Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 
179 
causam seien tie reddens, quia sic pro veritate et vt vera a Magistro Petro confessore supradicto audiuerat 
et a domino Magno Petri predicto, qui ambo hoc publice in ambone predicauerunt, eo quod sic a beata 
Birgitta per tempus et tempora quibus secum, vt supra dicitur, conuersabantur, didicerunt. Dixit etiam 
idem testis loquens, quod beata. Birgitta , seu Brigida, visitauit loca singulorum sanctorum patronorum in 
regno Swecie, et semper responsa recepit de eorum sanctitate et meritis. Venieus igitur ad sepulchrum 
venerabilis patris beati Brynolphi cuius res agitur, recepit maximam consolationem spiritualem prout supra 
dictum est in dictis depositionibus prioris de Alwastro. Interrogatus quare non esset ipsa reuelatio incor 
porata sicut plures alie, dixit idem testis loquens se diuersas reuelationes beate Birgitte factas fuisse, vi 
disse, legisse et predicasse, que numquam fuerant cum aliis incorporate, addens, quod super hoc auderet 
, quod dictus Prior de Alwastro numquam aliter deposuit, nisi prout ab ore dei processisse per beatam 
Birgittam didicerat. Dixit insuper idem testis loquens, se a dicto Magistro Petro veraciter audiuisse, quod 115. 
septem essent sancti in Swecia canonizandi, inter quos nominauit et nominatim expressit duos, videlicet 
dominos Brynolphum Scarensem et Henichinum f) Aboensem, Episcopos. 
Item super generalibus interrogatoriis suprascriptis omnes et singuli, seorsum et singillatim, dicti 
testes interrogati et diligenter examinati, responderunt medio suo iuramento et dixerunt quod non. 
Eodem die, hora vesperarum die [o: decima], vel quasi, in loquutorio sororum dicti monasterii in Wastenis, 
apertis clausuris ferreis in vna fenestrarum et amotis velis intra cancellos ferreos, venerabilis et religiosa 
ac deo deuota persona, soror Gerdhica Hartlewi, Abbatissa eiusdem monasterii Wastenensis, etatis XLVII. 
annorumg) vt dixit, coram nobis Commissariis prelibatis extra dictos cancellos pro tribunali sedentibus 
personaliter constituta testis interrogata et super dicta reuelatione beate Birgitte, alias de et super sancti 
tate et vita commendabili venerabilis patris Brynolphi, quondam Scarensis Episcopi prelibati, diuinitus facta 
et ostensa, per nos diligenter examinata et interrogata respondit suo medio iuramento et dixit, quod sere 
nissime [o; firmissime] crederet et sciret eam de ipso Brynolpho beato et non de alio fuisse et esse factam, 
et beatissime domine sue, domine Birgitte seu Brigide, dum in humanis ageret, diuinitus reuelatam, causam 
scientie sui dicti reddens, quia sic firmissime et indubitantissime audiuit a domina Katherina, filia eiusdem 
beate Birgitte et a Magistro Petro Olaui, confessore ipsius beate Birgitte, a domino Petro quondam Priore de 
Alwastro, Cisterciensis ordinis Lincopensis dyocesis, h) et a domino Gudhmaro, per tempus et tempora qui 
bus cum eis in ipso conuentu seu Monasterio conuersabatur, videlicet a tempore quo erat etatis VIII. vel 
IX. annorum. 
Item super eodem religiosa et deo deuota persona, soror Estridis Gunnari, quinquagenaria, vt dixit, 116. 
eiusdem monasterii professa, producta, iurata ac interrogata suo medio iuramento dixit prout supra imme 
diate, affirmans.se hoc audiuisse a dicta domina Katherina et a sorore Katherina Brynolphi,') que cum 
esset nobilis moribus et genere, de consensu alterutrius coniugum se inuicem a lege coniugali absoluentium, 
ipsa professa est in monasterio Wa-stenensi in prima fundatione seu institutione eiusdem religionis et cum 
primis velum recepit in ipso conuentu sororum, maritus vero etiam nobilis eiusdem Katherine cum primis 
cepit habitum in Conuentu cfratrum ibidem, ambo in timore domini separatim et seorsum quoad vixerunt 
Christo domino iugiter seruientes. 
Item super eodem religiosa et deo deuota persona soror Gertrudis Andree, etatis LXIIII. annorum vt 
dixit, eiusdem monasterii professa, producta, iurata et interrogata, respondit suo medio iuramento et dixit 
prout supra immediate, referens se ad dictum dominum Gudhmarum, qui hoc pluries affirmabat se a beata 
Birgitta audiuisse, et ad prefatum Magistrum Petrum, confessorem eiusdem beate Birgitte, a quo etiam 
dixit eadem testis loquens se multa bona et commendabilia de vita et sanctitate eius et aliis miraculis per 
dictum beatum Brynolphum Scarensem factis, videlicet de aqua conuersa in vinum, de officiali beati Bry- 
nolphi per eum resuscitato et confessato et qualiter diuites quasi spernebat et pauperibus congaudebat; qui 
quidem Magister Petrus, vt dixit i[s]ta testis loquens, in ipso monasterio Wastenensi multis claret mira 
culis per sua merita gloriosa. 
Item super eodem religiosa ac deo deuota persona, soror Kagna Johannis, k) etatis L1I1I. annorum vt 117. 
dixit, professa eiusdem Monasterii, producta-, iurata et interrogata suo medio iuramento dixit prout supra 
immediate, referens factique auditus sui(!) ad dictos Magistrum Petrum et dominum Gudhmarum: addens 
nichilominus, quod ipsa testis loquens pluries audiuit a dicto Magistro Petro de aqua in vinum conuersata 
[o: conuersa] meritis beati Brynolphi Scarensis et id ipsum etiam audiuit a dicta sorore Katherina Brynolphi. 
Item super eodem religiosa ac deo deuota persona, soror Gertrudis Benedicti, sexagenaria 1) vt dixit, 
similiter producta, iurata et interrogata et suo medio iuramento dixit vt supra immediate, addens, quod 
f) Lege : Henricum, de quo v. supra p. 132. 
g) De ea cfr. Diar. Vadst. ad anu. 1408, 22 et 38. 
h) De duobus Petris haudraro confusis cfr. supra nott. t. et a. 
i) Uxor armigeri Johannis Petri (supra not. x. memorati) qui 
ædificationi monasterii præfuit (Diar. Vadsten. ad ann. 
1401 et 1405; cfr. R.-Arch.Perg.br. n. 1134—36, 1146 et 
892). Alia Katerina Brynulfsdotter, leonis imaginem gerens 
in armis et amita celeberrimi Benedicti Algoti, ducis Hal- 
landiæ et Österlandiae, diligenter ab illa est distinguenda. 
k) Obiit an. 1428 (Diar. Vadst.). 
l) Obiit an. 1439 (1. c.).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.