187
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
De Poesi sacra Latina . . . . p. 10). Sed etiamsi auctoris nomen adhuc sit incertum, ve
tustas ipsius legendæ est manifesta. Nam sicut supra ex Actis SS. attulimus, jam circa
an. 1441 erat cognita in Westphalia, et eodem tempore vel non longe post in Italiam et
alio divulgatam fuisse apparet ex sequentibus vitis.
Aa) Vita S. B. in ”Summa historiali seu Chronicorum,” impressa Norimbergæ, an. 1484,
in folio, Tom. III., tit. XXIV., cap. XI, cujus auctor Antoninus Florentinus jam
anno 1459 sit mortuus (secundum Buæum). Et nobis quidem omnino suffragan
dum est Buæo dicenti, minime dubium fore comparanti hanc cum vita Birgeriana,
Antoninum solum illam descripsisse et nonnihil contraxisse (Acta SS. 1. c. pag. 372,
§• 17 ).
Ab) Vitam S. B. in ”Historia Sanctorum” impressam Lovanii an. 1485, investigare nobis
non licuit, sed auctorem etiam transscripsisse vitam Birgerianam, elucet ex argu
mentis Buæi (Acta SS. 1. c. p. 373, §. 20). Qua quidem Lovanii edita vita, Buæo
demonstrante (1. c.), usus est celeberrimus Surius in
Abb) Vita S. B. impressa in suo opere: ”De probatis Sanctorum Historiis,” Toni
IV., Coloniæ Agrippinæ, an. 1573, pag. 344, cujus vita coguatio cum illa
Birgeriana etiam a vitam Lovanii editam ignorante mox dinoscitur.
B) Vita S. B. nondum, prout scimus, impressa, sed a Buæo memorata (Acta SS. 1. c. pag. 372,
§. 18), quam vidimus in duobus codicibus, uno Laurentii Odonis supra in prolegomenis
ad N. XII. memorato, altero n. 23 (catalogi Benzeliani), Biblioth. Upsal. Prioris codicis
stylus videtur indicare manum exeuntis seculi XIV:i, posterioris priorem partem sequen
tis seculi.
Ba) Vita S. B. lingua Suecana composita et impressa in ”Svenska Fornskriftsällskapets
Handlingar,” Tom. IV. pag. ii. solum est translatio superioris vitæ paullum di
screpans.
C) Vita (et miracula) S. B., quam filia Katerina, an. 1380 in Sueciam reversura, Romæ
deposuit (vita Katerinæ p. 38 veteris editionis), pro certo eadem est, ac 51 articuli, quos
Katerina anno 1379 Komæ proposuit (Diar. Vadsten.), qui adhuc supersunt in Actis
Canonizationis supradictis.
D) Vita S. B. in bulla Canonizationis papæ Bonifacii IX. dat. an. 1391, nonis Octobris, quam
typis divulgavit Buæus in Actis SS. 1. c. pagg. 468—472.
E) Vita S. B. in supradicto Codice n. 15, fol. 165—167, quam a nemine, præterquam a
Benzelio in suo catalogo codicum mscrt. Biblioth. Upsal., invenimus memoratam. Super
scripta habet hæc verba: ”Incipit vita sancte Birgitte abbreviata de legenda, vt patet.”
Orditur : ”Venerabilis domina sancta Birgitta de preclaro sanguine regum catholicorum Suecie
originem duxit. Cuius pater miles Birgherus nomine et mater Sighridis exstitit nuncu
pata.” . . . Finitur: . . . "Vnde Bonifacius IX:us anno domini MCCCXCI 0 0 septimo die Oc
tobris sanctorum kathalogo ascripsit et sanctam pronunciauit ad laudem et gloriam omni
potentis dei, qui regnat per omnia secula seculorum Arnen.” — Scriptor videtur esse
prioris partis seculi XV:i; revelationum et attestationum volumina semel laudat et in fine
paucis locis affert nobis memoriam vitæ Birgerianæ.
F) Vita S. B., auctore Bartholdo de Roma, confessore generali monasterii Birgittini, juxta
Florentiam, quod ”Paradisus” vocatur. Typis est exarata a Buæo in A. SS. 1. c. pagg.
495 533 5 et manuscripta exstat in citato codice Upsal. n. 15, fol. 29—68, (ubi tamen deest
totum Capitulum quartum libri III:i et capituli tertii solum mixta fragmenta reperiuntur)
et in Codice n. 15, in 4:to, bibliothecæ Braheanæ in Skokloster; in utroque codice stylus
est seculi XV:i. Demonstrat Buæus (1. c. pag. 373, §. 22 et 23) vitam esse consciiptam
ante annum 1452. Addere volumus hanc ante annum 1435, etiamsi paullo antea compo
sitam, in Sueciam pervenire non potuisse, ut ostendit sequens epistola ad calcem hujus
vitæ in codice Upsaliensi n. 15, fol. 68, alia manu, forsan vergentis seculi XV:i, ascripta:”
Ven rabilibus .... patribus .... generali confessori monasterii de Vatstena cetensque fra
tribus eiusdem .... Semel et iterum .... petistis, vt vita .... Birgitte, quam nuper ipse
conscripseram, vobis mitteretur .... Cum vellem, ni fallor, elapso iam anno . . . destinare,
contradicentibus aliquibus atque asserentibus, quod, si in itinere forsitan perdi contingeret,
cum penes nos exemplar non esset, rursum elaborare oporteret, prohibitus tunc fui. Nunc
autem illud transmitto Precor insuper, ut sententiam in Basiliensi concilio
super revelaciones latam, quam cicius opportunitas aderit, nobis si placet copiatam trans-
c) In margine eadem manu additur: anno etatis sue LXX.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.