192
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
excellenter b ) et composuit multa volumina librorum, et iste composuit prologum librorum
celestium reuelacionum predicte domine Brigide, cui in omnibus arduis ipsa obediuit, vnde
et idem confessor solebat dicere familiariter amicis suis: hoc, inquit, in domina *B.* signum
alicuius future gracie est, quod ipsa ita leuia plangit sicut alii grauissima, et nichil in ver
bis suis et moribus dimittit indiscussum.
de Jeiunio.
Jeiunia magna et alias abstinencias multiplicabat sibi cum potuit et a delectabilioribus
occulte abstinebat sepissime, ne a marito uel aliis perciperetur,
de lectura.
Cum vero vacabat a labore manuum, continue relegebat vitas sanctorum et bibleam (!),
quam sibi in lingua sua scribi fecit c ), et vbi poterat audire sermones proborum virorum la
bori suo non parcebat in eundo ad eosdem sermones audiendos,
de Elimosinis.
Elimosinas vsque ad mortem suam fecit largissimas, habens in Swecia domum depu
tatam pro pauperibus, quibus quantum ipsa potuit personaliter seruiebat lauando pedes eorum
et visitando eos infirmos et pertractando eorum wlnera et corpora cum tenera compassione
et maxima materna caritate.
quomodo beata Maria juuit eam in partu.
Jgitur cum quodam tempore periclitaretur * domina Brigida in* partu et desperaretur
de vita eius, nocte vigilantibus mulieribus et videntibus, que astabant ad custodiam eius,
persona quedam serico albo induta subito visa est ingredi et stare ante lectum et pertractare
singula membra domine Brigide jacentis, timentibus omnibus que aderant; Cum autem egressa
esset persona illa, ita faciliter peperit domina Brigida, quod mirum erat, et non dubium,
quin beata virgo, que sine dolore peperit, erat persona illa, que illos labores dolores et
periculum sue ancille mitigauit, sicut postea eadem virgo dixit ei in visione sic dicens,
reuelando.
Reuelacio.
Quando, inquit, difficultatem habuisti in partu, ego Maria ad te ingressa sum. Ideo
ingrata es, si non diligis me; labora igitur vt filii tui sint eciam filii mei.
Quomodo virtuose educauit et nutriebat filios suos.
Sponsa igitur Christi cum magna sollicitudine et diligencia virtuose educauit et nu-
triuit filios suos et filias tradens eos magistris, a quibus instruebantur disciplina et bonis
moribus d ); plorabat illa cotidie peccata filiorum timens quod offenderent deum suum, vnde
quadam vice apparens ei Johannes baptista dixit: quia plorasti, quod filius tuus offendit me
non jeiunando vigiliam meam et malles eum seruire miehi quam esse regem, ideo juuabo
eum et armabo eum armis meis; de hoc fit mencio clarius in fine quarti libri celestium re
uelacionum datarum predicte domine e ).
Quomodo lucrata est virum suum deo et ambo juerunt ad sanctum Jacobum.
Cum autem domina Brigida iam multo tempore processisset in virtutibus, eciam vi
rum suum lucrata est deo, nam licet ille esset strenuus et in consilio Regis Swecie preci-
- pagina professor, canonieus Lincopensis.” Si Ulfoni fuerit
superstes, necesse est alium esse ac mag. Matthiam, cano
nicum Lincopensem, ante an. 1343 mortuum (Dipl. Suec. V.
n. 3681). Præterea in Actis Canonizationis plures testes
fuse tradunt, quomodo Matthias in Suecia obierit, postquam
Birgitta et Katerina Romam pervenissent. Annum obitus
1350 Vastovius solus affert, nullam tamen laudans aucto
rem. In monasterio vero predicatorum Holmiensium esse
sepultum duobus narratur locis (in vita Katerinæ, Suecana
lingua composita, edidit Rietz in disput. Academica, Lund,
1847, pag. 114 et in Miraculis S. Crucis, ed. Roberg, Hol-
mise 1725, pag. 41).
b) De boc opere, quod tribus continebatur voluminibus, confer,
quæ disserit Klemming in ”Svenska Fornskriftsällskapets
Handlingar" IX. 1. pag. 579—581.
c) Utrum vera esset translatio Bibliæ ad verbum facta, an illa jam
tempore Birgitt® confecta paraphrasis Suecana, quam Klem
ming (1. c. in nota præeedente) existimat esse translationem
paraphrasis vel glossæ Latinæ a Matthia compositæ, forsan
per ipsum institutam, difficile est dijudicare. Monere tan
tum volumus , Petrum Alvastrensem, Matthiæ familiarem,
hic et in attestatione sua silentio præterire, quis fuerit
translationis auctor, quamquam paucis versibus antea Mat
thiam, ut glossæ auctorem laudaverit.
d) Inter quos Nicolaus Hermanni, episcopus Lincopensis, an.
1374—1391; vide Diarium Wadstenense ad an. 1391 (SS.
rer. Suec. I. 1. pag. 104).
e) Scilicet in Capite LXXIV“; vita G. (v. proemium) hoc de
Karulo Ulfonis, filio Birgittse, esse dictum asserit.