196
XIV. VITA S. BIRGITT Æ.
in ore suo amaritudinem maximam quasi sulphuris, et in hoc statim ipsa sciebat, quod
offenderat deum, et reducens ad memoriam illud verbum, statim confitebatur illud confessori
suo cum ingenti dolore et lacrimis sine mora; quum eciam aliquis loquebatui ei aliqua
verba dolosa uel viciosa, que deum offenderent, statim ipsa senciebat in naribus fetorem
horribilem sulphuris, quem' vix poterat tollerare, et hoc erat signum, quod tunc deus offen
sus erat in verbis illius persone, quod quasi infinitis vicibus probauimus.
Item quando aliqua persona requirebat eam de aliquo dubio consciencie sue petens
ab ea consilium et remedium optimum spirituale, tum ipsa respondebat ei: oretis deum super
hoc et nos eciam cogitabimus et faciemus pro vobis, quod poterimus, licet ego peccatrix
sum indigna. Post tres vero dies vel aliquos dies et aliquando eadem die ipsa respondebat
eidem persone, si spiritualis et honesta persona esset, eleuatis primo manibus ad celuin
dicens: sic ego sum peccatrix indigna ad talia dicendum, tamen noueritis, .quod Jliesus
Christus apparuit in oracione et dixit michi, quod ego responderem vobis ad illud, quod
petistis, sic et sic &c. et tunc dabat ei verba, que habuerat a Christo uel a beata virgine
Maria, responsura ad illam materiam; vel illa verba diuinitus ei data scribebat in lingua sua
materna manu sua propria, quando erat sana s ), et faciebat illa translatait in lingua Latina
fidelissime a nobis confessoribus suis et postea asculstabat [o: auscultabat] illa cum scriptura sua
quam ipsa scripserat, ne vnum verbum ibi plus ad der e tjur] uel deficeret, nisi que ipsa in vi
sione diuinitus audierat et viderat. Si vero erat infirma, vocabat confessorem et scriptorem
suum secretarium ad hoc specialiter deputatum et tunc ipsa cum magna deuocione et timore
dei et aliquando cum lacrimis referebat ei verba illa in vulgari suo cum quadam attenta
eleuacione mentali, quasi si legeret in libro, et tunc confessor dicebat illa verba in lingua
latina illi scriptori, et ille scribebat illa ibidem in sua presencia, et postea cum erant verba
conscripta, ipsa volebat illa a[u]scultare et a[u]scultabat valde diligenter et attente. Et sic
dabat uel mittebat illam scripturam illis personis indagantibus, quod sepe et sepissime
probarunt domina Regina et Archiepiseopus de Neapoli, Regina et Rex princeps*) multique
alii de Regno Cipri et de regno Secilie, et de Ytalia, de Swecia, eciam de Yspania tam
viri quam eciam mulieres.
Item et sepissime contigit quod eidem domine Brigide reuelabantur cogitaciones
secretissime et dubia istorum ad eam veniencium et aliquarum aliarum personarum eciam
absencium, quas nullatenus ipsi vmquam publicauerant verbo nec scriptura vel signo, de
quo testes sunt dominus Nicolaus de Nola u ) et rector patrimonii et dominus Gomecius de Al-
bernocio rector ducatus Spoletani T ), dominus Comes de Fundis 1 ) et plures alii religiosi et
seculares, quibus ipsa dixit et scripsit interna cordium ipsorum.
Mirandum eciam erat de alia gracia, quam habebat a sponso suo Jhesu Christo
prefata domina, nam sepissime accidit, quod alique persone rogabant eam cum deuocione et
caritate, vt ipsa oraret deum pro ceteris animabus aliquorum suorum defunctorum, et si ei
videretur, quod essent in purgatorio et loco quo egerunt suffragiis, quod ipsa eisdem viuen-
s) Duo specimina revelationum, quas Birgitta manu propria in
lingua Suecana conscripserit, sunt impressa una cum facsi-
mili in ”Samlingar utgifna af Svenska Fornskriftsällskapet”,
Birgittas uppenb., Tom. IV. s. 177, Holmiæ 1862.
t) Recentior illa manus correxit: ”Reginaque et Bex ac prin
cipes."
u) Nicolaus de Ursinis, comes Nolanus, qui, ut ipse asseruit,
usque ab anno 1350 familiaritate Birgitt« delectabatur, etiam
edidit testimonium in processu Canonizationis, non tamen
Rom«, sed in Castro Neptuni, Albanensis diocesis, anno
1380, d. 15 Februarii. Missus ad Birgittam a Gregorio XI
papa, Avinionem revelationem (quse cap. 140 Libri IV:i con
tinetur) reportavit, qua papa Romam quam citissime redire
juberetur (v. ejus attestationem in Actis Canonizationis; cfr.
Buaeum in Actis Sanctorum supra citatis p. 429, n. 254 et
255).
v) Amicus Birgitta, qui affuit Spoleti an. 1873 in mense De
cembri, quum b«e vita a confessoribus Birgitt« commissariis
pap« traderetur. Quem quum Alfonsus, Petrus Alvastrensis
et Katerina etiam Gomecium de Hispania in attestationibus
nominant, fieri potest, ut illustrissimo Aegidio cardinali
Albornoz fuerit cognatus. Docet nos Petrus Alvastrensis
(in attestât, super artic. 81) hunc Gomecium revelatione a
Birgitta missa ad honestam vitam conversum esse (cfr. Bu-
«um in Actis Sanet, supra citat, p. 442, n. 308). Exstant
apographa (in initio circiter seculi XV:i scripta) duarum epi
stolarum quas Birgitta Gomecio scripsit, unam dat. Rom«,
d. VII. Novembris (sine anno, sed probabiliter de an. 1371),
alteram (sine anno et die) brevi post scriptam, in qua an
nuntiat se Neapolim cum filiis, confessoribus et filia iter
arripere paratam esse, unde ad terram sanctam peregrinaretur
(igitur dat. vertente anno 1371 vel ineunte an. 1372). Vide
Codicem Bibi. Upsal. sign. n. 15 in catalogo Benzeliano fol.
133—137.
x) Hic erat Onorato Caetani, eadem gente de qua Bonifacius
VHI. natus, potentissimus baro Campani« et postea Urbani
VI. pap« adversarius. Vide, Reumont , Geschichte der stadt
Rom, Tom. H. pag. 1029, Berlin 1867.