184
XIII.
VITA S. BRYNOLPHI.
Cancellario Ecclesie Parisiensis, Lamberto de Gelria, Petro de Pulta, Wilhelmo Glinth u ) et Johanni Glot-
uell, v ) in Theologia Professoribus, in eadem Sinodo presentibus, viue x ) vocis oraculo commisit, vt litteris
autenticis necnon libellis et instrumentis publicis per Regem et alios exponentes predictos super hoc desti
natis per eos visis et examinatis, super premissis omnibus se diligenter informarent, et ea que per eandem
reperirent informationem ipsi Sinodo fideliter referre curarent, et quiy) eisdem litteris necnon libellis et
instrumentis publicis per eos diligenter visis et examinatis, ea que exinde repererant de vita ac meritis,
necnon fama et deuotione populi et miraculis huiusmodi, tam in vita, quam post mortem eorundem
Nicolai, Brynolpbi et Ingridis, que ipse deus ad eorum preces vt credebatur operatus fuerat et indies ope
rabatur, seriosius referre curarent. z ) Ipsa quoque Sinodus attendens, quod de fama premissorum ac de
uotione populi, necnon vita et meritis a) dictorum Nicolai, Brynulphi et Ingridis, ac miraculis supradictis
per huiusmodi informationem receptam plene liquere non poterat quodque ecclesie militanti difficillimum
redderetur agnoscere spiritum glorificandum in ecclesia triumphanti, et quod propterea expediens videretur
in talibus ea grauitate procedi, qua ipsa non deciperetur ecclesia militans et virtutum mater, iusticia, non
lederetur, sed in re tanta cum abundantiori cautela et maturitate maiori procederetur, vobis suis dedit
litterisb) in mandatis, quatenus ad loca, in quibus prefati Nicolaus, Brynolphus et Ingridis fuerant, dum
130. in mundanis agerent, conuersati, et illa vbi eorum corpora requiescunt personaliter accedentes, de fama
premissorum ac deuotione populi, vitaque et meritis antedictis ac miraculorum huiusmodi crebrescentia,
veritateque et eorum circumstantiis vniuersis, iuxta datam vobis a deo prudentiam, a testibus omni G quan
tum humana sineret fragilitas exceptione maioribus, exacte, diligenter, fideliter et prudenter, secundum
articulos et interrogatoria, que sua bulla vobis mittebat interclusa, inquire[re]tisd) perpensius veritatem,
super quibus omnibus et singulis vestras duxit conscientias onerandas, prout in ipsis litteris plenius conti
netur. Nos itaque, qui superni postmodum dispositione Concilii, in Apostolice dignitatis statione collocati,e)
illius, quem in suis sanctis collaudare iubemur, cuiusque in hac tenebrarum valle habitantibus inscrutabilia
sunt iudicia et qui inuestigabiles facit vias suas in terris, vice3 gerere, licet immeriti, comprobamur, vlte-
rioribus Regis aliorumque exponentium prefatorum, qui caritate estuantes et fide, illudque veritatis ”non
qui ceperit sed qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit” complectentes oraculum, Episcoporum et
Ingridis predictorum, qui ex deo nati illi omnia sua vouendo consecrarunt, et quos altissimus in omni
benedictione spirituali in celestibus in Christo Jesu benedicens ante mundi constitutionem elegit, vt in
conspectu eius sancti essent et immaculati, canonisationem, vt cum sanctis scribantur, studiis sitiuntf) in
defessis, piis acg) deuotis supplicationibus excitati ad dei laudem et gloriam, fidei quoque propagationem
orthodoxe et vt iustorum semita quasi lux splendens procedat atque crescat et compunctionis vomere ad
proferendos fructus vberesque manipulos fidelium de virtute in virtutem ambulantium corda perpensius b)
131. adaperiat nostrique exilis operis fruge deus omnipotens, qui nullius obliviscitur operis, seminis per suos
germinati in plurimorum conspectu pabula i) falce metat granaque sua ad horreat) perducat eterna, et elucente
diuine operationis effigie in huiusmodi tam celebris exagitatione negotii illud verbi dominici, ”inueni homi
nem secundum cor meum," vobis dirigi valeat et ascribi, nostre super hiis impertientes autoritatis a[d]mi-
niculum, commissiones necnon mandata et litteras huiusmodi ac omnia inde secuta rata habentes et grata
illa autoritate Apostolica laudamus, approbamus pariter et confirmamus ac presentis scripti patrocinio com
munimus, supplentes omnes defectus, si qui forsitan interucnerint in eisdem et nihilominus, vt huiusmodi
tam meritorii edificatoriique B negotii ductu regio exitus citius m) substituatur optatus, vobis et vestrum
cuilibet, per vos vel etiam alios moribus et vita comprobatos viros ydoneos, de quibus et prout vobis in
hiis etiam huiusmodi vestris oneratis conscientiis expedire videbitur, ad predictarum litterarum executionem
procedendi ac in eis contenta exequendi, omnia preterea et singula, que pro huiusmodi executione realiter
adimplenda quomodolibet necessaria vel opportuna fuerint, faciendi, presentium serie mandatum damus et
etiam potestatem. Testes autem huiusmodi qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint,
per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, compellatis veritati testimonium perhibere, non obstan
tibus tam felicis recordationis Bonifacii Pape octaui, predecessoris nostri, ac de vna et duabus dietism in
Concilio generali, quam aliis Apostolicis Constitutionibus ceterisque contrariis quibuscumque, seu sio) ali
quibus communiter vel diuisim a sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari,
u) M.: Slync; supra 1. c. Clinth.
v) M.: Blocwell. Cfr. supra 1. c.
x) Edit, vetus: diuæ.
y) Pro verbis ”et qui” legitur apud Mansi: Qui quidem com-
missarii procuratoribus regis et aliorum exponentium predic
torum negotium huiusmodi prosequentibus.
z) M. : curarunt.
a) E. v.: maritis.
b) Quæ supra pagg. 139—141 reperiuntur.
c) E. V.: omnium.
d) M. : requireretis.
e) E. v.: collecti et.
f) M. : statuerint.
g) E. v.: ad.
h) E. v.: propensius.
i) E. v.: patulo.
k) E. v.: grauaque sua ad horam
l) E. v.: edificatuique.
m) E. v.: rescisus
n) E. V. : dictis.
o) E. v.: sensi.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.