Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIII. VITA S. BRYNOLP H I. 
175 
Die Martis XX. predicti mensis Aprilis super penultimo dictorum articulorum articulo qui incipit; 
Item quod eodem anno quidam puer Turgillus etc., honorabilis vir dominus Haquinus Andree, Curatus 
ecclesie Hwalstada, Scarensis dyocesis, etatis XXX. annorum, vt dixit, testis productus, iuratus et interro 
gatus respondit suo medio iuramento et dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia ea pro veritate et 
vt vera audiuit ab illis qui dictum Turgillum principalem viderunt talem, qualis in dicto articulo descri 
bitur, et ab illis quibus ipse patiens alias serviuit et ab eorum vicinis, quodque de huiusmodi contentis in 103. 
dicto articulo est publica vox et fama inter omnes suos parochianos; interrogatus de eorum nominibus dixit 
se nescire nomina singulorum, quia nouerit [o: nouiter] eandem parochiam obtinuit. 
Item supei eodem articulo die quinto Jouis XXII. mensis Aprilis predicti prouidus vir Thomas 
Sigeii de Tokatoip, parochie Hwalstada, Scarensis dyocesis, lavcus, etatis XL. annorum vt dixit, testis 
productus etc., suo medio iuramento dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia ipsum Turgillum in 
huiusmodi infirmitate fouit, et pro eo votum beato Brynolpho fecit, eo quod ipse patiens eidem testi loquenti 
tunc seruiuit, cum in eandem infirmitatem incidit, videlicet ipso die Pentecostes et continuauit vsque ad 
dominicam Trinitatis ita quod, loqui non potuit, voto autem per eundem testem loquentem pro eo, vt pre- 
mittitur, facto, subito eonualuit et surrexit. » 
Die Jouis XXII predicti mensis Aprilis super vltimo dictorum articulorum articulo qui incipit: 
Item quod anno eodem quedam Margareta etc., honorabilis et discretus vir dominus Beno [o: Bero] Knap, 
Canonicus Scarensis testis productus, iuratus et interrogatus respondit suo medio iuramento et dixit, 
contenta in dicto articulo fore vera, quia ea pro veritate et vt vera ab eadem Margareta se audiuisse ac de 
mandato domini Ordinarii ipsum miraculum fideliter conscripsisse firmiter asseruit, nil addito vel minuto 
quod sensum mutet aut variet intellectum, sub anno domini MCDXIIII. die Assumptionis beate virginis. 
Item super eodem honorabilis vir dominus Arwidus, Sacrista ecclesie Scarensis testis productus etc.. 
dixit prout supra immediate, excepto quod non conscripsit ipsum miraculum sed quia [o: quod] interim 
presens fuit sicque fieri vidit et audiuit. Dicti autem testes omnes et singuli seorsum et singillatim super 
generalibus interrogatoriis suprascriptis interrogati et diligenter examinati dixerunt quod non. 104. 
Deinde eadem die Jouis XXII. predicti mensis Aprilis post productionem et examinationem testium 
predictorum, venerunt procuratores prelibati procuratorio nomine quo supra petentes eorundem testium 
attestationes publicari, vt est moris, nec non citari omnes et singulos, quorum interest aut intererit seu 
qui sua putauerunt interesse, ad dicendum et opponendum contra dictas attestationes, si quid dicere vel 
opponere voluerint verbo vel in scriptis ad aliquem certum peremptorium terminum competentem: Nos 
igitur commissarii prelibati, perpendentes huiusmodi petitionem fore iustam et consonam rationi, et pro 
tribunali sedentes, citationem infrascripti tenoris fieri decreuimus, ipsis procuratoribus eundem terminum 
ad actum similem nihilominus assignando. Tenor vero dicte citationis talis est. 
Uniuersis et singulis Christi fidelibus et presertim illi vel illis quos infrascriptum tangit negotium, 
vel sua interesse credentibus, seu qui sua putauerunt interesse, omnibusque aliis et singulis quorum inter 
est aut intererit seu interesse poterit quandolibet in futurum, Jacobus Asloensis, Magnus Aboensis et 
Eskillus Yexionensis dei et apostolice sedis gratia ecclesiarum Episcopi, commissarii ad infrascripta a 
sacrosancta Constanciensi sinodo specialiter deputati, similem [o: salutem] in filio virginis gloriose. Pridem 
cum nos debita reuerentia receptis et perlectis litteris sacrosancte et generalis Constanciensis sinodi preli- 
bate de et super canonizatione et inquisitione dominorum Nicolai Lincopensis et Brynolphi Scarensis quon 
dam Episcoporum necnon Ingeridis quondam monialis Skeningensis, celebris et recolende memorie, negocio 
nobis ab eadem sacrosancta Sinodo specialiter credito et commisso et demum earundem litterarum vigore habitis 
et seruatis nonnullis actibus iudicialibus in ciuitate Scarensi, coram nobis et quam pluribus tam de eadem ciui- 105. 
täte Scarensi quam extra testibus productis, iuratis, receptis et examinatis, et depositionibus testium super vita et 
miraculis eiusdem Brynolphi Scarensis pie memorie productis, iuridice coram in nostri et nostrorum presentia con 
stituti Procuratores et procuratorio nomine, necnon sollicitatores et promotores dictarum Canonizationum seu in 
quisitionum negotii prelibati de quo ad presens agitur cum instantia et reuerentia debitis petierunt, attestatio 
nes et dicta testium ac totum processum in huiusmodi Canonizatione [a: -is] seu inquisitione [o: -is] negotio ha 
bitum coram nobis cum protestatione debita publicari, sibique ac omnibus et singulis Christi fidelibus petentibus 
ac ipsarum habere volentibus copiam decreui [o: decerni] et cum termino ad opponendum quicquid predicti 
citati vel alii opponere voluerint verbo vel in scriptis: Nos vero attendentes predictorum Procuratorum 
petitionem fore iustam et consonam rationi et volentes nihilominus circa tam ardua négocia, que vtique per 
nos per dei gratiam stare nolumus nec intendimus, quin potius debite et mature procedere sicut decet, vos 
vel illos, omnes et singulos supradictos tenore presentis, primo, secundo et tercio, peremptorie, auctoritate 
prefate Sinodi sacrosancte, qua fungimur in hac parte, citamus, requirimus et monemus, quatinus die 
XXV. mensis Aprilis presentis, hora terciarum vel quasi, in hac Scarensi ecclesia audituri prefatorum 
attestationum et depositionum testiumque et totius processus publicationem, et copiam ipsorum vobis et 
aliis quorum interest decernendum [o: -am], si eam habere volueritis seu voluerint, reputari(!) studeatis
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.