XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
193
puus, exoccupauit se de consilio et amraonicione vxoris ad discendum legere horas bea
tissime virginis Marie et libros legum et justiciarum, et quicquid erat justicie et legis ipse
studuit adimplere. Sicque ambo scilicet vir et vxor feruentes in amore dei, vt se liberius
expedirent a vanitatibus mundi, exierunt de patria sua f ) et de cognatione sua exemplo Abrahe
cum laboribus magnis et sumptibus, pergentes in Yspaniam ad sanctum Jacobum in Com-
postella et peregrinatis jam multis sanctorum locis cum essent iam in reditu, ille in ciuitate,
que vocatur Atrabatum g) prope Flandriam cepit infirmari. Inualescente autem infirmitate,
sponsa Christi in magna anxietate animi constituta, per sanctum Dyonisium meruit consolari,
qui apparens ei in oracione dixit: Ego inquit sum Dyonisius, qui a Roma veni ad has partes
Francie predicare verbum dei in vita mea. Tu ergo quia speciali deuocione diligis me, ideo
predieo tibi quod deus per te uult innotesci [o: scere] mundo et tu tradita es custodie et
proteccioni mee: propterea juuabo te semper, et do tibi hoc signum, quod vir tuus iam non
morietur de ista infirmitate; et multis aliis vicibus idem beatus Dyonisius in Reuelacionibus
visitabat et consolabatur eam.
Visio futurorum.
Post aliquos dies ibidem in ciuitate Atrabatensi vidit iterum mirabilia quedam in vi
sione prophetica, scilicet quomodo transitura erat Romam et ad sanctam Ciuitatem Jerusalem,
et quomodo migratura erat ab hoc seculo et quomodo juuenis quidam pulcerrimus duxit eam
tunc in spiritu per omnia dicta loca, que omnia post multa tempora sic adimpleta sunt.
Quomodo viro conualescente rediit ad patriam.
Post longam autem egritudinem conualescente viro redierunt ambo ad patriam, qui
mutuam inter se tenentes continendam statuerunt intrare monasterium, et ordinatis ad hoc
rebus suis et bonis, vir in eodem proposito est defunctus h ) * anno domini MCCCXLHIP 1 ).
Quomodo missa est ad magistrum et quomodo post mortem viri a spiritu vi
sitata est.
Post aliquos dies cum sponsa Christi solicita esset de mutacione status sui ad ser-
uiendum deo, et super hoc stabat orando in capella sua, tum rapta fuit in spiritu, et cum
esset in extasi vidit nubem lucidam, et de nube audiuit vocem dicentem sibi: mulier audi
me; et ipsa perterrita timens quod esset illusio auffugit ad cameram suam, et statim confessa
accepit postmodum corpus Christi; demum cum post aliquos dies staret in oracione in eadem
Capella, iterum apparuit ei illa nubes lucida, et de nube audiuit iterum vocem, similia verba
preferentem sicut prius, scilicet: mulier audi me; et tunc ipsa domina perterrita iterum ftigit
ad cameram et confessa et communicata fuit sicut prius timens illam vocem esse illusionem;
deinde cum post aliquos dies iterum ibidem oraret, et rapta est in spiritu et iterum vidit
nubem lucidam et in ea similitudinem hominis sic dicentem: mulier audi me ego sum deus
tuus qui tecum loqui volo; conterrita igitur illa putans illusionem, audiuit iterum: noli inquit
timere, quia ego sum omnium conditor, non deceptor, non enim loquor teeum propter te
f) Hanc peregrinationem ad annos 1S38—1340 refert Buæus
(Acta Sanet., ed. Antwerp., Oct. Tom. IV. pag. 400, n.
132. Cum autem UIfo an. 1339, d. 13 Febr. in Suecia
versaretur (Diplomat. Suec. IV. n. 3412), hoc minus pro
babile videtur. Verisimilius est an. 1441 et 1442 factam
esse, quia Svenungus, frater, postea prior, monasterii V arn-
liem in Vestrogotia conjuges in itinere sequebatur, (testante
Petro Alvastrensi supra articulis 13 et 22 m processu la-
nonizationis) et ille monachus paullo ante d. 16 Januam an.
1842 Parisiis moratus esse reperitur (Diplom. Suec. V. n.
3615). Neque occurrunt nomina Ulfonis et Birgitt« in 1 l-
plomatario Suecano inter an. 1341, d. 22 Maji et 1343, d.
19 Martii. Ceterum ipsa narratio paullo infra, Llfonem m
medio consilio monasterii intrandi suhita morte abreptum
esse, obstare videtur, quominus longe ante an. 1344 m bue-
ciam conjuges sint reversi.
g) Hodie Arras in Francia. Gallico chronici scriptori hæc com
moratio Atrebati fuit nota, quamquam tempora nescio quo
modo perturbaverit (v. Buæum in Actis SS. 1. c. pag.
399, n. 127).
Tom. Ill .
h) ”Ad castitatem vovendum eum induxit [sc. Birgitta] , et sic
vixerunt per plures annos facto voto intrandi religionem et
etiam in proposito ipse maritus ehis mortuus est in mona
sterio Alvastri, præsente isto teste dicit Petrus Alvastren-
sis in attestatione ad artic. 23; et fere idem legitur in Bulla
Canonizationis: ”in tali deliberatione quieuit.” Unde con
cludendum, votum monachale nondum emisisse neque ordi
nem intrasse, quamquam sæpissime ita legitur, quam opi
nionem jam Birgerus Gregorii adjuvabat his verbis: ”ut
firmius in sancto perseverare posset proposito, in monasterio
Alvastrensi annis aliquibus morabatur.” Certum enim est,
Ulfonem adhuc anno 1343 legiferi et consiliarii munere func
tum esse (v. Diplom. Suec. V. p. 149 et 217).
i) Obiit d. 12 Febr. et sepultus in monasterio Vadstenensi
(vide lapidem sepulchralem olim in eodem monasterio nunc
in Musæo Regni asservatum; cfr. Diar. Vadstenense et infra
in Processu Canonizationis inquisitionem per Waldemarum
episcopum Ottoniensem (in-Dacia) an. 1377 Wadstenis in
stitutam, in qua Juliana, filia Nicolai Dannæs militis, qua
draginta octo annos nata, testatur se sepulturae interfuisse.
II. 49.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.