172
XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
Item super eodem articulo prouidus vir, Laurencius Benedicti, tributarius domini nostri regis, de
villa et de'ecclesia Kindewe Scarensis dyocesis quinquagenarius, vt dixit, testis productus, iuratus et in
terrogatus et diligenter examinatus dixit prout supra immediate, addens, quod supradicti testes votum
fecerunt et idem testis loquens ex consilio domini‘Laurentii quondam curati in Hwa[l]stada Scaiensis dyo-
cesis, qui eos ad id faciendum induxit.
Die Veneris XVI. mensis eiusdem super XXXV 0 articulo qui incipit: Item quod quidam Johannes
pictor etc., prouidus vir Johannes Aurifaber, ciuis Scarensis etatis L. annorum vt dixit, testis productus,
iuratus et interrogatus et diligenter examinatus, suo medio iuramento, dixit, contenta 111 dicto articulo
fore vera, narrans multa de inflatione et contractione tibiarum eiusdem Johannis pictoris et causam scientie
reddens, quia dictus Johannes principalis, in dicto articulo principaliter nominatus, in domo habitationis
eiusdem testis loquentis per tres septimanas a feria pasce in loco suo egritudinis decumbebat, et tandem
versus Ludosiam, Scarensis dyocesis, vbi domicilium tenuit, in quodam feretro equino se transferri faciens
ibique vitra festum sancti Johannis Baptiste proximum quasi totus contractus remanens, votum fecit beato
Brynolpho et subito perfecte conualuit, qui rediens ad eundem testem loquentem die Assumptionis beate
virginis proxima, sub anno domini MCDX.in ciuitate Scarensi rem gestam sibi retulit et votum compleuit.
Item super eodem articulo prouidus vir, Lucas Cristi[er]ni, ciuis Scarensis laycus, etatis XXXII.
annorum vt dixit, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, cau
sam reddens scientie sui dicti, quia idem testis loquens eidem Johanni principali tunc seruiuit cum infir
mari cepit apud dominum Petrum, curatum in Hærene,h) Scarensis dyocesis circa medium quadragesime,
et veniens Scarens. [o: Scaras] in pascali ebdomada grauiter cepit infirmari, prout supra in depositione
prima, cum qua in ceteris suis dictis idem testis loquens per omnia concordauit.
Eodem die et mense, super XXXVI. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod quedam
puella, filia Gudmundi Krok etc., honorabilis et discretus vir dominus Bero Knap, Canonicus Scarensis
supra i) descriptus, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia
sic ea fieri vidit et audiuit, et ipsum miraculum dum fieri vidit conscripsit et in notam recepit, nil addito
vel minuto quod sensum mutet aut variat intellectum; et hec facta fuisse dixit in ecclesia Scarensi multis
preseutibus et auscultantibus, de quorum nominibus dixit se non recordari.
Item super eodem articulo prouidus vir Goecius [o: Boecius], custos Cathedralis ecclesie Scarensis,
laycus etatis L. annorum vt dixit, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in ipso articulo
fore vera, quia parentibus puelle in dicto articulo principaliter nominate ostendit sepulchrum beati Bry-
nolphi eosque in agendum [o: -do] et voto complendo direxit, viditque eandem puellam talem fuisse qualis in
dicto articulo describitur, earnque post modicum interuallum super eodem sepulchro locatam, sanitatem
subito recepisse; de tempore autem dixit se non recordari.
Die Solis XVIII. eiusdem mensis Aprilis super XXXVII. dictorum articulorum articulo qui incipit:
Item quidam Johannes Kwsk [etc., ipse], laycus, Scarensis dyocesis principalis et principaliter in eodem
articulo nominatus, etatis XL. [o: LX.] annorum vt dixit, testis productus, iuratus, interrogatus et diligenter
examinatus respondit, suo medio iuramento, et dixit, contenta in ipso articulo esse vera, et ita veraciter
sibi testi loquenti contigisse et per eum facta fuisse, prout in eodem articulo continetur, quia statim cum
votum beato Brynolpho fedisset corde, cum ore non potuit, vsui lingue perfecte et subito restitutus est et
ab omni infirmitate conualuit, addens quod die vltima mensis May de anno domini MCDXIII. prinjo con
ualuit, sed differens huiusmodi voti completionem, circa festum beati Michaelis eiusdem anni pristinam
infirmitatem grauius incurrit, a qua per votum prelibatum subito, vt premittitur, est sanatus.
Item super eodem articulo honorabilis vir dominus Johannes, Curatus ecclesie Floby, Scarensis dyo
cesis etatis LX. annorum vt dixit, testis productus, iuratus et diligenter examinatus, interrogatus dixit,
contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie sui dicti reddens, quia cum dictus Johannes Kwsk
parochianus suus esset et est ipsum initum [o: mutum] grauiter pati vidit et primo pro eo se dixit votum
fecisse, ipsumque ad huiusmodi faciendum induxisse, quodque idem patiens, cum loqui non valuit, com
plosis et eleuatis manibus, votum pro ipso sic factum ratum habuit et postea conualuit, et consequenter de
recidiuatione et voti dilatione prefatis dixit idem testis loquens sic vidisse et ab eodem infirmo iterum
sanato veraciter audiuisse, prout in dicto articulo continetur. Die mense et anno quibus supra immediate.
Item super eodem articulo prouidus vir Gislo, filius eiusdem Johannis principalis, laycus, etatis
XXXVIII. annorum, vt dixit, testis productus, iuratus et diligenter examinatus, interrogatus dixit, contenta
in ipso articulo fore vera, quia sic ea fieri vidit et audiuit loco et temporibus supradictis, eo quod per
tempus et tempora quibus dictus pater suus modo premisso patiebatur continue secum moram traxit.
Die Veneris XVI. mensis Aprilis predicti super XXXVIII. dictorum articulorum articulo qui incipit:
Item quod anno domini MCDXII. Oriariusk) mercator etc., honorabilis vir, dominus Turgillus Tinggeri(l),
h) Duæ eeclesiæ nomine Härened hodie exstant, una in "territ. i) V. supra p. 160 et sequ.
Kulling, altera in territ. Kinnefjerding. ’ k) Beete scribitur supra p. 144: Eyarus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.