186
XIV. VITA S. BIRGITT Æ.
pradicto Processu canonizationis anno 1379 Romæ facto) in quibus laudant legendam Bri-
gide, quam duo Petri confessores ipsius sub juramento conscripserunt. Hanc quoque manifeste
designant Alfonsus in Prologo ad Libr. VIII, ut supra diximus: et ’Declaratio ad Cap. Ill, Libri
limi earundem Revelationum. Quum autem ceteræ legendae a nostra omnes originem ducunt et fere
nihil novi addunt (nisi quod ”vita abbreviata” in edit. Lubecensi anno 1492 impressa de progenie
Birgitts affert, ex chronico Margarets Clausdotter vel iisdem ex fontibus desumtum), aliquam ex
iis imprimere superfluum nobis visum est et sufficiens, si juxta vetustatem, prout potuimus, dis
posuerimus et leviter perstrixerimus antiquiores vitas seu legendas S. Birgitts a nostra
derivatas.
A.) Vita S. B , auctore Birgero Gregorii, A.Episcopo Upsaliensi, nuper primo impressa in
Actis Sanet, edit. Antwerp. , Octobr. Tom. IV. p. 485—493 ex codice decennio quinto seculi
XV:i, ut videtur, scripto et in monasterio Maris ad arborem (Marien-boom in pristino
ducatu Cliviensi) reperto, cujus scriba aut vetustius sequens exemplar aut traditionem
quandam, subjecit, hanc legendam per Birgerum A.Episcopum Upsaliensem esse compi
latam (vide 1. c. p. 372, §. 16, 485, not. d. et 495, not. oo.). Et idem medio sequenti
seculo affirmat Olaus Magni, qui Johannis, defuncti fratris, Historiam Metropolitans Eccles.
Upsaliensis Roms imprimendam curans, addidit hanc annotationem (v. supra p. 57): ”Hic
Birgerus Archiepiscopus composuit Legendam sancts Birgitts, in qua continentur hsc
verba: beata Birgitta in regno Suecis oriunda, non solum iuxta reuelationem diuinitus
sibi factam ex sanctorum ibidem regum progenie, qui suis sanctis promeruerunt meritis,
vt magnificaret dominus misericordiam suam cum illa, illustrem duxit originem” etc ,
quibus iisdem verbis incipit illa vita in monasterio Maris ad arborem circa annum 1441
descripta. Ex his duobus exemplis fit manifestum, vix sexaginta annis post mortem Bir-
geri hanc vitam illi fuisse attributam, et centum annis post scriptorem Suecanum, rerum
et historis Metropolis Upsaliensis familiarem, eandem sententiam amplexum. Sed hoc non
probat, Birgerum esse auctorem, solum a posteris ita fuisse existimatum. Atque tres antiqui
ores loci, in quibus Birgerus appellatur scriptor legendæ Birgittæ, omnes relinquunt nos in
dubitatione suspensos. — l:o) In Chronico de A.Episcopis Upsal., supra sub N. III. im
presso, legitur (pag. 101): "Birgerus Gregorii, qui dictauit historiam sancte Birgitte, que
jncipit Birgitte matris inclite.” Hanc autem historiam nihil nisi hymnum metricam esse,
jam reverend. Benzelius demonstravit a), et illa nunc legi potest in disputat. Academ. in 4:o:
De Poesi sacra Latina medii ævi in Suecia, ed. J. H. Schröder, Ups. an. MDCCCXXXIII,
p. 12. — 2:o) Exstant adhuc in Archivo Regni literæ originales papyraceae, sine anno,
datæ feria tertia post secundam dominicam adventus domini, in quibus Abbatissa et Con
ventus Vadstenensis gratias agunt A.Episc. Birgero ”pro historia dilecte matris et patrone
nostre b. Birgitte, quam nuperius ad monasterium nostrum misistis.” Utrum metrica, an
soluta fuerit historia, silent literæ. — 3:o) In proemio amissae vitae Birgittæ, ut videtur,
quod primis decenniis seculi XV:i est scriptum in Codice N:o 17, Biblioth. Upsal., fol. 50, 51,
ubi legitur: Gloriose ... b) Hic quoque dijudicare non possumus, si longior prosaica legenda
spectetur, potiusque in contrarium adducimur, eo quod legenda Birgeri operi Nicolai con
fertur, quod metrice est concinnatum. (Est impressum in supra memorata disputatione:
a) Lectores hic admonere volumus, qua Benzelius alias dixerit (in
notis ad Vastovii Vitem Aqviloniam pag. 58) : ”Abusiva haec
acceptio vocis historiae multis nostra memoria errandi ansam
dedit, cui nisi occurramus, graves querelas de jactura plu
rium veterum historicorum patriae olim sentiet posteritas.”
h) Fragmentum præ longitudine textui inserere dubitavimus;
hujus est sententiae: ”Gloriose matris nostre beate Birgitte
vitam et gesta quedam eius insignia .... olim venerabiles
in Christo patres Birgerus Vpsalensis archiepiscopus et re
colende memorie Nicholaus Lincopensis episcopus celebri
stilo describentes singula tamen eius acta stupenda, que vel
ante vite eius excessum vel post felicem dormicionem eius
dem diuinitus sunt facta, de medio sublati aliis conscribenda
reliquerunt Verum generalis confessor timens tantum
thesaurum ex incuria deperire salubri vsus consilio jniunxit-
quibusdam fratribus congregacionis nostre, vt in diuisis qua-
ternulis et codicibus sparsim conscripta in vnum volumen
colligerentur cum hiis miraculis, que hic continue et in di-
uersis mundi partibus .... fiunt.... Huius siquidem materie
congeries per tres partem diui[di]tur In prima descri
bitur, quibus progenitoribus originem duxerit.... vel quo
modo matrimonii onera subierit et quomodo viduitatis
gradum ingrediens vitam .... continuauerit, profectionem
peregrinationis suscipiens ferme XXVIH annis, huius prime
partis serie declaratur. In secunda parte describitur longa
ex precepto Christi peregrinatio XXVIH annorum in Aleman
nia, Ytalia, Koma, Cicilia et sancta ciuitate Jerusalem et
Beth[l]eem et quedam miranda sibi diuinitus reuelata ac in
signia gesta ipsius, vsque dum Kome anno etatis sue circiter
LXX. diem clausit extremum. In tercia parte de translacione
sanctissimi corporis eius ad Wadstenam et de miraculis ejus
dem post mortem .... Tamen non de omnibus, quia facile
scriptis comprehendi non possunt, sed stupendiora et rariora
sequens enunciat sermo rudis. Scripturi gloriose matris
nostre b. Birgitte vitam decreuimus aliqua pretermittenda
de hiis, que venerabiles patres archiepiscopus Vpsalensis et
episcopus Lincopensis de eius vita elegantissime descripse
runt prefer pauca que quasi manuducunt ad alia ab eis pre-
termissa beate siquidem Birgitte ortus et vite progressus vt
diluculum fuit diuinitus preparatus. Ipsa namque de proge
nitoribus excelsis secundum seculum et justis secundum deum
velut quedam celestis aurora processit. Nam antequam con
cepta.” [Hic subsistit fragmentum].

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.