191
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
opus cum ea, cumque ad introitum suum disparuisset illa puella ignota, quesiuit tunc ma
tertera ab ea, quenam esset puella, que laborabat simul cum ea; respondit Brigida se ne
minem vidisse; matertera vero intuens opus, sic subtiliter illud factum jnuenit, vt cernen
tibus daret intelligi non esse opus puelle tam tenere etatis sed diuinum. Ideo domina *ipsa
illud * s ) inter reliquias suas tanquam diuinum aliquid solebat obseruare.
Quomodo matertera jnuenit Brigidam orantem de nocte
%
Nocte quadam predicta matertera ingressa latenter cubiculum virginum jnuenit Brigi
dam nudam flexis genibus stantem ante lectum et cum lacrimis orantem; que suspicata de
leuitate virginis jussit afferri virgam, quam cum illa extendere cepisset, vt Brigidam percu
teret, statim virga mutata estt) in frusta minima. Ita quod dicta matertera hoc videns vehe
menter admirata dixit u ): quid fecisti Brigida, inquid, docuerunt te mulieres aliquas fallaces
oraciones; respondit virgo cum lacrimis: non domina mea; sed surrexi de lecto, vt laudarem
eum, qui me semper adiuuare solet. Et matertera dixit: quis, inquit, est ille; cui virgo ait:
crucifixus ille, quem vidi ; et propter hoc ex illa die matertera eius cepit T ) eam feruencius
diligere et venerari.
Quomodo vidit diabolum.
Non longe post cum Brigida staret ludendo cum puellis, vidit vigilando diabolum
quasi habentem centum manus et pedes in omnibus deformissimum, que perterrita cucurrit
ad lectum suum, vbi iterum apparens illi diabolus dixit ei: nichil possum facere, nisi per
miserit crucifixus. Cum vidissent 1 ) mulieres, quidnam esset querentes quod sibi accidisset aut
cur sic esset perterrita, respondit illa: quidam dolor cordis apprehendit me; et ille mulieres
nichil amplius ab ea requirebant. Post aliquos vero annos matertera sua veniens audiuit ab
ea totam veritatem et precepit illi, vt visa silencio tegeret et esset bone spei, et intime
deum diligeret et caueret sibi ab omni leuitate.
Quomodo venit ad coniugium et quomodo vixit, in coniugio suo.
Interea domina Brigida desponsatur viro juueni y) diuiti militi nobili et prudenti, qui
dominus Wlfo de Wlfasom princeps Nericie z ) vocabatur, qui inter se coniugium honestissi
mum adeo habuerunt, quod ambo coniuges per vnum annum in virginitate vixerunt deuote
rogantes deum, vt si deberent conuenire, ipse creator omnium crearet prolem ex eis, que
esset ad seruicium eius. Illa vero diligens deum summe cauebat sibi, ne aliquis de ea
sinistre loqueretur aut non daret occasionem detrahendi sibi, fugiens lenitates et loca ac
personas, quibus notari posset, habens quoque secum ancillas honestas et comites morige-
rosos, Jntenta eciam operi cum familiaribus suis pro cultu diuino et vtilitate proximorum.
Quomodo orabat et quomodo infundabatur oracio.
In oracione vero et lacrimis sponsa Christi feruentissima erat in tantum, vt absente
viro eciam fere totis vigilabat noctibus et non parcebat corpori suo a multis genuflexibus
et crudelibus disciplinis; procedente vero aliquo tempore cum iam semper peteret a deo in
oracionibus suis, vt aliquis modus orandi conueniens infunderetur sibi, quodam die mirum
in modum eleuata fuit in mente, et infusa est tunc sibi oracio pulcerrima de passione Christi,
et de vita et laude, beatissime Marie virginis, quam ita memoriter tenuit, vt postea eam die
quolibet legeret, vnde et Beata Maria postea quadam vice apparens ei dixit: ego tibi pro
merui illam oracionem, ideo hanc legens visitaberis consolacionem filii mei.
De confessione.
Confessiones continue frequentabat et confessorem vnum habebat magistrum in Iheo-
logia peritissimura et deuotum, qui magister Mathias a ) vocabatur, qui glos[s]auit totam Bibham
s) Vetus scriptor : ”domina illa inter.
t) Ree. manus: comminutata.” Cod. 15: comminuta.
u) Eec. manus: ”diceret.”
v) Sic emendavit illa rec. manus, dum antea scriptum fuit:
matertera jam concepit.
x) Cod. 15 melius: Cumque venissent.
y) Conjuges tunc erant, ille octodecim annos natus, haec circa
tredecim. (”in state tredecim annorum” dicit filia Katerina a)
an. 1379 in attestai, ad articul. 4; ”in tertiodecimo anno
constituta,” Bulla Canonizationis; ”kommin til laga ålder
widh fiorton ååra,” Codex Vadsten. laudatus in not. r.).
z) Filius erat Gudmari Magnusson, qui legifer Vestgotorum ap
pellatur an. 1312, et ipse legiferatum Nericiæ tenuit circi
ter ab anno 1330 usque ad obitum an. 1344. Verisimiliter
ab ipso Ulfone denominata est illa curia Ulfasa, quae juxta
lacum Boren sita est in territorio Aska (Ostrogotiæ).
Celeberrimus hic amicus Birgittæ a Petro Alvastrensi in
attestât, ad artio. 35 vocatur: ”Magister Matthias, in sacra

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.