XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
189
progenie, et ipsi promeruerunt meritis suis, vt diuiua gracia mea manifestaretur tecum. Si
militer et mater eiusdem sponse Christi, cuius nomen domina Sigridis, s) nobilissima fuit et
deuotissima, cuius pater nomine dominus Benedictus de semine regio ortus h ) plures fundauit et
dotauit ecclesias et monasteria. Cuius Benedicti vxor i) deuocionem mentis occultans et secundum
nobilitatem suam et consuetudinem nobilium incedens, quadam vice cum transiret cum familia
sua per quoddam monasterium monialium i), despiciebatur a quadam moniali, que quidem
monialis incepit de eadem auia dicte domine Brigide fortiter detrahere et murmurare cum
aliis monialibus, et cum in sequenti nocte obdormiuisset dicta monialis, apparuit ei persona
mirabilis pulcritudinis irato wltu dicens: cur detraxisti ancille mee dicendo eam superbam
esse, quod non est verum, de ipsius enim genere vnam filiam faciam procedere, cum qua
faciam facta mea magna in mundo, et tantam graciam infundam in eam quod omnes gentes
admirabuntur. ,
\
Adueniente autem tempore, quo ista sponsa Christi domina Brigida adhuc esset in
vtero matris sue k ), contingit matrem in sinu quodam maris 1 ) pati naufragium, et cum multi
promiscui sexus submersi essent, dux regni dominus Henricus m ) frater regis Swecie qui
g) Nomen aviæ, Sigridis, hic irrepsit pro matris, Ingebnrgis,
unde propagatum est in plurimas vitas. Mirum sane est
hunc errorem tam veterem esse et in ipsis articulis, quas
neptis, S. Katarina, an. 1375 Romam portabat, et in attesta
tionibus aliquibus an. 1379 legi, matrem Birgitt» appella
tam Sigridem. Diplomata enim et lapis sepulchralis (v.
Peringsköld, Monum. Ullerakerensia, pag. 88) omnem du
bitationem adimunt, matrem Birgitt» fuisse Ingeburgem.
Birgerus legifer bis iniit matrimonium; 1) cum Cristina, filia
Johannis Elaui (qui intravit ordinem cruciferorum in Livonia) ,
qu» nulla progenie relicta obiit an. 1293 in mense Junii (Dipl.
Suec. II. n. 1095, 1096 et 1148); — 2) cum Ingebnrge, filia
Benedicti Magni, legiferi Ostgotorum, ex qua plures procreavit
liberos; illa obiit an. 1314, die 20 1. 21 Septembris (1. c.
III. n. 1980, 2006 etc.).
h) Hoc solum significat, eum fuisse de gente Polkungorum, ex
qua stirps quædam regnum Sueci» adepta esset. Nam fere
omnes scriptores hunc Benedictum confuderunt cum duobus
abis — 1) cum Benedicto, fratre regum Waldemari et Magni,
qui erat dux Pinlandi» et dein episcopus Lincopensis (v.
supra pag. 106) — 2) cum Benedicto, patruo prioris et fratre
Birgeri ducis junioris, etiam episcopo Lincopensi (Diplom.
Suec. I. n. 210, 843 et 832, cfr. supra pag. 105). Noster
Benedictus, legifer Ostgotorum (in diplomatis comparet an
nis 1269—1292; 1. c. I. n. 538—11. n. 1066) erat fibus Magni
Benedicti, legiferi eiusdem terr», (Hildebrand, Svenska Si
giller fr. Medeltiden, 3 Ser., n. 28 et Diplom. Suecan. I. n. 671
672, 387, 868 et 894) — Magnus legifer obiit an. 1263
(SS. rer. Suecic. I. 1. pag. 25, 50 et 63, et Handl. rör. Skan
dia. Historia, XVH, pag 8), uxor ejus Ragnildis an. 1262
(annales Sigtunenses in sectione priore hujus Tomi). Hunc
Magnum alium esse ac Magnum Minniskiold, patrem Birgeri
ducis, jam ex eo patet, quod liter» vel annales numquam
hujus cognationis faciunt mentionem, et præcipue ex eo,
quod Magnus Minniskiold habet adultum filium Eskillum
jam an. 1195, nisi prius (Dipl. Suec. I. n. 67) et ipse igi
tur vix post annum 1155 natus esse potest, dum noster
Magnus legiferatu fungitur an. 1251 (1. c. I. n. 387) et mo
ritur an. 1263. — Obiit Benedictus an. 1294 (SS. rer. Suée.
I. 1. pag. 26); in Jliplomatario non reperitur nomen eius
post annum 1292, nam in n. 1260 ibidem forsan deest no
men mensis, ut annus diplomatis fiat 1290, sin minus, con
tenta literarum non impediunt, quominus Benedictus jam
tunc esset mortuus. w
i) Hæc sine dubio erat iba Sigridis, supra cum fiba Ingeburge
permutata, qu» obiit an. 1289 et sepulta apud fratres Ske-
ningenses (SS. rer. Suecic. I. 1. p. 26). Primam uxorem
Margaretam amiserat Benedictus jam anno 1275 (Dipl. Suec.
I. n. 592). De cetero cfr. infra adornatam narrationem
Margaret» Clausdotter, in qua Sigridis de humilibus paren
tibus fuisse nata dicitur, dum nostri auctores laudant nobi-
btatem ejus.
Generis S. Birgittæ illustrandi causa apposuimus sequentem tabulam genealogicam.
Johannes Angelus
miles
Magnus Benedicti legifer Ostgot.
f 1263, uxor Ragnildis f 1262
Fulco A.Episc. Katerina ——-— Erlandus Israelis Petrus Israebs Jacobus Israebs A. Benedictus legifer Ostgot. f 1294,
Upsal. f 1276 ' miles miles Episc. Upsal. f 1281 uxores ‘) Margareta fante 1275
2 ) Sigridis f 1289
Israel episc. Aro- Johannes dictus Israel præpositus Birgerus, legiferUplan — 2 ) Ingeburgis
siensisf 1328 vel Angelus, miles Upsaliensis diarum f 1328, uxores f 1314
1329 ’) Cristina filia Johan
nis Elavi
2 ) Ingeburgis
— -*■ . ■■■■-. ■ i ■ -
2 ) S. Birgitta 2 ) Katerina 2 ) Israel legifer Uplandiarum f 1351.
Petrus Israebs f 1384 Ramburgis, uxor Anundi Jonson mil.
Kristina, uxor Anundi Sture mil., heres Petr. Isr.
Ragnildis uxor
*) Johannis Ca-
rob de Fånö
1 Fulco Johannis
j) ”De sancta Maria de sancto ordine Cisterciensium” narrat
Petrus , prior Alvastrensis in Attestatione an. 1380 ; et ”Vita
Abbreviata” (v. proemium, lit. G.) addit ”Skoo," quod si
tum erat in territorio Håbo (provincia Upland).
k) Anno 1302 vel 1303 fuisse natam putat Hammerich (Den
Heilige Birgitte, pag. 20, not. 2, et pag. 47, not 1), quia
obiit anno 1373, septuagesimo anno »tatis transacto, (secun
dum bullam Canonisationis). Observare tantum volumus,
rem ambiguam esse, quia in articulis an. 1375 a fiba Ka-
To m. III.
terina Romam portatis (unde Diarium Vadstenense et vita
sub lit. E (v. proemium) atque verisimiliter etiam ipse papa
sumserint sua dicta) legitur; ”dum ... constituta esset in
anno septuagesimo etatis sue vel circa."
l) Margareta Clausdotter, addit ”widh Ölandh ’ qu» est insula
maris Baltici.
m) Lege: Hericus vel Ericus, celeberrimus dux, qui an. 1317
a fratre, Birgero rege, Nycopie captus, sequenti anno in
catenis animam efflavit.
II. 48.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.