188
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
mittatis, Ex nostro monasterio de Paradiso decimo octavo Aprilis frater Bths [o: Bar-
tholdus] de Roma, generalis confessor et indignus.”
Gr) Vita S. B. abbreviata, in editione Lubecensi Revelationum, impressa anno 1492. Precipue
ipsis revelationibus nititur, et omnia, quæ de progenie Birgittæ narrat, hausta sunt ut
diximus, ex chronico Margarets Clausdotter vel aliis fontibus, quas infia typis excudemus.
H) Vita in breviario Scarensi folio cccxxxx; edidit H. Spegel in Skriftliga bevis till Bi-
skopskrönikan” pag. 141. Nullius est historici momenti neque ad finem perducta.
I et E) De duabus metricis vitis, quarum unam composuit Birgerus A.Episcopus, alteram Nico
laus episc. Lincopensis, supra sub lit. A. satis diximus.
Ortographiam codicis fideliter servare studuimus, præterquam quod in nominibus propriis
scribendis semper literis majusculis usi sumus, sicut etiam notas diacriticas, quæ saepissime
absunt, pro judicio disposuimus. Emendationes et correctiones, quæ recentiore et eadem manu
seculi XV:i sunt adscriptæ, alias in textum receptas solummodo asteriscis notavimus, alias in notas rejecimus.
Sciendum est, quod humillima ancilla dei numquam presumerat se vocare uel vocari facere
sponsam Christi uel tantum canale a ) propter vanam gloriam aut transitorium honorem seu aliquod
temporale commodum, set *ex* precepto Christi et beate Marie sue dignissime matris, qui
eam sic vocabant, et non ex presumpcione, set ex humili eorum obediencia in scriptis suis ita
se vocabat de quibus parentibus sponsa Christi domina Brigida nata est; sicut legimus b )
de beato Johanne baptista et de sancto Nicolao multociens cooperantur merita parentum, vt
filiis gracia maior accrescat et perseueret in finem, sic sancte memorie domina Brigida, prin-
cipissa Nericie, c ) de regno Swecie sponsa Christi de parentibus justis et deuotis processit,
qui nobiles fuerunt secundum carnem, quia de nobili genere Regum Gottorum, d ) Set nobi
liores secundum deum. Pater enim eius fuit vir deuotus et justus et vocabatur dominus
Birgerus de superiori Swecia, e ) qui omni die Veneris peccata sua humiliter confitebatur, qui
ita solitus erat dicere, Sic inquit me die Veneris preparare volo ad deum, vt quicquid ceteris
diebus deus dederit ferre sim paratus.
Hic eciam loca sanctorum scilicet Jacobi f ) et aliorum sanctorum visitauit in magno
labore, Imitans vestigia predecessorum suorum, nam pater suus Jerosolomitanus fuit perigri-
nus, similiter et auus et attauus et proauus, quod et inauditum est, vt domini tam magni
fici et tantarum diuiciarum et glorie a finibus mundi videlicet de regno Swecie tam laborio
sum iter arriperent scilicet videre loca sancti Jacobi et Jerosolomitana, in quibus Jhesus
Christus fuit incarnatus et passus.
*Reuelacio.*
Vnde Christus postmodum inter alia verba reuelacionum dixit predicte sponse sue:
dico * inquit* tibi non ad laudem tuam, quod generacio tua processit de sanctorum regum
monio, tradidit Messenius, sed Mohammar esse quandam
detorsionem nominis Musamyr, prædii in alius gentis pos
sessione, jam demonstravit Wieselgren (Biographiskt lexicon,
Tom. XXIII, p. 260), et nos addere volamus, diplomata et
annales nusquam commemorare Petrum quendam Andrem ,
contra comparatis literis de prædio Runby (Diplom. Suecan.
I. 539; II. n. 1364 et 1584; III. n. 1806) verisimillimum
fieri Birgerum fuisse filium domini Petri Israelis, fratris A.
Episcopi Jacobi Israelis (1. c. I. n. 574), quod etiam usur
patio prænominis Israelis in familia videtur affirmare. Fra
ter enim Birgeri erat Israel Petri, praepositus Upsaliensis,
(1. c. II. n. 1364), filius Israel Birgeri, postea legifer Up-
landiarum. Consobrinus Birgeri erat Israel Erlandi, cano
nicus Upsaliensis, (1. c. II. n. 1584; III. n. 1807), postea
episc. Arosiensis, qui verisimiliter patrem habuit dominum
Erlandum Israelis (1. c. I. n. 618, 645 et 695; cfr. in
scriptionem lapidis sepulchralis apud Peringsköld, Monu
menta Ullerakerensia, pag. 78). Atque animadvertendum est
Birgerum an. 1315 sententia judiciaria declarar proximum
heredem Johannis Angeli, fratris ejusdem Israelis Erlandi
episcopi, exclusa progenie Eagnildis, sororis eorundem Jo
hannis et Israelis , quod indicat Birgerum a patre fuisse
cum Israele Erlandi cognatum (Dipl. Suec. III. n. 1999 et
2034).
f) Scilicet de Compostella in Hispania. Annis 1321 et 1322
hoc iter institutum (Diplom. Su c. IH. n. 2309, 2318 et 2334).
a) In Revelationibus Extravagantibus cap. XLVIBo appellat Deus
Birgittam ”canale meum;” in Libro HI:o, cap. XXX:o vocatur
”canalis spiritus sancti,” unde Birgerus A.Episcopus in vita
metrica canit: "Canalis dicta dulciter.”
b) His verbis ”sicut legimus” incipit vita in Codice n. 15. Bibi.
Upsal. (de quo v. proemium).
c) Ita a familiaribus et exteris vocabatur, quia maritus Ulfo
Gudmarsson erat legifer huius provinciæ.
d) Vetus hæc opinio de genere Birgitts^ ex eo orta est, quod
avus eius maternus, Benedictus Magni, legifer Ostgotorum
sit existimatus frater Birgeri ducis junioris et igitur filius
Magni Minniskiold et Ingridis Ylfva, quam genealogi, præe-
unte Olauo Petri, vocaverint neptem regis Swercheri senioris
per filium (sine dubio fictum) Sunonem Sik. Cum vero, ut
infra not. h. demonstrabimus, Benedictus non erat frater
Birgeri ducis, tota res labitur. Quod Omevinge in genea
logia Brahaeana asserit, Birgerum legiferum paterna linea
Swercherum regem attigisse, omni caret testimonio et certe
est, sicut gentis Brahæanæ ex illa Birgeri directa origo, ab
ipso confictum.
e) Birgerus Petri (cognomen ”de Finstad" posteri scriptores
addiderunt), miles et consiliarius, primum Tiundiae, dein ,
tribus provinciis dictis ”Folkland” circa an. 1296 conjunctis,
Uplandiarum legifer (cfr. Diplomat. Suec. H. n. 1154 et 1222)
vixit usque in annum 1328 (1. c. IV. n. 2658). Patrem
habuisse Petrum Andreae de Mohammar, nullo allato testi-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.