Tom. III.
II. 50.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.