178
XIII. VITA S. BRYN 0 L PHI.
ac ad receptionem et examinationem nonnullorum testium in speciali descendere. Hinc est quod nos Com-
missarii prelibati, cupientes inauditum nobis in hac parte commissum, iuxta modum nobis possibilem,
fideliter exequi, vt tenemur, infrascriptos testes de et super dicto vltimo dicto articulo dicti secundi libri
et super suprascripta reuelatione in attestationibus domini prioris de Alwastro comprehensa citare et dili
genter examinare curauimus per modum immediate inferius annotatum.
112 . Eodem die et loco supradicto venerabilis et religiosus vir, frater Ericus Johannis, prior conuentus
fratrum monasterii prefati, etatis L. annorum w) vt dixit, per nuncium nostrum testis citatus, iuratus et
super dicto vltimo capitulo dicti secundi libri interrogatus et diligenter examinatus respondit, suo medio
iuramento, et dixit, quod illud vltimum capitulum dicti secundi libri debet intelligi et exponi de beato
Brynolpho Searensi et non [de] alio, saltem ab eo loco quo dicitur: Hic sanctus etc.., causam reddens scientie
sui dicti, quia sic pro veritate et vt vera audiuerat ab hiis qui audiuerunt ab ipsa beata Birgitta, cui sic
fuit diuinitusreuelatum, videlicet a domino Magno Petro [o: -i], septuagenario, quondam primo Priore eiusdem
monasterii in Wastenis *1 qui sepius dixit se hoc audiuisse a beata Birgitta per tempus et tempora quibus
secum conuersabatur, tam in terra sancta, quam in vrbe et alibi, quasi per XX. annos. Dixit etiam idem
testis loquens, id ipsum audiuisse a domino Petro, quondam priore monasterii in Alwastro, ordinis Cister-
ciensis Lincopensis dyocesis, Confessore et collectore seu conscriptore reuelationum eiusdem beate Birgitte,
et a domino Gudmaro,y) conuentuali eiusdem monasterii in Wastenis octogenario, qui dixit, se etiam hoc
a beata Birgitta audiuisse per tempus et tempora quibus sequebatur eam ad terram sanctam et deinde ad
vrbem, et paulo ante obitum eiusdem beate Brigide missus erat per eam super certis negotiis ad ipsum
monasterium in Wastenis. Interrogatus de tempore et loco, dixit idem testis loquens de diuersis locis et
temporibus, quia ante XXX. annos, et tam ante ingressum religionis, quam post hoc, pluries audiuit.
Item super eodem religiosus ac deo deuotus vir, frater Martinus Laurentii, professus ibidem, etatis
113. LXXV. annorum vt dixit, et etiam ex sue faciei inspectione verisimiliter apparebat, testis citatus, iuratus
et interrogatus suo medio iuramento dixit prout supra immediate, referens se ad dominum Nicolaum, quon
dam Curatum ecclesie Herseme,G Lincopensis dyocesis, postea conuentualem eiusdem monasterii in Wastenis,
eo quod sic ab eo audiuit per tempus et tempora quibus idem testis loquens sibi seruiuit, videlicet vitra
sex annos continuos, qui quidem dominus Nicolaus id ipsum dixit se vere audiuisse a beata Brigida per
tempus et tempora quibus secum conuersabatur in vrbe, videlicet vitra quartale vnius anni. Dixit etiam
idem testis loquens, id ipsum audiuisse a Magistro Petro Olaui a) quondam confessore dicte beate Birgitte,
de quo quidem Confessore sibi associando tandem beata Birgitta fuit diuinitus annominata [o: ammonita],
vt ipsum sibi in confessorem acciperet: Dixit insuper idem testis loquens, se id ipsum veraciter audiuisse
a domina Katherina, filia beate Birgitte ac a dictis dominis prioribus, videlicet Magistro [Petro] Wastena-
rum et Petro Alwastri monasteriorum. Dixit etiam idem testis loquens, quod ob deuotionem quam erga
ipsum beatum Brynolphum spiritualiter [o: specialiter] habuerat et ob sanctitatem quam a dictis suis rela
toribus didicerat, semel sepulchrum eiusdem beati Brynolphi ante ingressum religionis peregre visitauit
Item super eodem religiosus et deo deuotus vir frater Finwidus Simonis.,b) professus ibidem, etatis
LXIIII. annorum vt dixit, testis citatus, iuratus et interrogatus suo medio iuramento, dixit prout supra
immediate, excepto quod non visitauit eius sepulchrum, referens se ad dictos dominos Magnum Petri et
Gudmarum ac Nicolaum in Herseme, addens, quod non dicti domini Magnus et Gudmarus mortui fuerunt
IU- ante XL. annos, dictus vir Nicolaus obiit ante tres annos.c) Interrogatus idem testis loquens, quare ipsa
reuelatio in attestationibus dicti prioris de Alwastro comprehensa et inserta non est vel fuit inter alias reue-
lationes eiusdem beate Birgitte locata, seu incorporata, dixit quod hoc ideo factum fuisse et esse credit,
quia dictus dominus prior Alwastri eam cum aliis domino Alfolso [o: Alfonso] heremite,d) qui eas in vnum
volumen congregauit, in tempore debito minime presentauit.
Item super eodem religiosus et deo deuotus vir, frater Gregorius Jacobi, e) professus ibidem, quasi
octogenarius, vt dixit, testis citatus, iuratus et interrogatus, ac per nos diligenter examinatus, dixit, suo
medio iuramento, huiusmodi reuelationem de ipso beato Brynolpho fuisse et esse factam, et non de alio;
w) Si octogesimum quintum aetatis annum an. 1447 est assecu
tus (Diar. Vadst.), nunc LV. numerabat annos,
s) Hic frater Magnus Petri, socius Birgittae in itinere et
tunc ”presbyter” vel ”capellanus” vocatus, secundus prior
vel confessor factus est post mortem magistri Petri an. 1378
(Diar. Vadst. ad an. 1378, 94 et 96). Praeterea eum, ut non
nulli contenderunt, a gente Birgittae non esse ortum patet
ex eo, quod frater erat armigeri Johannis Petri (Diar. Vadst.
an. 1405), et ex eorum insignibus gentilitiis (E.-Areh.Perg.
bref, n. 1136).
y) Obiit an. 1389; v. Diar. Vadsten., ubi plura de eo inve
niuntur.
z) Hodie Häradshammar. Cfr. supra Tom. I. 1. p. 127, not. h.
a) Vocabulum ”Magistro” ostendit hoc spectare ad Petrum Va-
stenensem (v. p. 177, not. t), qui sicut alter Petrus Alva-
strensis, quamvis rarius, fert cognomen Olaui. In processu
canonizationis, quum de vita Birgittae ab eis composita agi
tur, vocantur ”dominus Petrus Olaui de ciuitate Skenengensi
presbyter de regno Swecie et frater Petrus Olaui prior mo
nasterii s:te Marie de Alwastro .... olim confessores . ...”
b) Cfr. Diar. Vadsten. ad ann. 1405 et 1424.
c) Sine dubio omisit scriptor vel typographus signum V. ante
IH. Obiit enim Nicolaus an. 1409 (Diar. Vadst.).
d) Olim episcopus Giennensis (in Hispania), inclitus amicus
Birgittae et praecipuus collector revelationum, de quo plura
in vita Birgittae.
e) In fine eiusdem anni (1417) obiit (Diar. Vadst.).
■■

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.