XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
solam set propter salutem aliorum, audi que loquor et vade ad * magistrum * Mathiam, Con
fessorem tuum qui expertus est duorum spirituum discrecionem, dic ei ex parte mea que
dico tibi, quia tu eris sponsa mea et canale meum et audies et videbis spiritualia et spiri
tus meus permanebit tecum vsque ad mortem. Inde addidit: propter tria cecidit Lucifer
&c., vt in Reuelacionibus libri celestis plenius continetur.
Et hec est prima reuelacio in prologo &c. Igitur anno domini millesimo III e XLV to k )
facte sunt prime diuine reuelaeiones domine Brigide non in sompno, set vigilando in oracione
corpore manente in vigore suo, set rapta a sensibus corporalibus in extasi et in visione spi
rituali seu ymaginaria, accedente visione seu supernaturali diuina illustracione intellectuali,
nam vidit et audiuit spiritualia et ea spiritu seneiebat. Vidit quippe dicto modo et audiuit
ymagines et similitudines corporales; in corde vero seneiebat quasi quoddam viuidum quod
secundum maiores inflammaciones et infusiones mouebatur plus et feruencius, minus vero
quum infusiones erant minores; multociens eciam tam vehemens erat mocio in corde quod
et ab extra videri poterat motus et sentiri.
Quomodo eciam ante obitum viri sui vidit quedam.
Quarto anno ante obitum viri sui sanctus quidam terre nostre Swecie Botuydus 1 )
nomine apparuit ei quasi in quodam mentis excessu dicens: ego tibi promerui cum aliis
sanctis graciam dei, scilicet audire et videre spiritualia et sentire, et spiritus dei inflamma
bit animam tuam.
In tercio anno ante obitum viri sui beatissima virgo Maria apparens ei dixit: Ego
sum Regina miserorum, ego tibi ostendere volo qualis filius meus erat in humanitate sua
et qualis quando paciebatur in cruce et hoc erit tibi signum quod venies ad loca Jerosolo-
mitana in quibus corporaliter conuersabar, et ibi videbis spiritualibus oculis tuis filium meum,
quod post XXVIII annos totum sic adimpletum fuit, vt in libro reuelacionum, quas habuit
in Jerusalem et in Beethleem, hoc clarius continetur.
*
Quomodo in principio reuelacionum preceptum fuit sibi stare in monasterio
quodam.
Igitur in principio reuelacionum statira preceptum fuit sibi obedire eidem magistro
Mathie in Theologia et stare in monasterio monachorum Cisterciensium scilicet sancte Marie
in Alwastro 1 “), quod est in Swecia in diocesi Lincopensi, dicente sibi spiritu in visione:
si, inquit, domino potenti placuerit facere opus singulare, non ideo despicienda sunt opera
generalia, sed magis *ac* feruencius *sunt* diligenda; sio ego deus omnium qui sum super
omnes regulas permitto tibi residere ad tempus prope monasterium, non vt dissoluam regu
lam nec vt consuetudinem nonam adducam, set magis ut opus meum mirabile in sancto
loco ostendatur. Sic enim Dauid tempore necessitatis comedit panes sanctificatos r quod
tamen tempore iusticie ab aliquibus prohibitum est. Fuit quidam frater conuersus Gerekinus
nomine in * eodem* monasterio Aluastri ordinis Cisterciensis, qui XL annis extra monaste
rium numquam exiuit, set diebus et noctibus vacans oracionibus hanc graciam habuit, quod
nouem choros angelorum in oracione quasi continue vidit et in eleuacione corporis Christi
Christum in specie puerili crebro cernere merebatur. Hic frater, cum domina Brigida ve
nisset ad monasterium et resideret ibi, admira[ba]tur in corde suo et dixit: Cur ista domina
sedet hic in monasterio monachorum contra regulam nostram inducens nonam consuetudinem ;
tunc raptus * idem * frater in quodam mentis excessu, audiuit clare vocem sibi dicentem:
l) Cujus legenda est impressa supra in SS. rer. Suec. II. 2.
p. 377.
m) Non tamen in ipso monasterio, sed in domibus contiguis
habitasse, testatur Petrus Alvastrensis, qui jam erat ejus
familiaris (v. attestât. Petri super artic. 29 in Actis et Pro
cessu Canonizationis). Quatuor annos post mortem viri Bir
gitta hoc loco morabatur (v. attestationes trium seniorum
monachorum Alvastrensium an. 1377 coram Waldemaro,
episc. Ottoniensi, Wadstenis redditas, quæ iisdem Actis
Canonizat, sunt insertes).
k) De anno pnmæ revelacioms dissentiunt vitæ. Ipse Petrus
Alvastrensis sibi non constat, nam in attestatione supra
artic. 29 uno loco testatur: ”audivit a domina Brigida, qua
liter a. d. 1346 incepit Deus infundere ei ... visiones et
revelationes” — altero loco: ”audivit a. d. Brigida, quod
viginti octo annis ex quo ipsa habere coepit revelationes
divinas numquam profecta ... est nisi secundum præceptum
dei.” Cod. 15 hic indicat annum 1346; reliquæ vite, quæ
rem commemorant, annum 1344, manifeste eo quod paullo
ante sit dictum, Birgittam aliquibns diebus post mortem
viri habuisse visionem.