190
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
tunc *ibi* erat ipsam in periculo videns, omnibus modis quibus potuit ad litus eam viuam
perduxit. Tunc ipsa nocte astitit eidem matri domine Brigide persona *in* vestitu fulgenti
dicens: saluata es propter bonum, quod habes in vtero, Ideo nutri illud cum caritate dei,
quia a deo tibi donatum est.
Quomodo sacerdoti apparuit natiuitas sponse Christi.
Cumque igitur adueniente tempore, quo puella Brigida esset nata, sacerdos quidam
parochialis vicinioris ecelesie, vite probitate [o: probate] et etatis pronecte“), vigilando in
oracionibus vidit nocte quandam nubem lucidam, et in nube sedentem virginem habentem
librum in manu sua, cui sacerdoti ammiranti eadem virgo dixit: nata est, inquit, Birgero
quedam filia, cuius vox ammirabilis audietur per mundum.
Quomodo tribus annis quasi elinguis erat.
Puella igitur Brigida etate proficiens quasi elinguis erat *per triennium*, non habens
vsum loquendi, de quo multum dubitabant * parentes* credentes quod esset muta, sed illa in
fine tercii anni sic plene obtinuit loquendi vsum, vt non balbuciendo more infancium loque
retur, sed perfecte contra naturam tante etatis verba resonaret.
Quomodo moritur mater Brigide.
Interea infirmabatur mater eius mulier in omnibus virtuosa, que aliquibus diebus
presciuit et predixit obitum suum, Cumque iam egressura esset de corpore et vidisset virum
suum et alios dolentes dixit: quid, inquid, doletis, sufficit hucusque vixisse, gaudendum est,
quia iam ad dominum potenciorem vocata sum, et vocatis filijs, benedictis omnibus obdor-
miuit in domino 0 ).
Quomodo adhuc puella vidit ammiranda.
Puella igitur Brigida sponsa Christi, cum iam septimum annum attigisset etatis, vidit
semel vigilans ex opposito lecti sui altare et quandam dominam super illud vestibus fulgidis
sedentem et habentem in manu preciosam coronam, que dixit ei: 0 Brigida veni. Illa autem
hoc audiens surrexit de lecto currens ad altare, cui dixit domina: visne habere istam coro
nam, cui annuenti dicta domina imposuit coronam in capite, ita quod sensit tunc Brigida
quasi circulum corone caput *suum* tangere. RediensP) ad lectum, disparuit visio, *quam*
tamen numquam poterat obliuisci.
Quomodo vidit Cristum crucifixum.
Circa decimum annum cum quadam vice audiuisset predicari de passione domini
nostri Jhesu Christi in ecclesia, nocte sequenti vidit in sompnis Christum quasi eadem hora
crucifixum *et* ei dicentem: taliter plagatus sum; et illa putans, quod ea hora hoc factum
esset, respondit in sompno, 0! domine quis tibi fecit istud; respondit Jhesus Christus; illi
qui me contempnunt et negligunt caritatem meam, ipsi miclii hoc fecerunt; tunc illa rediens
ad *se ipsam*1), tantum affectata fuit ab illa die ad passionem Christi, vt raro sine lacrimis
recordaretur memoriam eius.
Quomodo puella ignota fuit visa consedere illi.
Item duodecimo anno cum vna dierum intenderet labori manuum de serico et auro
cum suis puellis coeuis et multum anxiaretur animo, quia opus suum facere nequiret ad vo
tum, matertera sua r ), in cuius custodia post mortem matris deuenerat, domina multum deuota
et laudabilis ingressa domum vidit virginem ignotam considentem Brigide et facientem idem
n) Scilicet Benedictus, tunc canonicus Upsaliensis et curatus
ecelesie Rasbo (in provincia Upland), v. Diplomat. Suec. V.
pag. 314), post episcopus Aboensis et mortuus an. 1338
(v. supra pag. 133, not. x.).
o) Anno 1314, ut supra not. g. demonstravimus.
p) Sic primus scriptor (sicut etiam in Cod. 15).—Illa récentior
manus correxit: ”redeunte vero ea.”
q) Sic etiam in Codice n. 15. Vetus scriptor: ”sompnum.”
r) Katerina, filia Benedicti Magnusson legiferi, supra not. h.
memorati, uxor Kanuti Jonsson , legiferi Ostgotorum et da-
piferi regis (Diplom. Suec. III. n. 2145 et 2206, V. n. 3689).
Habitabant conjuges in A spanas, curia territorii Ydre, quod
situm est in confiniis Ostrogotiæ et Smalandiae (v, Rääf:
Beskrifning öfver Vdre härad, I. pagg. 160—164). Marga
reta Clausdotter prima hanc rem implicavit, scribens in
Chronico suo (v. infra) ”Ingridh oppa Aspanæs” pro Kate
rina , posterique scriptores ultra eam perturbarunt, addentes,
hic significari Aspanäs, curiam in territorio Wåla (Uplandiæ).
Hanc autem Gisle Elinason (Sparre) possedit (v. Diplom.
Suec. V. n. 3911), neque diplomata materteram Birgittæ,
nomine Ingridem, commemorant. Præterea jam Petrus,
prior Alvastrensis, in attestationibus an. 1380 narrat se
multa audivisse ”a domina Katerina , matertera .. . Brigidæ ,
■quæ . . . Brigidam ab infancia nutrivit et educavit;” quem
auctor excerpti e codice Vadstenensi apud Örnevinge (Ge
nealogia Brahæa) certe est secutus.