180
XIII. YIT A S. BRYNOLPHI.
audiuit a dicta sorore Katherina Brynolphi, quod tempore venerabilis patris Brynolphi Scarensis prelibati
pie memorie venit ad eum quedam iuuencula, petens instanter inter se et virum suum diuortium celebrari,
eo quod mater optaret fieri filiorum. Dictus igitur venerabilis pater Brynolphus, impetrato ab ipsa mulieie
vnius anni spacio, quo medio cum marito suo cohabitaret, maudauit quod anno transacto ad ipsum redirent
super diuortio inter eos celebrando; quo facto, anno eodem euoluto, reuersa mulier cum filio, quem ab
eodem marito suo medio tempore susceperat, gratias agebat eidem venerabili patri Brynolpho dicens suum
filium esse filium eiusdem beati patris Brynolphi, eo quod gloriosis meritis suis eum conceperat et genuerat
de marito suo prelibato, gratiasque agens deo et eidem beato Brynolpho dixit se nolle ab eodem mai ito
suo quoad viueret separari.
Item generaliter omnes et singule sorores dicti conuentus in Wastenis numero quasi XL. intra can
cellos dicti locutorii earundem sororum in verbo veritatis requisite, ipsarum super premissis prius oneratis
conscientiis, affirmabant et verissima esse dicebant, que dicte sorores et fratres eiusdem Monasterii [de]
118. reuelatione vltima dicti secundi libri deposuerant et de vtroque conuentu eiusdem monasterii in premissis
eorum attestationibus, tam generaliter quam specialiter necnon coniunctim et diuisim per omnia inuenimus
concordare.
Seq[u]untur aliqua miracula de crebrescentia, pauca de multis.
Helena vxor Birgeri, de familia domini Alexandri, Curati ecclesie Oodh,m) Scarensis dyocesis, dum
ad mensam sana et incolumis sedere videbatur, et primum morcellum seu bolum comedere incepisset, subito
oculos horribili modo girare et regirare cepit, os eius versusn) a nostre dexterum deformaret 11 ) deflectitur,
oculi tandem versus dorsum et occiput versus pectus monstruose vertuntur; spumat in terram subito deiecta,
sanguis ab ore, oculis et naribus abundanter effluit, adeo quod ab hora meridiei vsque ad solis occasum
iam ab omnibus eam intuentibus miserabiliter mortua reputatur. Diuersorum igitur sanctorum patrocinia
humiliter implorantur, nec adest remedium; tandem vero per dictum dominum Alexandrum ad beatum Bry-
nolphum Scarensem pro ea voto facto, subito respirare cepit, et quasi de graui somno euigilans resedit et
eisdem hora et loco membra inordinata ad loca debita reducuntur, ipsaque mulier plene sanitati restituta
est, statim voto facto, sub anno domini MCDXVI. ipso die purificationis beate Marie virgiuis. Testes autem
huiusmodi miraculi producti, iurati seorsum et singillatim suo medio iuramento diligenter examinati sunt
dictus dominus Alexander Beronis, Curatus in Oodh et Birgerus maritus dicte Helene, qui pro eadem Helena
votum prefatum fecerunt, dicentes quod in facie ipsius mulieris apparebant euidentissime quasi quedam alba
vestigia cruciantis seu trucidantis eam et reputantes eam a dyabolo suffocatam.
Item Bondo Kiebbas, ciuis Ludosiensis, Scarensis dyocesis volens trans mare equos suos nauigio
119. deducere, subito vnum equorum suorum iacentem reperit et per os et nares stercora emittentem, ceteris
nautis, qui iam ipsum equum mortuum putabant eum in mare precipitare volentibus; voto autem beato
Brynolpho Scarensi Episcopo facto, subito idem equus sanus surrexit et perfecte conualuit. Premissa autem
et infrascripta omnia et singula dictus Bondo, suo medio iuramento diligenter examinatus deposuit, narrans
quasi simile de quodam puero trium annorum, qui dum niteretur quandam domitam monedulam accipere,
subito ab altitudine X. cubitorum Cadens super vnum trabem, ab omnibus mortuus credebatur. Dictus autem
Bondo hec videns, persuasit dicti pueri parentibus, vicinis suis, quod votum pro eo facerent beato Bry
nolpho Scarensi, exponens eis qualiter equum suum in mari mortuum mirabiliter suscitasset, quo quidem
voto facto, ipse puer, qui vitra quartale vnius diei estiualis ab omnibus, vt premittitur, mortuus putabatur,
subito conualuit et surrexit, de anno domini MCDXV. tempore estiuali. Dixit etiam idem Bondo, suo
medio iuramento quo supra, quod cum premissa omnia iam Scaris constitutus sub silentio et ingratitu
dinis titulo ponere non curasset, recedens a ciuitate Scarensi per quartam partem vnius miliaris, bursam
suam pecunia plenam se vidisse [o; amisisse] agnouit. Penitentia ductus et aliqualiter recollectus iudicauit
intra se, hoc sibi merito euenisse et quod dicta miracula beati Brynolphi scribi siue publicari coram Com-
missariis non fecisset. Yoto autem nedum pro dicta bursa recuperanda, immo verius pro sigillo suo et
quadam littera in ipsa bursa alias reclusa, de quibus magis doluit, eidem beato Brynolpho Scarensi facto,
obuiam habuit quandam mulierem subito, que sibi bursam restituit cum pecunia, sigillo et littera prelibatis.
Dictus igitur Bondo Scaras rediens, coram nobis Commissariis premissa omnia et singula, suo quo supra
medio iuramento deposuit vt in forma.
Item Magnus filius Birgeri Folkason,o) armigeri, ex vtroque parente nobilis, Scarensis dyocesis,
120. infans etatis dimidii anni tam graui infirmitate detentus est, quod in tribus vel quatuor diebus lac de matre
sugere non posset et iam pene deficere videretur; voto pro eo ad beatum Brynolphum Scarensem facto,
quod si superuiuere et conualescere posset, ipsum infantem in ecclesia Scarensi diuino seruicio manciparet,
m) Vide supra p. 168, not. v. o) Nobilis quidam, Birgerus Folkason, possidens bona in Ve-
n) Forsan legendum : versum a sinistro dexterum deformatur strogotia comparet ann. 1410 et 1414 (lit. origg. in biblioth.
et... . Strengenensi).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.