Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

176 
XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 
et studeant com parere, si quid etiam volueritis seu voluerint contradictos attestationes et processus opponere, 
106. vel vt premittitur excipere, verbo vel in scriptis opponant vel excipiant legittime coram nobis: alioquin ad 
vlteriora procedemus vestrorum et ipsorum absentia seu contumacia non obstantes [o: -te]: Hanc autem 
nostram citationem in valuis huius Cathedralis Ecclesie Scarensis affigi et publicari mandauimus ad instar 
edictorum publicorum que olim in Albo Pretorum scribebantur, vt cunctis eam intuentibus fieret manifesta, 
et ne dicti citati de premissis ignorantiam aliquam pretendere valeant seu etiam allegare. In quorum 
omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum, presentes litteras fieri fecimus, nostrorumque 
sigillorum iussimus impressione muniri. Datum Scaris anno domini MCDXY1I., Indictione decima, die 
Jouis, vicesima secunda mensis Aprilis. 
Die vero Solis XXV mensis Aprilis nobis Commissariis prelibatis in ecclesia Scarensi pro tribunali 
sedentibus, comparuerunt dicti Procuratorio nomine quo supra in iudicio legittime coram nobis et supra 
citatorum non comparentium nec contra dictas attestationes quidquam verbo vel in scriptis dicere vel excipere 
curancium contumacia[m] accusarunt, ipsosque petierunt per nos Commissarios prelibatos contumaces reputari 
et in ipsorum contumaciam attestationes suprascriptas et alia inde secuta cum protestatione debita publicari 
Et tunc nos commissarii prelibati prefatos citatos non comparentes nec huiusmodi diei termino satisfacere 
curantes, licet diucius et vsque ad horam debitam expectatos, reputauimus quoad actum et terminum huius 
modi exigente iusticia merito contumaces, et in eorum contumaciam predictas attestationes et alia in dicta 
citatione contenta fecimus et mandauimus publicari, nemine reclamante, et pro publicatis habere voluimus, 
mandatis Notariis et Scribis nostris supra et infrascriptos [o: -is], vt predictorum copiam dictis procuratori 
bus et quibuscunque aliis eam petentibus et habere volentibus traderent, petentium quidem sumptibus et 
expensis. 
107. Demum die Mercurii XXVIII. predicti mensis Aprilis apud monasterium sanctarum Marie et Birgitte 
in Wasteno, ordinis sancti Augustini, sancti Saluatoris nuncupati, Lincopensis dyocesis, nobis Commissariis 
personaliter constitutis, ad instandas dictorum procuratorum et sollicitatorum, citatis prius per nos citan 
dum -[o: -is] ad nonnullos actus iuxta interrogatoria supraseripta, quamuis non super articulis prelibatis, 
super vita tamen et sanctitate dicti venerabilis patris Brynolphi, quondam Scarensis Episcopi et eius meritis 
nos processisse noueritis in hunc modum: 
Eadem die hora sextarum vel quasi in loquutorio fratrum dicti Monasterii in Wastenis intra can 
cellos, venerabiles et religiosi ac deo deuoti fratres, dominus Ericus Johannis Prior, r) totusque conuentus 
ibidem Monasterii eiusdem coram nobis Commissariis prelibatis extra eosdem cancellos pro tribunali seden 
tibus personaliter constituti, ac generaliter in verbo veritatis et sacerdotii interrogati et requisiti de et super 
fama, vita et sanctitate venerabilis patris domini Brynolphi quondam Scarensis Episcopi prelibati, vt si 
et in quantum eis aut eorum alteri de huiusmodi fama et sanctitate constaret, semotis odio, timore vel 
amore, prece vel precio'bt quacumque alia subtractionis causa, nobis fideliter referre curarent. Ad quam 
quidem requefacta [o: requisitionem] seu interrogationem et sicvt premittitur per nos factam, dictus dominus 
prior et statim in continenti affirmari [o: afferri] mandans quendam librum celestium reuelationum beate 
Birgitte, alias Brigide, quondam fundatricis et spiritualis patrone eiusdem Monasterii in Wastenis, dum 
in humanis ageret, diuinitus factarum, in pergameno et littera ytalica conscriptum, quatuor tenacula ar 
gentea deaurata et zonis cericeis [o: sericeis] auro contextis affixa et ad modum manuum formata haben- 
108. tem, a cuius quidem libri vtroque latere super balneo cerico [o: baltheo serico] ab extra inter solem et 
lunam deauratos et stellas argenteas hinc inde insertas perpendiculariter, vt prima facie apparuit, contine 
bantur hec verba: liber celestis reuelationum dei. Cuius etiam prologus in octauö folio, a principio nume 
rando sic incipit: Stupor et mirabilia audita sunt in terra nostra etc.. Finis autem eiusdem libri in rubro 
talis est: Explicit vltimus liber celestium reuelationum Christi ad sponsam beatam Birgittam: Et aperiens 
idem dominus prior eundem librum, capitulum vltimum secundi libri, infrascripti tenoris, digito de 
monstrans, nobis ad inspiciendum, legendum et examinandum tradidit et produxit, dicens, hoc capitulum 
vltimum de ipso venerabili patre Brynolpho, quondam Episcopo Scarensi, pie memorie debere intelligi et 
exponi, et de nullo alio sancto, saltem ab eo loco vbi dicitur: hic sanctus cum temporaliter vixit etcetera 
vsque ad finem, excepto illo Redaro de quo ibidem fit mentio. Et hoc idem affirmabant omnes et singuli 
fratres conuentus eiusdem monasterii, ibidem presentes et auscultantes, dicentes, se hoc firmissime credere 
et super hoc audere mori, eo quod sic veraciter a patribus et senioribus eorum dici audiuerant et sic audita 
communiter predicauerant in ambone. Vnde ad corroborandum huiusmodi dictum suum prelibati fratres 
prior et conuentus quendam alium librum papireum priori libro omnino dissimilem et difformem duo tena 
cula dumtaxat habentem, qui liber attestationum beate Birgitte alias Brigide vulgariter nuncupatur, s) in 
r) ”De Ölandia.” Intravit monasterium an. 1389, factus jpst s) Idem,'ac ”Acta et processus canonizationis Birgitte,” ex quo 
confessor 1401, resignavit 1423, obiit 1447 (Diar. Vadsten.). infra post vitam Birgitte excerpta dabimus.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.