Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 
174 
100. examinatus suo medio iuramento dixit, contenta in dicto articulo fore vera, ipsumque testem loquentem 
de veritate dicti articuli cjim dictis duobus testibus immediate supra descriptis, per omnia inuenimus 
concordare. 
Die Jouis XV. predicti mensis Aprilis super XLI°. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item 
quod eodem anno dominus Lambertus, Canonicus Scarensis etc., honorabilis et discretus vir dominus Lam- 
bertus Canonicus Scarensis principalis et in ipso articulo principaliter nominatus, testis productus, iuratus 
et interrogatus ac diligenter examinatus suo medio iuramento respondit et dixit, contenta in dicto articulo 
fore vera, sibique testi loquenti sic prout in dicto articulo continetur, veraciter contigisse, causam reddens 
scientie sui dicti, quia eandem surditatem, de qua in dicto articulo fit mentio, idem testis loquens passus 
est continue per annum cum dimidio in dextra aure, et deinde anno sequenti passus est in ambabus suis 
auribus, a festo videlicet Pentecostes vsque ad tempus exhumationis ossium venerabilis patris Brynolplii pie 
memorie, que facta est circa festum sancte Margarete immediate sequens o). Eo vero tempore cum ablue 
bantur predicta ossa eiusdem beati Brynolphi, sumens idem testis loquens de eadem ablutionis aqua, auribus 
suis instillauit quasi hora meridiei, et cum nocte sequenti euigilasset audiuit. gallos circumquaque cantare 
in ipsa ciuitate Scarensi et ex tunc perfecte conualuit, credens hoc infallabiliter fuisse et esse factum dicti 
venerabilis patris Brynolphi meritis gloriosis. Interrogatus de anno respondit quod ante tres annos proxime 
retroactos ipso die beate Margarete predicte. 
Item super eodem articulo reuerendus in Christo pater dominus Brynolphus modernus Episcopus 
Scarensis nec pon venerabiles viri, domini Turgillus prepositus, Barulus [o: Carulus] Oddonis, Decanus, ac 
Bero Knap, Magister Elaws Swenonis, ecclesie Scarensis Canonici et plures de ipso Scarensi Capitulo testes 
seorsum et singillatim producti, iurati et diligenter per nos examinati et interrogati eorum et cuiuslibet 
101. eorum medio iuramento responderunt et dixerunt, contenta in dicto articulo fore vera, rationem reddentes, 
quia niehil seeum in capitulo tractare potuerunt nisi prius sibi inscriptis negotio presentato. 
Die Jouis XXII. predicti mensis Aprilis super XLII. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item 
quod eodem anno quidam infantulus cuiusdam Sigridis in Gothenap) etc., honorabilis et discretus vir do 
minus Bero Knap, Canonicus Scarensis, testis productus, iuratus et interrogatus dixit contenta in dicto 
articulo fore vera, eaque pro veritate et vt vera ad relationem eiusdem Sigridis in ipso articulo nominate 
de mandato domini Ordinarii conscripsisse et originale miraculum a quo huiusmodi contenta in ipso articulo 
transsumpta sunt in notam ab eadem Sigride veraciter recepisse, nil addito vel minuto quod sensum mutat 
aut variat intellectum. De anno domini MCDXIIII. statim post festum Pentecostes. 
Item super eodem honorabilis et discretus vir, dominus Andreas Toriri Canonicus Scarensis, testis 
productus etc., suo medio iuramento dixit contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sui 
dicti quia presens erat dum ipsum miraculum in ecclesia conscribebatur et ab eadem Sigride pronuncia- 
batur, eaque sic fieri vidit et audiuit anno et die immediate supradictis. 
Die Lune XII. predicti mensis Aprilis super XLIII. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item 
quod eodem anno quedam Sigridis de parochia Settwna etc., honesta matrona Sigridis principalis in dicto 
articulo principaliter nominata, vxor Petri sartoris de Boleem,q) alias in Settwnom, Scarensis dyocesis, testis 
producta, iurata et interrogata ac per nos diligenter examinata suo medio iuramento dixit, contenta in dicto 
articulo fore vera, causam scientie sui dicti reddens, quia audiens, quod quidam frater Mathias de ordine 
minorum ad ecclesiam suam parochialem Settuna apud quam eadem testis loquens quotidie morabatur ve 
nisset, cepit intra se cogitare: Si confessa sibi fueris, ipse tibi de vtili consilio prouidebit. Et tandem 
102. rependo et baculis innitendo ad dictum fratrem Mathiam veniens, sibi confessa est, et ab eodem consilio 
recepto, quod votum faceret beato Brynolpho et eo facto, subito conualuit, sub anno domini MCDXI., Do 
minica proxima post festum sancti Olaui Eegis et Martiris, hoc est die antepenultima mensis Julii. 
Item super eodem articulo prouidus vir supradictus Petrus Sartor, maritus dicte Sigridis principalis, 
laycus, etatis quinquaginta annorum, vt dixit, Scarensis dyocesis, testis productus iuratus et diligenter 
examinatus ac interrogatus respondit suo medio iuramento et dixit, contenta in dicto articulo fore vera, 
quia sic ea fieri vidit et audiuit, votum que pro eadem vxore sua beato Brynolpho fecit et perfecit, anno 
die et mense quibus supra immediate. 
Item super eodem prouidus vir Johannes Torstani in Boleem, Scarensis dyocesis, laycus, etatis XXX. 
annorum vt dixit testis productus etc. respondit suo medio iuramento et dixit, contenta in dicto articulo 
fore vera et sic ea fieri vidit et audiuit, addens, quod vidit dictam Sigridem principalem ■ tumescentem 
vsque ad mamillas et nimis inflatam; et voto facto predicto, vidit eam subito sanatam, anno die et mense 
quibus immediate supra. 
o) Qua re confirmatur, quod supra pag. 119 narratur de episc. 
Brynolpho 11°. 
p) Vide supra p. 136, not. f. 
q) Hodie Bolum in territ. Walla, quæ ecclesia una cum eccl. 
Satuna annexa fuit paroeciæ Broddetorp. Alia ecclesia Bo 
leem in territ. Kinne plane est desolata ac paroeciæ Fullösa 
adjuncta.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.