Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIII. VIT A S. B R YN 0 LP III. 
177 
medium produxerunt, ostendentes sanctitatem eiusdem venerabilis patris Brynolphi ex depositionibus seu 
attestationibus domini Petri, quondam prioris de Alwastro, t) Cistercieusis ordinis Lincopensis dyocesis, in 
XXXIII. sue depositionis articulo, circa cuius medium versus finem sic contineri vidimus, legimus et inde 109. 
de verbo ad verbum copiari et presentibus inseri fecimus in hac forma, u) 
”Sed causa exempli iste testis dixit, se velle hic aliqua declarare, quoniam dixit iste testis loquens 
quod ipse presens fuit in Regno Swede et audiuit a domina Birgitta, qualiter tunc habuit infrascriptam 
reuelationem de quodam Episcopo, qui vocatus fuit dominus Brynolphus, qui fuerat Episcopus Scarensis. 
Accidit enim quod in die purificationis domina Birgitta esset in ecclesia Scarensi, tunc sensit odorem sua- 
uissimuru insolitum. Admirans igitur de hoc, rapta fuit statim in spiritu et videbat tunc beatam virginem 
Mariam et cum ea quendam virum mire pulchritudinis, indutum pontificalibus ornamentis. Tunc vero ait 
virgo Maria ad eam: Scias filia, quod iste Episcopus honorauit me in vita sua et honorem opere confir- 
mauit. Cuius vita quam acceptabilis fuit deo, demonstrat odor quem sensisti; nunc autem, licet anima 
eius est in conspectu dei, tamen corpus eius iacet hic in terra sine honore, et sic ista margarita mihi 
dilecta locata est inter porcos." 
Tenor vero dicti viti mi capituli secundi libri Reuelationum predictarum in rubro et in nigro sequi 
tur et est talis. 
"Deprecatio matris ad filium pro sponsa et pro alio sancto et de acceptatione deprecationis matris a 
Christo et de certitudine vere vel false sanctitatis hominis in hac vita. 
Mater loquebatur filio dicens Da fili mi noue sponse tue, vt corpus tuum dignissimum radicetur in 
corde eius, vt ipsa mutetur in te tuaque delectatione repleatur. Deinde ait: hic sanctus cum temporaliter 
vixit, fuit in fide sancta sicut mons stabilis, quem non fregit aduersitas, nulla retraxit delectatio; fuit et 110. 
flexibilis ad voluntatem tuam sicut aer mobilis, quocunque eum impetus spiritus tui traxit. Fuit insuper 
in caritate tua ardens quasi ignis calefaciens frigidos et consumens iniquos. Nunc autem anima eius tecum 
est in gloria, vas autem instrumenti eius depressum est et in humiliori loco iacet quam decet. Ideo fili 
mi da corpori eius altiorem eleuationem, honora illud quod te pro modulo suo honorauit, eleua illud quod 
te labore suo quo potuit eleuauit. Respondit filius: Benedicta sis tu que nihil relinquis intactum quod ad 
amicos pertinet: non decet, mater, vt vides, quod lupus [o: -is] detur cibus optimus, non conuenit, vt sa- 
phirus membra conseruans sana et corroborans infirma ponatur in luto. Non etiam decet vt cecis accen 
datur lumen; iste quippe homo, sicut in fide fuit stabilis et in caritate feruentissimus, sic et incontinen 
tia optime fuit ad voluntatem meam dispositus. Propterea sapuit mihi sicut cibus optimus optime decoctus 
in bona patientia et tribulatione, dulcis denique et bonus in bona voluntate et affectu, melior in conatu et 
virili progressu, optimus et dulcissimus in laudabili consummatione. Propterea non decet, vt ante lupos 
talis exaltetur cibus, quorum cupiditates nesci[un]t satietatem, quorum delectatio refugit herbas virtutis et 
sitit carnes putridas, quorum vox et astucia ouibus est nocua. Fuit etiam quasi saphirus in an[n]ulo per 
fame et vite claritatem, per quam ostendit se esse ecclesie sue sponsum, domini sui amicum, fidei sancte 
conseruatorem et mundi contemptorem. Propterea, mater carissima, non decet, vt tante bonitatis amator 
tamquam mundus sponsus tangatur a tam immundis, tanteque humilitatis amicus ab amatoribus mundi 
contingatur. Fuit etiam tercio tamquam lumen positum super candelabrum per omnem mandatorum meorum 
executionem, per bone vite doctrinam. Per hanc muni[i]t stantes ne caderent, per hanc eleuauit cadentes, 
per hanc etiam futuros post se ad me excitauit. Hoc lumen indigne [o: -i] videre sunt obcecati amore 111. 
suo, hoc lumen discernere nesciunt qui habent albuginem v) superbie, hoc lumen attractare non valent 
scabiosi manibus, quia hoc lumen cupidis et suam voluntatem amantibus est nimis odiosum. Ideo, prius 
quam eleuetur, iustum est, vt illi qui immundi sunt purgentur, et qui ceci sunt illuminentur. Illum vero 
hominem quem homines terre dicunt sanctum, tria ostendunt eum non esse sanctum, primo quia ante 
mortem non imitabatur vitam sanctorum, secundo qnia hilarem voluntatem non habuit patiendi martirium 
pro deo, tercio quia non habuit caritatem ardentem et discretam sicut sancti. Tria quoque sunt propter 
que quis videtur a populo sanctus: primum est mendacium fallentium et placare volentium, secundum 
facilitas credulitatis insipientium, tercium est cupiditas prelatorum et tepiditas prelatorum et examinatorum; 
vtrum autem ipse est in inferno vel in purgatorio nondum est tibi licitum scire, sed cum tempus fuerit 
loquendi.” 
Auditis igitur et per nos diligenter consideratis generalibus responsis prefatorum Priorum [o: -is] et 
conuentus, communicato etiam super hoc sapientium concilio, visum nobis bonum erat et vtile cum matura 
deliberatione et magis exacte de huiusmodi allegationibus sanctitatis ipsius Brynolphi Scarensis inquirere, 
t) Petrus Olaui, prior Alvastrensis, vocatur infra (p. 112 ve 
teris edit.) ”collector et conscriptor revelationum Birgittæ” 
et in Diar. Vadsten., ubi dies obitus ejus. 9 April, an. 1390, 
commemoratur, ”translator et . conscr. rev Birg. Bene di 
stinguendus est a Magistro Petro Yadstenensi, etiam comite 
Tom. III. 
et confessore Birgittæ atque deinde primo priore monasterii 
Vadsten. usque ad mortem an. 1378. (Diar. Vadsten.). 
u) Pene verbotenus reperitur hæc depositio in supradictis Actis 
eanonisationis Birgittæ. 
v) Morbus oculorum. 
II. 45.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.