XIII.
VITA S. BRYNOLPHI.
183
dominorum Commissariorum autoritatem et decretum apponentium, vt eisdem actis vbicunque locorum
adhibeatur de cetero plena fides, et de eorum mandato spirituali, [o: speciali] me subscribendo signaui, ro
gatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.
v) Martinus Episcopus, seruus seruorum w) dei, Venerabilibus fratribus Asloensi et Aboensi ac Vexionensiri
Episcopis salutem et afrostolicam benedictionem. Quoniam ineffabilis virtutum celestium procereque celsi
tudinis interne leticie veritate planta[n]tis, summi, circumdati agminibus, patrisy) prouidentia, licet in hoc
defluentis et ad exitum continue properantis mundi statu,z) recti censura iudicii.cuncta secernens, omnes
formas a) gradusque plasmatorum b) diiudicaus singulis diuersa distribuat, et in hoc procelloso curarum
pelago hunc humiliet et hunc exaltet, istum defici permittat ad infima illumque ad summa rerum fastigia
magnitudine dignitatis attollat, dum nascentis dies mortis indicitur et per latentes subdolosque<0 decursus
huius vite nostre mortalitas ad extremum diem propulsi temporis mobilitate raptatur, d) operum gestorumque 127.
remedia et auxiliaria commoda saluando cetui perstringit dumtaxat profutura: congruit profecto vte) vltimum
labentis vite nostre diem, quem festinatis f) cursibus properare sentimus, piis preuenire gestientes operibus et
ex( !) eorum, quos in hoc blandienti captiosoque seqjilig) tramite cursuh) consummato ex misericordiarum
aceruo ad celestem patriam immarcessibilibusque deliciis altissimi presentiam peruenisse pie creditur, aceep-
tabilia exquirentes i) suifragia, illos, vt etiam eorum adiuti patrocinio ipsius patrie possessores k) efficiamur
et heredes, studiis honorare sollicitis et honorum 1) efferre preconiis nullatenus omittamus. Dudum siquidem
cum pro parte carissimi m) in Christo filii nostri Erici, Swecie, Dacie et Norwegie Eegis illustris ac Vene
rabilium fratrum nostrorum Vpsalensis, Lundensis et Nidrosiensis Archiepiscoporum, necnon suffraganeorum
prouincie Vpsalensis ac dilectorum filiorum nonnullorum Capitulorum et Conuentuum, ecclesiarum et monaste-
ri[or]um, necnon procerum et aliorum nobilium ac communitatum quarundam duitatum regni Swecie iuxta seriem
quarundam litterarum per illos Baldassari [o: -ro] in sua obedientia, de qua partes ille tunc erant, Johauni XXIII.
super hoc specialiter directarum coram generali Constanciensi sinodo, postquam ipse Baldassar huiusmodi obedi-
entie presidere desierat et ante sibi huiusmodi litteris minime presentatis, expositum extitisset, quod celebris et re
colende memorie Nicolaus Lincopensis, Brynolphus Scarensis, Episcopi, ac Ingridis, monialis monasterii monialium
Skieningensium, ordinis sancti Augustini, sub cura et secundum instituta fratrum ordinis predicatorum viuentium,
Lincopensis dyocesis, dum in huius erumnose peregrinationis exilio V) mortali vita potirentur, non humanis
fauoribus obsequi sed puro corde sinceraque mente diuinis oculis complacere studuerant et per austeritatem iugis 128.
peniteutie corporum artus suorum o) spiritui seruire cogentes, lubrice carnis contempserant illecebras, decli-
nauerant a voluptatibus, pudicicie coniuncti fuerant et spreta fugaci fallacique gloria mundi, per deuote
orationis exercitium et laudabilia virtutum opera summo iudici Deo famulatum p) impendere ac sibi ipsis
et aliis ad eterne vite merita proficere conati erant indefesse verbis pariter et exemplis, non quesierant opi
bus , sed spiritualibus gratiis et bonis moribus abundare, quibus re q) [et] conuersatione se pios prudentes, humi
les, sobrios et castos, erga Deum summa veneratione deuotos, erga vero pauperes et loca pia caritate non
ficta largifluos, constantes in fide, sacra spe plenos et aliis virtutibus claros esse probauerant, propter quod
mirabilis Deus in sanctis suis et faciens mirabilia magna solus per gloriosa eorundem Nicolai, Brynol-
phi et Ingridis merita, tam ipsis in humanis agentibus, quam etiam post eorum felicem transitum ab hac
luce, in variis locis Swecie diuersisque temporibus plura miracula dignatus fuerat operari, honorans illos
in terris quos, vt pie credebatur, coronauerat in excelsis: ac pro parte Eegis et aliorum exponentium pre-
dictorum ipsi Sinodo humiliter supplicato, vt aliquibus etiam sancte Eomane Ecclesie Cardinalibus et aliis
Prelatis in dicta Sinodo existentibus, quod se de vita et meritis prefatorum Nicolai, Brynolphi, Ingridis ac
huiusmodi miraculis informarent, et ea que per huiusmodi informationem reperirent, eidem Sinodo referre
curarent, et deinde sufficientibus et exquisitis meritis ad hoc suffragantibus, ipsi Nicolaus, Brynolphus et
Ingridis aliorum sanctorum Cathalogo ascribi et aggregari possent, committere dignaretur: ipsa Synodus 129.
nobis tunc minori fungentibus officio et dilecto filio nostro Petro tit.r) sancti Crisogoni presbytero Cardi
nali ac venerabili fratri nostro Jacobo, Episcopo Laudensi,s) necnon dilectis filiis Johanni de Gersona,t)
y) Paullo melius redditur hæc bulla apud Mansi: Collectio sa
crorum Conciliorum, Tom. XXVIII, p 932 ex qua igitur, ubi
opus fuerit, textum nostræ editionis emendavimus. Vitiosam
autem interpunctionem ipsi prout potuimus correximus.
w) Edit, vetus: Jermis Jernorum.
x) E. v.: Alboensi ac vexatione. Mansi, omissis verbis ”et Abo
ensi” habet ”Verionensi.”
y) E. v. : patribus.
z) E. v.: flatu.
a) M.: omnes formans. E. v. solum: forans.
b) M. : psalmatorum.
c) M.: subdolosque discursus. E. v.: subdolosus decursus.
d) M. : captatur.
e) E. v.: et.
f) E. v.: festiuitatis.
g) E. v.: captiuosoque seculo.
h) E. v.: cursum.
i) M.: acquirentes.
k) E. v.: professores.
l) E., v.: sonorum. M.: sonoris.
m) M. : dilectissimi.
n) E. v.: exilium.
o) E. v.: arctus suo.
p) E. v.: famulantium.
q) M. pro "re”: ”iugiter et.”
r) E. v.: pro ”tit.” habet ”etc.”
s) E. v. : Xandensi. Cfr. supra p. 140, not. s.
t) M.: Gersonio. E. v.: Jarsono. Cfr. 1. c.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.