%
XIV. VITA S. BIRGITTÆ.
185
aut extra vel vitra certa loca ad iudicium euocari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam
et expressam ac de verbo ad verbum de induito buiusmodi mentionem: Quiequid autem per huiusmodi in- 132.
quisitionem vos et a vobis forsitan deputandos inuenire contigerit in premissis, nobis aut successori nostro,
Eomano Pontifici, canonice intranti, per vestras patentes litteras, presentium litterarum et aliarum littera
rum predictarum seriem continentes, plurimorum tabellionum publicorum boni testimonii et fame legalis
manibus ac subscriptione vestris sigillisque munitas, fideliter, quantocius intimare curetis, vt ex intimatione
ipsa super hiis vberiori nobis, vel eidem successori certitudine reddita consultius fieri queant singula laude
et rependiis supernaque catherua iugiter extollenda.p) Datum Constanciensi Monasterio, [Nonisq)] Maii.
Pontificatus nostri anno primo.
Tbelos huius opusculi.
XIY.
Vita sanctæ Birgittæ.
Auctoribus magistro Petro, primo confessore Vadstenensi et Petro, priore
Alvastrensi, confessoribus Birgittæ.
Eeperitur hæc vita in codice papyraceo circa an. 1400 scripto, signato A. 14, in Bibliotheca
regia Holmiensi, qui continet Acta et Processus . . . super negocio canonizationis S. Birgittæ, cujus
folia XXIX—xL complectitur. Inserta est relationi episcopi Spoletani de inquisitione, quam fere quatuor
mensibus post mortem Birgittæ instituerat in Monte Plascone (hodie Montefiascone diocesis Spo-
letanæ) , ubi die 17 Decembris an. 1373 duo supradicti Petri, jam iter in Sueciam arrepturi, ut reli
quias Birgittæ domum reportarent, apparuerunt et ”quaternum papireum, in quo scripta erant, ut
dixerunt, vita dicte domine Brigide et miracula aliqua,” tradiderunt. Perscrutantibus vitam et gesta
Birgittæ nobis in suspicionem gradatim venit, narrationem de vita Birgittæ exstitisse illa, quæ Bir-
gero A.Episcopo Upsal. adscribitur, vetustiorem. Nam Alfonsus eremita, praeclarissimus ille Birgittæ
amicus eiusque revelationum collector, in Cap. III:o prologi ad Librum VIII:um Eevelat., narrans,
quomodo illa Magnum regem Sueciæ ob graviores exactiones aliquando admonuerit, addit in fine,
”hoc clarius habetur in legenda vitæ ejus." Quam quidem rem in nulla alia legenda, ne Birgeri
quidem, invenimus commemoratam, nisi in his duabus: 1) in vita, auctore Bartholdo de Eoma,
(Acta Sanctorum, edit. Antwerp., Octobr. Tom. IV. p. 501, §. 27; errat enim Buæus ibidem p. 371, §.
12, affirmans hanc rem in nulla sibi cognita vita exsistere), ubi tamen Bartholdus eam pro certo
hauserit non ex legenda per Petros, sed ex attestationibus: 2) in vita, vergente seculo XIA:o,
exscripta in Codice Biblioth. Upsal. (olim monasterii Vadsten.), n. 15 in catalogo Benzeliano fol.
70 S 3 ; q Uæ quidem vita primis exordii versibus caret. Benzelio et M. v- Celse fuit nota, quam
quam ejus auctoritatem non satis æstimaverint . Quam vitam in Cod. 15 et illam Birgerianam
inter se comparantes facile agnovimus eas esse cognatas et sensim persuasum habuimus, illam in
Codice n. 15 esse vetustiorem, quam fere verbotenus exscripserit Birgerus, solum suæ astatis
more singulas partes narrationis piis commentationibus adornans. Prolata vero m lucem vita a
duobus Petris anno 1373 conscripta, omnis dubitatio est sublata, nam vita in codice 15 nihil est,
nisi exscriptum illius, plurimis personarum et locorum nominibus nonnullisque particulis prætermissis.
Ceteris autem non solum vetustior est nostra vita, sed etiam ip.sa origo, ex qua omnes directe
vel indirecte defluxerint, quod neminem in eas inquirentem effugere possit. Quæ quum ita sint,
mirandum profecto est, in illis nusquam mentionem fieri duorum Petrorum ut auctorum, et jam
medio ævo penitus in oblivionem cecidisse, eos conscripsisse legendam Birgittæ. Coævis enim
hoc perbene cognitum erat, ut elucet ex attestationibus Magni Petri, presbyteri, (de quo v. supra
p 178 not o) ad articulum xxxvii et Alfonsi eremitæ ad artic. xxx, xxxv et xxxvn, (m su-
p) E. v. : excollenda.
Tom. I1L
q) Additum in ed. Mansi.
II. 47.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.