XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
181
idem infans eadem die statim alimenta sumpsit et plene conualuit. Testes autem hums miraculi concordes,
iurati et diligenter seorsum examinati sunt dictus Birgerus Folkonis et Ingregridis [o: Ingegerdis] parentes
dicti pueri.
Item Raguildis [o: Ragnildis] filia Olaui aurifabri, ciuis Scarensis, etatis VI. annorum a tempore
assumptionis beate Marie virginis vsque ad festum omnium sanctorum, sub anno domini MCDXIIII. gra-
uiter adeo infirmata est, vt intestina super eius vitalia, quasi vlceribus corrupta crederentur, vnde tandem
viribus destituta, oculos claudit, loquelam perdit, cessat anhelitus, et ab omnibus circumstantibus vere
mortua reputatur et creditur; mater autem dicte puelle confisa plurimum de fama et sanctitate ac deuotione
beati Brynolphi Scarensis votum sibi pro recuperanda et retinenda vnica sua filia humiliter fecit. Quo facto
puella ipsa subito alterum oculum aperuit, refectionem potus optauit, et eodem die perfecte conualuit; cuius
rei testes concordes producti iurati et diligenter et seorsum examinati sunt Ingregridis [o: Ingegerdis], dicta
mater ipsius puelle, dominus Aruidus Sacrista Scarensis, qui matrem eandem ad votum huiusmodi faciendum
induxit, et Nicolaus Haquini, cinis Scarensis.
Item Ericus Petri in Ranakra, p) parocbie Asaka, Scarensis dyocesis, etatis L. annorum vt dixit, volens
equum suum adequare, subito tremefactus et omnino viribus destitutus, in terram corruit, vsu priuatus
membrorum suorum omnium et iii lectu egritudinis per XII. hebdomadas continuas locatur, qui tandem per
confessorem suum monitus, votum fecit beato Brynolpho Scarensi et subito remedium sensit. Cum autem 121.
per baculorum sustentationem sepulchrum eiusdem beati Brynolphi dictum votum completurus visitaret,
ad ipsum sepulchrum baculos reliquit, et perfecta sanitate recepta, gaudens in domino ad propria remeauit
anno domini MCDXIII. ipso die Assumptionis beate Marie virginis gloriose. Cuius rei testes concordes cum
ipso Erico principali, iurati et diligenter in forma iuris recepti sunt venerabilis et circumspectus vir domi
nus Torkillus, Prepositus Scarensis, et honorabilis vir dominus Johannes Magni, prebendatus ibidem.
Premissa autem omnia et singula acta nostra circa presens inquisitione [o: -is] negotium nobis vt
premittitur commissum, vestris reuerendissimis paternitatibus aut beatissimo patri sacrosancte Romane ac
vniuersalis ecclesie summo pontifici, pro responsis vtinam tam gratis et vtilibus, quam veris et humilibus
in presentiarum cum benignissima vestri supportatione remittimus, insinuantes et expressius intimantes seu
verius vestris reuerentiis aut vestre sanctitati humiliter exponentes, quod si qua in supra scriptis articulis
et alias contenta minus sufficienter probata forsan apparuerint, que tamen omnia singula veritate nitere
[o: niti] et vera fuisse et esse pro certo ex fama publica et communi voce in dicta publicatione et attesta
tionum [o: -ibus] et alias didicimus et scimus, hoc non ex friuolo aliquo nec ex negligentia nostra, quin-
potius ex infrascriptis rationibus noueritis contigisse, tum quia in magna mortalitate que erat sub anno
domini millesimo tricentesimo quinquagesimo moriebantur homines vtriusque sexus, saltem plerique seniores,
quasi in omnibus finibus mundi, maxime autem in partibus istis, tunc et in posterum per varias plagas et
pestilentias, testes plures nobiles et plebei, clerici et laici de medio sunt sublati, qui seriem pleniorem vite
et sanctitatis dicti Brynolphi Scarensis nouerunt certius informandam, tum quia testes nonnulli magis
sufficientes sunt circa regalia tributa et armorum exercicia pro defensione patrie occupati,q) alii verisimili- 122.
ter tunc tempus vernale in agris excolendis plurimum demorantur, alii autem per nimis longam distantiam,
videlicet extra regnum et vitra XL. vel C. miliaria Al[a]man[n]ica moram trahunt, adeo quod huiusmodi
sacri et pii negocii inquisitioni sine grauibus eorum lesione et rerum tempora periturarum iacturari et periculo
commode nequiant interesse, nec ad interessendum seu deponendum in huiusmodi negocio bono-modo vel possi
bili poterunt euocari. Famam autem celeberrimam et deuotionem in populo feruidissimam necnon insignium
miraculorum merita et eorum crebrescentem [0: -tiam] ceter[ar]umque virtutum et sanctitatis dicti Brynolphi
Scarensis prodigia gloriosa, que et quas mirabilis deus in sanctis suis per eum operari dignatus est et in dies
operari non desinit ad condignum explicare non possumus, quia tot et tanta ad aures nostras liiis temporibus
peruenerant, quod nec carta nec calamo ad plenum valeant comprehendi. In quorum omnium et singulorum
premissorum fidem et testimonium, sigilla nostra, vna cum quatuor suprascriptionibus notariorum seu scribarum
nostrorum supra et infrascriptorum presentibus actis nostris apponi iussimus in pendenti. Acta sunt in hoc
anno, indi[c]tione, diebus, mense et locis quibus supra, data vero Wastenis sub predicto anno a natiuitate
domini millesimo quadringentesimo decimo septimo, die XXVIII. mensis Aprilis supradicti.
Eo-o Petrus Holmstani, s) Presbiter Lincopensis, publicus apostolica et imperiali autoritatibus Notarius
et princip[al]ium actorum scriba a prelibatis reuerendis in Christo patribus et dominis, dominis Jacobo
Asloensi, Magno Aboensi et Eskillo > T exionensi dei et apostolice sedis gratia ecclesiarum Episcopis, presentis 123.
negocii Commissoriis, vna cum infrascriptis tribus notariis et scribis specialiter deputatus, ac in eorum et
cuiuslibet eorum manibus vt premittitur iuratus, premissis litterarum sacrosancte Constanciensis Sinodi pre-
p) Hodie Ranåker in eadem paroecia, territ. Skanmg.
q) Scilicet in diuturno bello, quod Ericus Pomeranus rex gessit
contra comites Holsatiæ.
r) Forsan legendum: temporum, pecuniarum jactura.
s) Editio vetus habet: Petrum Holstaui.
Tom. Hi
ll. 46 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.